Pour la conversion de saint Paul; exhortation à prendre la croix
Sermon prononcé le 25 janvier 1248 (?) dans un lieu inconnu.
Dans ces mots, le saint Esprit nous montre trois choses:
1. la conversion du pécheur à Dieu et spécialement celle de saint Paul;
2. sa vie après la conversion;
3. troisièmement, la récompense qu’il obtient pour ces deux raisons.
Ms P1, f. 90ra-92va.
Sermo in conuersione sancti Pauli et exhortatio ad sumendum crucem. Mattheo xix°: Amen dico uobis quod uos qui reliquistis omnia et secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis sue, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel 2845 .
In hiis uerbis nobis ostendit Spiritus Sanctus tria. Primo, conuersionem peccatoris ad Deum, et precipue beati Pauli, cuius hodie conuersionem celebramus, cum dicit: Uos qui reliquistis. Secundo, uitam ipsius post conuersionem, ibi: Et secuti estis me. Tertio, premium pro utroque, cum dicit: Sedebitis et uosetc.
1. Dicit itaque: Amen dico uobis quod uos qui reliquistis omnia etc. Beatus Paulus quando conuersus fuit ad Dominum propter ipsum omnia dereliquit, immo ipsa eius conuersio nichil aliud fuit quam omnium derelictio, neque conuerti ad Dominum aliud [est] quam 2846 relinquere omnia uno modo, sicut conuertere se ad mundum nichil aliud est quam Dominum relinquere. Sicut quando aliqui conuertunt se ad aliquem regem, eo ipso regem alium inimicantem alii derelinquunt, unde Matheo vi°: Nemo potest duobus dominis seruire; aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet 2847 .
Conuersio ista fit per amorem. Eo ipso enim quo (f. 90rb) quis ponit amorem in creatura, nisi propter Deum hoc faciat, eo ipso cor suum auertit a Deo. Sicut enim corpus tuum 2848 non potest esse in duobus locis simul, sic nec cor. Et dicit Dominus, Matheo vi°: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum 2849 . Unde si thesaurus est in Deo, ibi est et cor tuum, ergo non alibi. Unde Iacobus iiii°: Adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Deo. Quicumque ergo uoluerit amicus esse huius seculi, inimicus Dei constituitur 2850 .
Sed dicetis: ergo non contingit nisi amare unum, quia, ut dicitis, cor non potest esse nisi in uno loco. Quod concedo. Sicut secundum beatum Augustinum, in diligendo proximum ex caritate, non diligimus nisi Deum 2851 , sic et in omnibus aliis que diligimus propter Deum. Quid est enim diligere Deum, nisi uelle honorem eius et gloriam ? Quidquid uero diligimus non propter Deum, diligimus aut propter nostram utilitatem, aut propter delicias, aut propter nostrum honorem. Unde in hiis que diligimus propter Deum, non diligimus nisi propter unum. Similiter in hiis que diligimus propter nos, non diligimus nisi unum, nos ipsos scilicet 2852 .
Sic ergo hec conuersio fit per amorem, et ex quo conuertit se quis ad Dominum per amorem, mundum et ea que in mundo sunt dereliquit, ut non amet ea. Et quando crescit amor Dei, ut zelus fiat, vel quando conuertitur amor in zelum, tunc derelictio in tedium, ut etiam ipsum mundum sustinere non possit, immo eum a se omnino abicit. Sic in beato Paulo factum est, qui conuersus est ad Dominum per amorem. Sed amor iste conuersus in ardorem et zelum, mu-(f. 90va)-tauit dilectionem in odium, ut omnia que sunt mundi a se abiceret. Non diligere enim mundum incipientium est, abiicere uero perfectorum est. Et signum est quod homo Deum diligat, qui mundum abicit. Sic signum manifestum est, quod homo dilectione Dei et zelo propter Deum, qui patriam, possessiones, domos, filios, uxores derelinquit, uadens ultra mare in seruitio Ihesu Christi, ut possit dicere cum Psalmista: Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio uentris mei 2853 .
