SERMO 9 (=RLS n° 856), inédit

Pour la fête des reliques de la Sainte-Chapelle.

Sermon donné lors de la dédicace de la chapelle haute, le 26 varil 1248

« Tes témoignages sont des miracles » (Ps. 118, 129) peut être compris de deux façons:

1. soit est miraculeux ce qui témoigne de toi, tes oeuvres et en particulier la création;

2. soit est miraculeux ce dont toi-même tu témoignes, c’est à dire ton oeuvre de recréation, et ces reliques qui apportent la preuve de ton violent amour pour les hommes.

Ms O, f. 284va-285va.

[Sermo] 2902 in festo reliquiarum [sancte capelle regis Francie]. Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea 2903 .

Hoc duobus modis potest intelligi. Mirabilia testimonia tua, id est ea que de te testantur, uel ea que tu ipse testaris. Testimonia enim que de ipso Domino testantur mirabilia sunt et ideo perscrutanda. Testantur enim de Domino non tantummodo uerba, immo opera, que sunt testimonia ualde credibilia; immo talia que homo non potest non credere et quibus humana ratio aliquam tergiuersacionem non potest contradicere. Unde Iohanne v°: Opera que ego facio testimonium perhibent de me 2904 . Et in eodem: Scrutamini scripturasin quibus putatis uitam eternam habere, ille sunt que 2905 testimonium perhibent de me 2906 . Et in eodem: Qui misit me Paterperhibet de me 2907 . Et in eodem: Vos misistis ad Iohannem et ipse testimonium perhibuit ueritati 2908 .

1. Opera ergo testimonium perhibent Domino. Opera enim creacionis sunt quedam testimonia ualde credibilia, de quibus in psalmo: Testimonia tua credibilia facta sunt nimis 2909 . Perhibent enim testimonium Deo quod potens, quod sapiens, quod bo-(f. 284vb)-nus, immo quod summe potens, quos summe patiens, quod summe bonus, quod unicus, quod eternus, quod ante omnia, quod sine fine. Sapiencia xiii°: Si uirtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab ipsis quoniam qui hec constitutit fortior illis; magnitudine enim speciei et creature cognoscibiliter poterat eorum creator uideri 2910 ; ad Romanos i°: Inuisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas 2911 ; Sapiencia xiii°: Si specie eorum delectati deos putauerunt, sciant 2912 quanto hiis dominator eorum speciosor est; speciei enim generator hec omnia constituit 2913 . Dicitur in Prouerbiis: Sapiens in uerbis producet 2914 se ipsum 2915 , id est: sapiens producit, id est manifestat, se ipsum in uerbis, id est per uerba sua; similiter et per opera sua. Per uerba enim sua et per opera maxime ostendit sapientiam suam, similiter et potenciam atque bonitatem. Sic Deus per opera sua manifestauit et potenciam et sapientiam et bonitatem suam, omnia in numero et pondere et mensura disponendo.

Ostendit enim se esse eternum, quia illud per quod facta sunt omnia non potest intelligi esse factum. Similiter, per quod omnia sumpserunt exordium, exordium habere non potuit. Et quia omnis numerus ab unitate incipit, oportuit ut ille a quo omnia sit unicus. Sic ergo opera creationis quedam testimonia sunt Domini. Legitur Deuteronomo xxx° dixisse Moyses: Testes hodie inuoco celum et terram quod proposuerim uobis uitam et mortem, benedictionem et maledictionem 2916 . Quomodo de hoc perhibeam 2917 testimonium? in hoc scilicet quod celum et terra, immo orbis terre pugnabit pro eo aduersus insensatos et ipse Deus armabit creaturam ad ultionem inimicorum 2918 .

Opera etiam iusticie et misericordie testimonium perhibent de eo. Si quis sciret (f. 285ra) ea perscrutari quam misericors sit et quam iustus! Et possumus uere dicere Domino: Omnia quecumque fecisti nobis Domine in uero iudicio fecisti, quia peccauimus tibi 2919 . Modo occulta est in quibusdam Dei iusticia et aperta misericordia. In quibusdam occulta est misericordia et aperta iusticia. Sed ex post facto apparet, ut in Iacob et in Esau. Quid enim meruerat Esau antequam nasceretur ut reprobaretur, Jacob ut eligeretur? In illo occulta misericordia, in isto occulta iusticia. Quod considerans Iob vi° dicebat: Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui et calamitas quam patior in statera! Quasi harena maris hec grauior appareret 2920 . Harena maris grauior est quam alia terra. In hoc erat iusticia occulta. Et alibi dicit: Quantas habeo inquitates et peccata scelera mea atque delicta, ostende michi. Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum, contra folium quod uento rapitur, ostendis potentiam tuam 2921 .

