1. [Prothème] Il entend bien la Parole de Dieu, celui qui la conserve et dont la volonté consent.
2. Imiter Dieu, c'est le suivre : personne n'est plus juste, c'est lui qui donne l'être, le vivre, l'intelliger et toute chose ; et personne n'est plus sûr, c'est lui qui montre le chemin. Ces deux raisons valent pour la vie présente. Personne n'est plus fructueux : c'est lui qui se révèle aux petits ; et personne n'est plus glorieux. Ces deux raisons valent pour la vie future. Dans la vie présente et dans la vie future, rien n'est plus joyeux que de le suivre.
3.A cela s'opposent l'amour des biens temporels, la crainte de la pénitence, l'amour des siens, la fausse honte, le propos d'une vie meilleure.
Ms :
|59ra| [marg.] Quando cantatur : Oculi mei.
Sermo fratris Iordani factus quando cantatur Oculi mei 694.
Imitatores estote sicut filii karissimi 695.
1. In Euuangelio autem fuit <consilium> Domini, qui dixit : Beati qui audiunt uerbum Dei et custodiunt illud 696. Audire enim parum est, nisi custodiatur, sicut inuenire centum marcas et statim perdere, uel sicut seminare in agro ex quo non redditur fructus. Set, credo, qui uere audiret custodiret. Scitis quod iste modus est loquendi.
_______________
|120vb| Estote ymitatores Dei sicut filii karissimi et ambulate in dilectione Dei, sicut Christus dilexit 697 nos 698.
1. Et in fine Euuangelii audistis consilium699 Domini, scilicet beati qui audiunt uerbum Dei et custodiunt illud. Parum est audire, et male custodire, sicut parum esset700 habere mille marcas qui statim perdit illas. Sicut etiam ille ager malus, si non semen retineret quando fructificaret. Set qui bene audiret, et bene custodiret.
Quando uenit aliquis ad papam propter necessitatem, in reditu primo queritur utrum dominus papa audierit eum, et non reputat se auditum fuisse nisi aure audieret et corde consenserit, et dicit tunc audisse. Similiter nisi affectus consentiat, non sumus701 quasi nolentes audire. Hunc auditum uere702 habebat psalmista qui dixit : Audiam quid loquatur in me Dominus 703. Non dixit ad me uel per me, set in me. Rogemus ergo Dominum ut audiamus et custodiamus.
2 . Imitatores mei estote, etc. Hoc dicit Apostolus hodie in epistula. Et quare debeamus imitari ? iiiior sunt rationes : quia neminem iustius est imitari, tutius, fructuosius uel honestius.
_______________
Queritur etiam ab aliquo : "Non audiuit papa ?" et respondet quod non, et tamen bene scitur quod omnia uerba que proposuit, papa apprehendit704 et non nisi per auditum, et ita audiuit. Set tunc perfectus est auditus, quando quod auris audit, et cor consentit. Auribus potest homo predicare, set cordi nullus, nisi ex gratia Spiritus Sancti. Vnde Psalmus : Audiam quid loquatur in me Dominus. Vt ergo Dominus in me loqui aliquid dignetur, dicat unusquisque hunc uersum : Veni creator Spiritus 705 etc.
2. Deum ymitari <debemus> propter quatuor rationes, quia neminem sequi possumus iustius706, neminem tutius, neminem gloriosius, neminem fructuosius.
Due prime rationes inducunt nos adhuc ut debeamus imitari in uia, quia nullum iustius ; sicut enim si rex iret coronari uel ad pugnam, nullum iustius sui milites sequerentur. Set quare iustius ? Quia legimus legalis. Iterum quia ab eo habemus possessiones nostras. Militia enim est <uita> hominis super terram 707. Si ergo, o homo, es miles super terram, antequam sepelliaris sub terra, quam potius sequeris quoniam regem tuum. Ab eo enim habes non solum esse, intelligere et uiuere. Si autem sustantialia te non moueant, scilicet uiuere, intelligere et esse, uide quanta sint accidentalia |59rb| ut imiteris. Set hodie quanto plus dat, tanto minus sequeris. Si enim dat scientiam iuris uel artis uel theologie708 uel etiam medicine, hii magis secuntur mundum. Dat enim affluenter omnibus et non improperat 709. Set non dicit non improperabit, set ille sequebatur qui dicit : Deduc me in iustitia tua 710, etc.