Ad hoc enim uenit Filius Dei in mundum, ut homines non tantummodo eum diligerent, quia hoc ante incarnationem faciebant, immo potius ut amore eius arderent et ut iste ignis uehementius inflammeretur. Se ipsum misit in hunc ignem, quasi adipem, sicut legimus ministros Nabuchodonosor fecisse in fornace ignis, Danielis iii°: Non cessabant qui miserant eos ministri regis, succendere fornacem napta et stupa et pice et maleolis, et effundebatur flamma ignis super fornacem cubitis quadraginta nouem 2854 . Sic ipse Dominus, etsi multa beneficia et etiam omnes creaturas posuisset in hunc ignem -donaria enim sunt fomes amoris-, ad ultimum tamen se posuit in hunc ignem, et se ipsum hoc igne concremauit. Ut nos ardere faceret amore suo, se ipsum enim dedit.
Hec enim recogitacio debet totum cor hominis inflammare, sicut dicit Psalmista: In meditatione mea exardescet ignis 2855 . Et ut dictum est, certissimum indicium est quod illi amore eius ardeant, qui assumpta cruce eum secuntur.
Sed potest conqueri Dominus de quibusdam, sicut (f. 90vb) legimus in Ieremia vi°: Defecit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum 2856 . Quasi dicat: Nichil ualet sufflare. Sicut enim diabolus sufflatores suos habet, eos quorum uerbis uel suggestione amor malus succenditur, secundum illud Isaie liiii°: Creauit fabrum sufflantem prunas in igne 2857 , Job xli°: Alitus eius prunas ardere facit 2858 , sic et Deus habet folles suos, id est predicatores, sed deficiunt quantum ad quosdam. Plumbumetiam consumptumest, id est Christus, et pro nichilo tanto amore se concremauit. Unde ipse dicit per Ysayam xlix°: Ego dixi in uacuum, laboraui sine causa et uane fortitudinem meam consumpsi. Ergo iudicium meum cum Domino 2859 .
Sed quod erit hoc iudicium ? Ut qui nolunt ardere hoc igne, in futuro ardeant igne gehenne. Sed michi timendum est ne forte ex parte follis sit quod hic ignis minus ardeat. Quia qui non ardet, non incendit. Legitur Ecclesiastico xlviii°: Surrexit Helias quasi ignis et sermo eius quasi facula ardebat 2860 . Tamen uideo quod de calculo ignis egreditur, et materia preparata incenditur, quamuis calculus non ardeat. Sic, licet ergo non ardeam, tamen si preparati estis, nichilominus arderetis.
Legitur Iudic. vi°: Extendit angelus Domini summitatem uirge quam tenebat in manu et tetigit carnes et azimos panes ascenditque ignis de petra 2861 . Per carnes, uerba moralia, que dulcia sunt et nutriunt hominem exteriorem. Per panem, uerba que fidem astruunt, et interiorem hominem fortem faciunt in fide. Quando quis pro posse suo hec uerba sincere aliis preponit, licet petra sit et durus ac expers ignis, tamen per tactum uirge, id est per auxilium Domini, ignis erumpit, et alios inflammat.
Sed dicitur in psalmo: Qui facit angelos suos ministros spiritus, et ministros suos ignem (f. 91ra) urentem 2862 . Qui sunt isti ministri, nisi clerici, qui pre aliis ardere deberent? Angeli enim, qui uicinius Deum contemplantur, ab ardore Seraphin nuncupantur, id est ardentes.
Quare ergo theologi minus ardent? Legitur Apocalipsi xxi°: Ciuitas in quadrum posita, longitudo eius tanta quanta est latitudo 2863 . Et sancti dicunt quod quattuor latera sunt fides, spes, caritas et operatio. Quantum enim quis credit, tantum sperat, tantum diligit, tantum operatur. Per fidem autem cognoscitur Deus, sed uidetur quod cognitioni non equatur amor, quia qui magis cognoscunt, minus diligunt. Sed hoc est quia uere non cognoscunt, aut quia spem non habent, que debet interuenire media. Sic ergo, ut dictum est, debemus non tantummodo diligere Deum, immo amore eius ardere et inflammari. Si enim eum diligeremus, tunc omnia derelinqueremus, corde nichil diligendo nisi propter ipsum uel in ipso, et si arderemus eius amore, tunc etiam omnino omnia abdicaremus, sicut Paulus de quo loquimur: quia arsit, ideo omnia dereliquit. Unde fuit de numero eorum de quibus dicit Dominus: Amen dico uobis uos qui reliquistis omnia .