Item sol quem Deus facit oriri super bonos et super malos. Similiter et pluuia testimonium perhibet largitati eius et quod in eo non remanet quin mali eum diligant.

2. Opera uero recreationis sunt testimonia mirabilia Domini quod nos diligat. Unde Abacuch in Cantico suo: Consideraui opera tua et expaui, opera scilicet recreationis, que bene considerantem et diligenter intuentem in stuporem conuertunt pre admiracione et in timorem, ne non rependendo uice nigrati simus et eius offensam incurramus 2922 . Vere potuit dicere Dominus illud i° Regum iii°: Ego faciam uerbum in Israel quod quicumque audierit, tinnient ambe aures eius pre stupore 2923 . Legitur Abacuch i°: Opus factum est in diebus nostris quod nemo credet cum enarrabitur 2924 (f. 285rb). Hoc est opus redempcionis quod est adeo uiolentum testimonium amoris Domini, quod Iudei, Sarraceni et alii infideles credere non possunt quod Deus homines tantum dilexerit.

De numero horum testimoniorum sunt hec sancte reliquie, sancta corona, crux, clavi, sudarium, sepulchrum, spongia, ferrum lancee, et alia, sicut duodecim lapides quos filii Israel de Iordane extrauerunt testimonium perhibent quod ipsi Iordanem sicco uestigio transierunt 2925 .

Similiter altare electum a duabus tribubus testimonium perhibebat quod eumdem Deum adorabant quem alie tribus. Magna uirga tabule, Deuteronomius, testimonia erant eorum quod Deus fecerat populo suo perigrinanti in deserto. Unde tabernaculum in quo erant reposita tabernaculum testimonii uocabatur. Testificabantur enim quomodo Deus filios Israel pauerat in deserto. Coram eis diuiserat mare rubrum et eis iter prebuerat per siccum in medio eius. Eos docuerat et in principio perigrinacionis sue et in fine.

In magna ueneracione habebant filii Israel ista testimonia, Mahu scilicet, virgam et tabulas et Deuteronomium. In multo maiori debemus habere ista testimonia que pre manibus habemus, sanctam coronam scilicet et crucem etc., quia multo maioris rei sunt hec testimonia quam illa, scilicet redempcionis nostre et tam ineffabilis dilectionis 2926 qua Deus dilexit nos. Multomaius enim fuit quod filius Dei pro nobis spinis uoluit coronari, crucifigi, lanceari, sepeliri et signum maioris dilectionis quam 2927 quod Dominus populum israeliticum quadraginta annis manna pauit, coram eis mare diuisit, eos docuit et instruxit. Et ideo ista testimonia ualde sunt mirabilia. Et ideo ea debemus corde intentissimo perscrutari et ea habere (f. 285va) pre oculis ut nos inflamment ad amorem Dei et inducant nos et stimulent ut ei uicem pro nostro modulo rependamus, ut ille qui nos creauit et recreauit nos glorificet Ihesus Christus noster qui uiuit in secula seculorum Amen.

Notes
2902.

In festo reliquiarum ] O.

2903.

Ps. 118, 129.

2904.

Jo. 5, 36.

2905.

qui ] A.

2906.

Jo. 5, 39.

2907.

Jo. 5, 37. Et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me ] Vulgate.

2908.

Jo. 5, 33.

2909.

Ps. 92, 5.

2910.

Sap. 13, 4-5.

2911.

Rom. 1, 20

2912.

scient ] mss.

2913.

Sap. 13, 3.

2914.

producit ] O.

2915.

Eccli. 20, 29.

2916.

Dt. 30, 19.

2917.

perhibeam ] des. in O.

2918.

Cf. Sap., 5, 21.

2919.

Cf. Jer. 14, 20.

2920.

Job 6, 2-3.

2921.

Job, 13, 23-25.

2922.

On ne trouve dans Hab. 3, sorte de psaume que l’auteur apelle « cantique », aucune correspondance textuelle entre la citation prêtée au prophète et la Bible; l’esprit de la citation peut toutefois correspondre aux versets 3-6; la citation n’est pas repérable textuellement ailleurs dans la Bible. Il peut s’agir d’une réminiscence liturgique.

2923.

1. Rg. 3, 11.

2924.

Hab. 1, 5.

2925.

Cf Jos. 4, 1s.

2926.

dilectione ] O.

2927.

F. 81ra] A.