Sur le même sujet. Avertissement du légat aux prélats de France
Sermon donné entre entre le 17 février et le 31 mars 1247.
Ces mots se vérifient réellement ces temps-ci:
1. la conjuration des hommes de Juda, c’est celle des nobles;
2. il est temps que chacun d’entre vous fasse son possible pour dissoudre les liens d’iniquité qu’ils ont tissés; leur conjuration n’a pas de consistance;
3. ils sont allés plus vitte que vous à défendre elurs droits; faites front.
Ms O, f. 298vb-299ra.
[Sermo] de eodem. Admonitio scilicet legati ad prelatos Francie. Ier. xi°: Inuenta est coniuratio in uiris Juda et in habitatoribus Ihesusalem et reuersi sunt ad iniquitates patrum priores qui noluerunt audire uerba mea 2780 .
1. Vere hiis temporibus uerificata sunt uerba ista. Et potest dicere unusquisque nostrum quod quondam dixit Mathatias i° Machabeorum ii°: Ut quid natus sum uidere ista? 2781 Dies tribulacionis et angustie et correpcionis et blasfemie dies hec, ut dixit Ezechias in Ysa. xxxvii° 2782 .
Diebus enim istis inuenta est coniuratio in uiris Iuda, id est in nobilibus contra ecclesiam. Scitis enim quod tribus Iuda inter alias tribus nobilior fuit. De ipsa enim reges fuerunt et ipsa prima intrauit mare rubrum et comisit se discrimini. Et ex hoc meruit ut de ea reges fierent secundum uaticinium Iacob, Gen. xlix°: Adorabunt te filii patris tui 2783 . Hoc impletum fuit quando de tribu Iuda facti sunt reges. In uiris ergo Iuda, id est in nobilibus, facta est coniuratio et in habitatoribus (f. 299ra)Iherusalem, id est in aliis minoribus. Et reuersi sunt ad iniquitates patrum priores, id est tirannorum antiquorum qui edicta et statuta promulgauerunt contra Christum et ecclesiam.
2. Sed modo tempus est ut unusquisque uestrum faciat pro possibilitate sua quod dicit Ysa. lvi°: Dissolue colligacionesiniquitatis 2784 . Verum est quod quicquid loquitur populus iste coniuracio est, sicut dicit Ysa. viii° 2785 . Sed attendere debemus quod ibi sequitur: Timorem eius non timeatis neque paueatis, Dominum exercituum ipsum sanctificate et ipse pauor uester et ipse terror uester 2786 . Isti 2787 barones inierunt consilium, et dissipabitur. Locuti sunt uerbum, et non fiet, quia Deus nobiscum est 2788 , nisi per nos steterit, sicut ibidem dicitur. Et dicitur in Iob: Adducet Dominus consiliarios, supple istos, in stultum finem 2789 .
3. Sed attendere debemus quod deplorat Ieremias et cum eo nos ipsi deplorare debemus, Tren. iv°: Velociores fuerunt inimici nostri aquilis celi 2790 , quia isti dominimagis solliciti sunt ad negocium suum peragendum, quam uos ad ius uestrum defendendum. Solliciti ergo sitis et state ex aduersoet opponite uos uiriliter murum pro domo Israel 2791 , ut ex hoc laudem habeatis apud homines et apud Deum habere mereamini gloriam sempiternam Amen.
Jer. 11, 9-10.
1. Mcc. 2, 7.
Is. 37, 3.
Gn. 49, 8.
Is. 58, 6. Dissolue colligaciones impietatis ] Vulgate.
Is. 8, 12.
Is. 8, 12-13.
Ibi ] A.
Cf. Is. 8, 10: Inite consilium et dissipabitur, loquimini uerbum et non fiet, quia nobiscum Deus.
Job 12, 17.
Lam. 4, 19.
Cf. Ez. 13, 5: non ascendistis en aduerso neque opposuistis murum pro domo Israhel .