Sed quid dereliquit? Ipse dixit ad Phil. iii°: Si quis alius uidetur confidere in carne ego magis, circumcisus octaua die, ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebreus ex Hebreis, secundum legem Pharisaeus 2864 ; sed que michi 2865 fuerunt lucra, hec arbitratus sum propter Christum detrimenta, propter quem omnia detrimentum feci et arbitratus sum ut stercora 2866 . Ecce nobilitatem suam dereliquit, diuitias et honores que ex genere solent assequi, magisterium (f. 91rb) etiam legis, uxorem et filios; non quod ea habuerit, sed ut non haberet, propter [quod] 2867 Christum apud se firmauit. Unde dicit ia ad Cor. vii°: Uolo autem omnes homines esse sicut meipsum 2868 . Uirgo enim erat, et ad uirginitatem alios exhortans dicit: Uolo etc., in hoc dans nobis formam, que et qualia propter Dominum derelinquere debemus. Genus enim suum et patriam dereliquit, sicut et Abraham Genes. xii°: Dixit Dominus ad Abraham: Egredere etc 2869 . Quomodo ei locutus fuerit Dominus, utrum per seipsum uel per angelum seu per hominem, non dicitur, sed tantum quod ei locutus est, et ille obediuit, ad innuendum quod uel per quemcumque uel quocumque modo nobis hoc Dominus dicat, ei obedire deberemus. Olim dicebat Dominus: Egredere de terra et de cognitione tua, sed non dicebat: Ueni in terram quam monstrauero tibi 2870 . Olim hortabatur homines ut mundum relinquerent, sed modo hortatur ut ueniant in terram quam ipse monstrabit eis, et iam monstrauit.
Sed posset quis dicere: ad quid eduxit Dominus Abraham de terra sua ? Nonne in terra sua poterat ei benedicere? Certe ita. Tamen causa innuitur, cum dicitur quod eduxit eos de Ur Caldeorum ut irent in terram Chanaan 2871 . Sic Dominus, si vellet, in patria vestra posset vobis benedictionem suam dare et plenariam peccatorum remissionem. Sed ideo uult ut patriam uestram derelinquatis, ut uos liberet de igne demonum, cupiditatis, luxuriae, inuidie.
Beatus etiam Paulus dimisit magisterium, studium et scolas Gamalielis, sicut legitur de beato Benedicto (f. 91va): Recessit scienter inscius et prudenter indoctus 2872 . Uxorem habere noluit. Ecclesie enim quodammodo clericis desponsantur. Sed potest dici multis ecclesiis quod quondam Dominus dixit Samaritane, Io. iiii°: Quinque uiros habuisti et hic quem modo habes non est tuusuvir 2873 , quia non gerit uicem sponsised predonis. Moyses uxorem suam dereliquit ut iret quo Dominus precipiebat 2874 . Sed Dominus amplius facit modo. Sicut legimus quod Iethro adduxit ad Moysen uxorem suam 2875 , sic Dominus Papa uult ut prouentus ecclesiarum sequantur clericos in hac peregrinatione usque ad tres annos.
2. Sic ergo qui conuertuntur ad Dominum omnia derelinquunt, ut iam dictum est, quod fecit Paulus et amplius, quia secutus est Dominum, de numero illorum de quibus dicit Dominus: Et secuti estis me. Tota enim uita beati Pauli non fuit nisi quedam sectatio Domini. Suum enim uiuere non fuit nisi quoddam sequi. Unde dicit ad Phil. iii°: Sequor autem si quo modo comprehendam 2876 . Sequebatur enim Dominum, si quo modo posset comprehendere, capere et habere. Et de se, quasi de cane currente post predam, loquitur ia ad Cor. ix°: Ego igitur sic curro non quasi in incertum 2877 . Directe enim currebat post illum quem capere cupiebat. Sic et nos facere deberemus, iuxta consilium eiusdem qui dicit ibidem: Sic currite ut comprehendatis 2878 , id est: sic sequamini ut comprehendatis. Qui uult Christum capere et habere, oportet ut eum sequatur. Iste secutus est eum usque ad mortem. Scitis quod canis numquam predam comprehenderet fugien-(f. 91vb)-tem per sentes si aculeos spinarum timeret. Sed spinis se ingerit, laceratur, proprio sanguine cruentatur. Sic qui Dominum uult comprehendere, omni periculo et labori se exponat. Quare? Quia tali uia incedit preda sua, id est Dominus.
