Ms : Canterbury, Cathedral Archives Lit. Mss. D 7, 71ra-71rb.
|71ra| [marg.] In nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Fratris Iordanis.
Et factum est dum transiret Ihesus553.
Si linguis hominum loquar et angelorum, etc554. Terret nos Apostolus in hiis uerbis : Si linguis, etc., caritatem autem non habuero, factus sum uelut es sonans, etc555. Caritas non querit que sua sunt 556. Alia autem dicit : Omnes querunt que sua sunt 557. Et sic uidetur quod pauci caritatem habeant. Instrumenta sonantia dum sonant quandoque sunt excitantia, set cum cessant sonare cessant et excitare. Et timeo ne tale instrumentum sit lingua mea, et sit uobis inutilis, quia infrigidata558 et paraliticata. Vnde rogo ut illum rogetis qui nouit linguas calefacere et potest, ut meam, sicut apostolorum suorum calefecit et etiam igniuit, calefaciat et habilem reddat ad pronuntiandum que ad honorem ipsius sint, sicut et ad uestram utilitatem.
Et factum est dum transiret Ihesus, cecus clamauit, etc559. Heu, quot hodie clamant post Ihesum, et quam pauci ipsum secuntur ! Et tamen quicumque hoc nomen Dei inuocauerit, Ihesu, saluus erit 560. Leprosus inuocauit et curatus est. Petrus inuocauit et mortuos suscitauit. Hodiernus cecus inuocauit et uisum recepit. Qui ergo ceci sunt, inuocent ut uisum recipiant. Qui illuminati561 sunt, sequantur Dominum per uiam cum transit. Via Domini est uita562 eius. Vita tua est uia tua. O quam fatui sunt, et maxime hoc tempore, cum Ihesus transit, qui eum non sequntur, quia oritur eis in hac uia iustitia, donec auferatur luna563. Luna est uite defectus. Cum uita aufertur, tunc uallis implebitur, id est pusillanimitas, et mons et collis humiliabitur 564 , id est prudentia rectificabit omnia. Non prudentia carnis set spiritus. Prudentia carnis distorquet, prudentia spiritus rectificat. Via Domini recta est, iusta, longa, summe desiderabilis, tempus uero modicum. Currendum est ergo, dum tempus habemus, per uiam Domini, ne penitentia morte preueniatur. Multa etiam sunt remedia uiatoribus in uia, que aliis non sunt remedia. Sunt fontes aque frigide, set ibi non est hauritorium565, nisi humilitas. Qui illum hauritorium non habet, numquam de aqua ista bibet, etc. Sunt ibi arbores umbram facientes, et istam non habent nisi peregrini, quia si aliquis diues siue uicinus per illam transiret, non curaret ibi pausare. Diceretur ei statim etiam quod locus immundus ei, et non ualeret nisi peregrinis. Omnes Deum desiderantes peregrini sunt. Fons566 in uia sacra Scriptura est, siue sacra doctrina. Qui humilitatem non habet, numquam dulcedinem eius gustabit. Arbor est crux Domini. Umbra eius est penitentia, |71rb| de qua parum diuites et potentes curant gustare, set dicunt illam esse immundam et fetidam, quia soli peregrini in ea quiescunt. Mirum est de istis. Si hodie aliquis fuisset in aliqua uia decies aut uiginti spoliatus, et aliam sciret securiorem, licet duriorem, per securiorem iret, et aliam omnibus modis uitaret. Set in uia huius seculi paucissimi euadunt illesi et sine maxima lesione. In penitentie uia sepe secure pertranseunt. Hanc uiam penitentie nobis eligamus, et dum Dominus transit, post ipsum curramus, et est post ipsum currendum sapienter, fortiter et letanter. Sapienter, id est ita in principio quod ad finem possit pertingere, et sic de ceteris. Helias autem cum per uiam ambularet, locum pausationis quesiuit, et in eo dormiuit, scilicet in umbra arboris, cui angelus panem subcineritium et uas aque ad caput portauit567, hoc est ad mentem Christum, et uas aque, id est mortem ad memoriam. De isto cibo comedit Helias et ambulauit in fortitudine eius usque ad montem Dei Oreb per quadraginta dies568. Quidam sunt qui non possunt gustare cibum nisi consuetum. Si aliquis mitteret eis cibum regium, induceret eis nauseam. Tales sunt qui penitentiam agere nolunt, set in stercoribus suis quasi consuetis delectantur, et tales non delectantur in umbra arboris nec in odore suauitatis ipsius. Ista arbor benedicta floruit et fructuauit nobis. Cum Christus in cruce se expandit, floruit. Tunc rosas sue passionis nobis dedit, et lilium candoris sue continencie et uiolas sue humilitatis. Dulcedinem [...]
Luc. 18, 35
I Cor. 13, 1
I Cor. 13, 1
I Cor. 13, 5
Phil. 2, 21
infrigidata] infrigdatata cod.
Luc. 18, 35.38
Iœl 2, 32
illuminati] illumi cod.
uita] uia cod.
Ps. 71, 7
Luc. 3, 5
hauritorium] haritoritorium cod.
fons] foris cod.
Cf. III Reg. 19, 6
III Reg. 19, 8