Relevé du tarif du péage du mandement d’Aubenas, 1397

Le péage d’Aubenas est un bon exemple des droits perçus sur une route reliant le sillon rhodanien au Massif Central, où apparaissent les produits de base du commerce régional, vin, sel, cheptel, auxquels sont associés quelques produits plus rares, comme la chaux, le bois ou le verre.

  1. Pro quolibet animali onerato et que venditur ad pondus vulgariter nuncupata avez de pez transeunte per mandamentum Albenacii levaris et consuetum, 9 d. t.

  2. Item pro quolibet animali onerato blado transeunte per mandamentum Albenacii, debet tres denarios.

  3. Item pro quolibet animali onerato farina quae venditur ad pondus, 9 d. t.

  4. Item pro quolibet animali onerato sale, 3 d. t.

  5. Pro qualibet saumata vini transeunte ut supra, 3 d. t.

  6. Item est [lacune] quod vinum ematur in Albenacio et transeat cum animalibus oneratis dicto vino per Montempesatum sive per mandamentum de Matribus, non debeat albenacii nisi leydam, videlicet pro modio et semimodio et pro saumata, 1 d. t.

  7. Autem transeat in terram Boloniae vel per Sochiam et Campos Bono debet pedagium in Albenacio ut sequitur.

  8. Item pro quolibet animali onerato quocumque legumine sive pisci, fabae aut alia legumina, 3 d. t.

  9. Item debetur tantum pro quolibet blado videlicet, 3 d. t.

  10. Item pro quolibet animali onerato de mersaria, penchis, crosa, quam aliis mercaturis, 4 d. ob. t.

  11. Item pro saumata corrii crudi, 9 d. ob. t.

  12. Item pro saumata corrii adobat, 4 d. ob. t.

  13. Item duodena animalium lanitorum transeuntium per mandamentum Albenacii non venientium in Albenacium pro vendendum, 3 d. turonenses.

  14. Item tantumdem pro duodena porcorum ut supra, 3 d. t.

  15. Item pro quolibet animali almainho quod non veniat in Albenacium quia tunc debet leydam et non pertinet pedagiatori, 2 d. t.

  16. Pro quolibet animali equino seu chavalino quod ducitur ad vandendum seu qui emptum et ducitur domum ementis transeunte per mandamentum Albenacii, 13 d. t.

  17. Item pro animali portante papirum, 8 d. et ob. t.

  18. Item pro quolibet animali portante calcium, 9 d. t.

  19. Item [lacune], 9 d. t.

  20. Item pro chargia pannorum et tellarum, 3 d. t.

  21. Item pro chargia de chambe, 9 d. t.

  22. Item pro filo, pega et pro aliis [lacune], 9 d. t.

  23. Item pro chargia piscium quae non venditur ad pondus, 4 d. et ob. t.

  24. Et si vendatur ad pondus, 9 d. t.

  25. Item pro chargia panni d’escarlata, 9 d. t.

  26. Item un falco, 5 s. parisiense.

  27. Item cordalia 9 d. t.
    et totum illus quod venditur ad pondus.

  28. Item chargia calibis sive d’acies 4 d. ob. t.

  29. Item chargia de folio d’issel (sic), 4 d. ob. t.

  30. Item chargia de pellium lanutarum 9 d. t., pellibus exceptés (sic) salvagia quae levatur polheria, 4 d. ob. t.

  31. Item pro chargia fustae nihil, nec pro ruscha.

  32. Item pro chargia vitrorum, 3 d. t.

  33. Item tandem pro chargia de chaux (sic), 3 d. t.

Sciendunt est tamen quando veniunt per albenacerium pro vendendo non debent leydam quae non pertinet pedagiatori.

AN, H4 3101, n°18 (copie du XVIIIè siècle).