Deus in mari uia tua et semite tue in aquis multis 2879 . Oportet ergo eum sequi per mare. Sed quia posset quis dubitare per quod mare, ideo determinatur modus 2880 , scilicet quod per amaritudinem huius peregrinationis. Legitur Io. ultimo: Simon autem Petrus cum audisset quia Dominus est tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare 2881 . Alii autem nauigio uenerunt. Sic pauperes audientes quia Dominus est, quem habebunt in premium, si propter ipsum transierint hoc mare, licet nudi et pauperes mittunt se in mare, id est subeunt onus istius peregrinationis. Diuites uero nauigio veniunt amminiculo diuitiarum suarum subuecti. Utinam sic parati essent ad sequendum dominum, sicut ille qui dicebat, Iob xxiii°: Uestigia eius secutus est pes meus, uiam eius custodiui et non declinaui ex ea 2882 . Multi uolunt eum sequi, sed non per uiam per quam ipse ambulauit. Sed dicitur ia Io. ii°: Qui dicit se in Christo manere debet sicut et ipse ambulauit ambulare 2883 .
Legitur i° Re. xiiii°: Ascendit autem Ionathas repens manibus et pedibus et armiger eius post eum 2884 . Et preponitur ibi: Erat autem ascensus ille ualde difficilis 2885 . Ionathas filius columbe 2886 , Christus de quo Pater mittendo columbam testatus est: Hicest Filius meus dilectus 2887 . Armigeri eius, hii qui portant scutum eius, id est crucem, in qua ex utraque parte (f. 92ra) petre acute, ut ibi dicitur 2888 , quia et ex parte cordis et ex parte corporis eis angustie eminent.
Philistei uero de Ionathan et armigero eius dixerunt: En Hebraei exierunt de cauernis in quibus absconditi fuerant 2889 . Sic pauperes et inermes, accipientes crucem, a sapientibus deridentur. Dicunt de eis: Isti uindicabunt fossatum. Ionathas tamen et eius armiger fecerunt stragem magnam 2890 . Et nisi ipsi precessissent, Saul et exercitus eius non congressi fuissent.
Dicitur etiam ibi quod Hebrei qui ab heri et nudius tertius cum Philistiim fuerant ascenderunt cum eis in castris et reuersi sunt ut essent cum Israel 2891 . Hoc fortasse accidet de hiis qui modo fauent Sarracenis, quod ab eis recedent.
Sed dicet quis: Sarraceni nichil michi nocuerunt. Ad quid ergo crucem accipiam contra eos? Sed si bene recogitaret, intelligeret quod Sarraceni magnam iniuriam faciunt cuilibet Christiano. Hoc bene intelligebat qui dicebat, Mathatias scilicet, i° Machab. ii°: Ue michi ut quid natus sum uidere contritionem populi et contritionem ciuitatis sancte 2892 , ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinuerunt eam gentes, quid ergo adhuc uiuere 2893 ? Et sequitur: Exclamauit Mathatias uoce magna in ciuitate, dicens: omnis qui zelum legis habet statuens testamentum exeat post me 2894 . Quare dicit: Statuens testamentum, quod est morientium, nisi ad innuendum quod exire post ipsum erat (f. 92rb) ad mortem currere, et se morti exponere?
3. Tales bene et recto itinere secuntur Dominum, sicut et Paulus fecit; et sicut beatus Paulus ex hoc quod Christum est secutus, premium habuit, sic et illi qui Dominum secuntur. Sed quod premium, subiungitur cum dicit: In regeneratione etc. Quasi dicat: Non tantum sedebitis a dextris, immo cum Domino iudicabitis. Iob xxxvi°: Iudicium pauperibus tribuet 2895 . Legitur Matheo xii° Dominum dixisse: Regina austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam, quia uenit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic 2896 . Uiri Niniuite surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia penitentiam egerunt in predicatione Ione et ecce plusquam Ionas hic 2897 . Sic pauperes crucem accipientes et ad auxilium Domini properantes, condemnabunt diuites et magnates qui hoc facere noluerunt.