_______________
Inter sequi et imitari non facio magnam uim, quoniam sepe pro eodem accipiuntur. Si rex Francie iret in bellum, quare711 sequerentur milites eius et uassali, nisi ipse712, credimus, sit eorum dominus, et ab eo possessiones suas habent, unus maiorem alter minorem. A Deo habent unusquique esse, uiuere et intelligere. Militia autem est uita hominis super terram, quousque sub terra sepeliatur713. Quem ergo iustius sequeris quam regem regum, dominatorem dominantium 714 ? Set heu hodie, omnia ista magis accidentalia quam substantialia reputantur, et que temporalia, transitoria et accidentalia sunt, quasi substantiala appetuntur. Et heu hodie, quanto magis hodie det Deus, tanto uehementius |121ra| ei insurgimus, ut si in aliquo tribus predictis addat scientiam artium, uel medicinalem uel secularem et etiam quandoque theologiam, tanto minus indicant Deo quam quando minora salaria habent.
Et si hoc non moueat te, saltem te moueat quod neminem tutius potest imitari. Mira res, ut est inter nos aliquis qui uellet ire ad aliquam ciuitatem, qui non quereret tutiorem uiam. Set quis non uult uenire ad regem ? Volumus quidem omnes, set nonne creditis quia periculose sint uie ? Set nulla uia tutius ibis, quam si imitaris Christum secundum posse. Set dicunt : "Nonne possumus715 ire post Christum dum sumus in seculo ?" Non abnego, set si misisses nuntium tuum, qui in hac uia pluribus uicibus spoliatus fuisset et iterum ueniret et spoliaretur, increpares. Set uenies ad confessionem, perdidisti gratiam quam in confessione alias habueras et hac iterum et iterum, et non solum semel incidisti in latrones qui spoliauerunt te naturalibus716 et gratuitis. Debes ergo increpari qui adhuc uadis hac uia. Set heu numquid est securum istam sequi, qui dicit : Qui uult uenire post me,717 etc. Set quomodo sequentur, qui ita induuntur in peccato sicut uulnus qui non potest sanari nisi ferro candenti. Talibus dicit : Qui uult uenire post me, etc., et non debent timere. Petrus enim, quando uicinus erat Domino, euaginato gladio uolebat eum deffendere, set quando sequebatur a longe, dicebat cum iuramento se Christum non nouisse. Similiter in bello milites propinquores regi sunt securiores. Psalmus : Si ambulauero in medio umbre mortis non timebo 718, etc.
_______________
Quis, si uiam arripit, et tutiorem et breuiorem uiam non eligit ? Omnes dicunt se uelle ad Deum ire. Et multe uie sunt periculose, unde numquam a Deo bene ibis, sicut si ipsum ducem, id est Christum, sequeris. Et ille dicit : Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, etc., set qualiter abnegaret seipsum, qui non bene paratus est abnegare peccatum ? Deduc me, Domine, in tua iusticia 719. Si autem aliquis in aliqua uia esset et in eadem uigesies dampnatus et numquam uellet ea declinare, nonne a domino suo grauiter esset arguendus ? Set arguit seruum720 et non arguit semetipsum. Sic est de nobis in seculo existentibus, tota die ad penitentiam imus, et iterum in pristina peccata labimus, et si mortalia sunt, quidem non solum uigesies set etiam centies dampnamur. Set quidem est morbis qui curari non potest, nisi abneget semetipsum, quia tamen induratus et radicatus et bonus est medicus, qui illum curat, et tamen multos tales uidi per Dei gratiam curari. Eo etiam tutior est homo, quo uicinior Christo, id est quanto similius ymitetur, set tutior est in bello qui propinquior est regi Francie. Psalmus : Si ambulauero in medio umbre mortis non timebo etc. Et ita neminem iustius721 uel tutius sequi possumus, et hec duo quo ad presentem uitam.
