(f. 2 va ) Ego Odo episcopus Tusculanus habens pre oculis mentis mee illud Ecclesiastes: Mane semine semen tuum et vespere non cesset manus tua, renuens fedare otio mee vesperam sernectutis et desisderans offere Domino sacrificium vespertinum quod de agno pinguiori fiebat, post sermones quos non ex meo ingenio composueram sed ex dono Dei, a quo omnis sapientia et intellectus atque prudentia, iam in senio constitutus quosdam alios composui et scribi feci, ad quos haberent recursum minus exercitati in sacris voluminibus et etiam qui, negociis prepediti vel tempore arcati, vacare non possunt ad excogitandum et ordinandum ea que habent aliis predicare. Sermones autem isti in quatuor partes distinguntur.
In prima parte continentur lxxii° sermones, quorum primus incipit; Et ego si exaltatus fuero, ultimus: Omnis potentatus breuis vita . Hos sermones composui apud Urbemueterem, tempore felicis recordationis Urbani Pape iiiiti.
In secunda vero parte continentur cxxi sermones, quorum primus sic incipit: Multi tyranni sederunt in throno, ultimus sic incipit: Effundam spiritum meum super semen tuum . Hos composui apud Perusium, tempore domini Clementis Pape iiiiti.
In tertia parte continentur sermones cx, inter quos sunt sermones de singulis feriis quadragesime. Et hos composui apud Viterbium, tempore eiusdem Domini Clementis, quorum primus incipit: Lauda Ierusalem Dominum, ultimus: Ego quasi agnus mansuetus..
Isti sermones pos-(f. 2 vb )-sunt dici extrauagantes, eo quod non sunt positi sub titulis, secundum ordinem Dominicarum et Festiuitatum, ut sermones illi quos tempore Domini Alexandri Pape compleui et Parisius misi. Sed de facili sub eisdem titulis, additi tamen quibusdam titulis, poterunt ordinari. Et supplico ut qui hos sermones legerint Dominum deprecentur, ut pro labore huiusmodi michi retribuat requiem sempiternam. Amen.
Postmodum composui apud Viterbium, anno Domini m° cc° lxvii°, pontificatus Domini Clementis Pape iiiiti anno tertio, lxxxx sermones, quorum primus incipit: Gratia Domini nostri Iesu Christi, ultimus sic incipit: Ubi enim sunt duo vel tres congregati.
Item apud Viterbium, anno Domini m° cc° lxix°, tempore vacantis Ecclesie, composui sermones lxxxvi, quorum primus incipit: Sobrii estote et vigilate, ultimus vero: Hunc humiliat et hunc exaltat .
Item apud Viterbium, vacante Ecclesia, anno Domini m° cc° lvii°, composui sermones quorum primus incipit: Restituetur ut lutum signaculum., sed nondum perfeci.
Omnes autem predictos sermones, quos feci antequam venirem ad Urbemueterem, et omnes quos postea feci, collegi et ordinavi sub certis titulis, ut non sit necesse discurrere per omnia volumina antedicta, sed qui aliquem vel aliquos sermonem vel sermones inuenire voluerit, recurrat ad rubricas.
D’après le manuscrit de Pise, Bibl. Cateriniana 21 (f. 2va-2vb). Je suis l’édition de F. Iozzelli, Odo da Châteauroux... op. cit., p. 173-175, sauf en un point qui me paraît essentiel: il faut à mon avis, pour bien comprendre la façon dont s’est progressivement élaborée la composition des différents recueils, insérer un alinéaàla ligne 17 (voir mon commentaire ci-dessous).