Legitur i° Re. xi°: Insiluit spiritus Domini in Saul cum audisset hec uerba et iratus est furor eius nimis et assumens utrumque bouem, concidit in frustra et misit in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: quicumque non exierit et secutus non fuerit Saul et Samuel sic fiet bobus eius; irruit ergo timor Domini super populum et egressi sunt quasi uir unus 2898 . Hoc idem comminatur Dominus eis qui nolunt eum in hoc articulo adiuuare. Duo boues corpus et anima, qui sunt sub uno iugo positi. Ecclesiastico xl° 2899 : Graue iugum positum est super filios Ade 2900 . Boues talium (f. 92va) in frustra concidentur, id est in diuersis penis afficientur.
Egrediamur ergo et sequamur Christum, ut premium quod habebunt illi qui eum secuti fuerint habeamus et ut penam eternam, quam incurrent illi qui Christum nolunt sequi, caueamus. Et per intercessionem beati Pauli det nobis Dominus noster Ihesus Christus ita eum sequi, etsi a longe, ut eum assequi ualeamus, qui uiuit in secula seculorum [Amen] 2901 .
Mt. 19, 28.
aliud quam ] P.
Mt. 6, 24.
tuum ] add. marg. P.
Mt. 6, 21.
Jac. 4, 4.
Cf. Augustinus, In Iohannis Euangelium tractatus cxxiv, dans PL t. XXXV, col. 1809.
... nos ipsos scilicet. [Et loquimur de amore libidinoso qui illicitus est, non de amore naturali, qui licitus est. Qui quomodo licitus sit, magna questio est, eo quod uidetur esse quedam fruitio nature. ] add. R7. Cette addition de R est intéressante, puisque ce ms est beaucoup plus tardif (vers 1272) que P (vers 1260); elle témoignerait des lectures, sans doute thomistes, que le maître en théologie devenu cardinal a pu faire à la Curie, et des réflexions, traduites en corrections ou en ajouts, que cela lui a suggéré concernant la réédition de ses sermons; on lit ainsi dans Thomas d’Aquin, In tertium Sententiarum (Opera omnia, éd. R. Busa, Stuttgart-Bad Cannstatt, 1975, t. I, p. 396), d. 34, q. 2, a. 2b: Ad secundum dicendum quod actus timoris seruilis quando bonus est, non est ex amore gratuito, neque ex amore libidinoso, sed ex amore naturali .
Ps. 21, 15.
Dan. 3, 46-47.
Ps. 38, 4.
Jer. 6, 29.
Is. 54, 16.
Job 41, 12. Iob xl° ] P1.
Is. 49, 4.
Eccli. 48, 1. Eccli. l° ] P1.
Jd. 6, 21.
Ps. 103, 4.
Apoc. 21, 16.
Phil. 3, 4-5.
missi ] P1.
Phil. 3, 7-8.
propter ] P.
1. Cor. 6, 7.
Gn. 12, 1.
Gn. 12, 1.
Gn. 11, 31.
Voir la Vie de saint Benoit dans Gregorius magnus, Dialogues t. II, éd. A. de Vogüé, Paris, 1979 (coll. Sources chrétiennes, n° 260), p. 126.
Jo. 4, 18.
Sans doute une allusion à Ex. 18, 2: Sefforam ... quam remiserat.
Cf. Ex. 2, 21.
Phil. 3, 12.
1. Cor. 9, 26.
1. Cor. 9, 24.
Ps. 76, 20.
modo ] P1.
Jo. 21, 7.
Job 23, 11.
1. Jo. 2, 6.
1. Rg. 14, 13.
Cf. 1. Rg. 14, 4.
Cf. Thiel, p. 333.
Mt. 12, 18. Ecce puer meus quem elegi dilectus meus ] Vulgate.
Cf. 1. Rg. 14, 4.
1. Rg. 14, 11.
Cf. 1. Rg. 14, 14.
1. Rg. 14, 21.
1. Mac. 2, 7.
1. Mac. 2, 12-13.
1. Mac. 2, 27.
Job 36, 6.
Mt. 12, 42.
Mt. 12, 41.
1. Reg. 11, 6-7.
xli° ] P1.
Eccli. 40, 1.
Amen ] om. P1.