Item, neminem sequi est fructuosius. Set quare fructuosum sit, materia non appareat, set quia adhuc est fructus in semine. Set tunc apparebit, cum erimus sicut qui letantur in me, set qui habebunt hunc fructum, dicit Dominus : Oues mee sequntur me 722. Et quid dabis, Domine ? Numquid prebendam ? Parum esset. Numquid multa temporalia ? Adhuc parum. Set do uitam eternam. Vnde de beato Andrea et aliis legitur : "Eterne uite secuti sunt largitorem723." Set nos insequimur illos qui dant uitam istam, immo certe non dant, imo Deus, set dant modica accidentalia solum. Christum ergo insecuntur oues, id est simplices, non leones, id est magni sapientes. Set dicit aliquis : "Vidisti, qui pauca sciunt et iuuenes adhuc stulti."
________________
Alia duo pertinent ad futuram. In futuro enim bene uidebimus quod neminem gloriosius uel fructuosius sequi potuimus. Set in herba non apparet granum. Similiter in ista uita, non uidetur quantum erit futurum premium, set tunc percipietur quando letabimur coram ipso, sicut multi qui letantur in messe. Oues, inquid, mee sequuntur me et uocem meam audiunt 724. Non dicit leones. Pauci etiam boues sequntur eum, set humiles sicut oues. Et quid dabit eis qui eum sequntur ? Ego, inquid, do eis uitam eternam. Vnde dicebatur Andree et Petro fratri suo : "Eterne725 uite secuti sunt largitorem." Dicitur autem de fratribus minoribus726, aut fratribus predicatorum : "Iuuenes sunt, parum sciunt".
Set numquid sapientes insequerentur, si scirent hoc esse tantum bonum, ut potest enim imitari Euuangelium, quod dicit : Confiteor tibi Pater celi et terre, quia abscondisti hec a sapientibus |59va| et prudentibus et reuelasti ea paruulis 727. Item, Apostolus : Non nobiles set ignobiles elegit Deus 728, et non docet quod Dominus aliud quam scriptor, set apparebit fructus istorum : Cum dederit dilectis sompnum 729, qui multo alacriores erunt tunc sicut homo post sompnum, ecce merces fructus uentris730, id est filius qui est uita in qua uiuunt angeli. Qui hunc fructum uult habere, oportet quod ascendet cum Domino, qui ait : Ascendam in palmam 731, id est crucem, penitentiam, set istum ascensum nulli uolunt, imo ascensum potentie uel scientie.
_______________
Et non scis quod uerba Dei mutari non possunt, cum ipsa ueritas de se dixit : Celum et terra transibunt 732 etc. in Euuangelio, et iterum : Confitebor tibi pater quod secreta tua abscondisti et reuelasti |121rb| ea paruulis. Stulta enim et humilia elegit Deus. Numquid penitet eum electionis eius ? Et patet quod non, cum dixit : Ego Deus et non mutor 733. Item : Nisi conuersi fueritis et efficiamini 734 etc. Set senibus hoc dicentibus dici posset : "Tu fatue, an maius est iuuenem esse et multa facere quam plura scire et tacere ?" Ista bene scientur : Cum dederit Dominus dilectis suis sompnum, ergo, inquid, ero merces uestra. Non apprehenditur fructus arboris, nisi ascendatur, iam ascendit pro te Christus crucem, ita asperam, et tu non ascendes pro eo modicam penitentiam, id est religionem aliquam. Set multi aliam querunt altitudinem. Et heu hodie, multi ascendunt ut potentiam uel scientiam habeant Adam735 ymitantes.
Hii filii Adam cui dictum fuit : Eritis sicut dii 736, id est magni diuini et adhuc non sufficit consilium hoc diaboli, imo dicit : Cum ascendam in celum 737, etc. Set non sic impii, non sic set tamquam puluis 738, etc. Dicit enim Ysaias quod de framento eius non remansit testa ubi ignis posset differri 739, id est de eo nichil remansit per quod posset redire et habere caritatem, set tamen de Adam, quid740 remansit. De his dicit Bernardus : "O peruersitas741, abusio filiorum742 Adam, difficilimum sit ascendere set fascillimum descendere, leuiter ascendunt et difficillime descendunt, parati ascendere ad honores et excelsitudines humeris743 angelicis deportandi. Set ad sequendum te Christe, uix inueniuntur744."
_______________
Cui dictum est : Eritis sicut dii, id est scientes ut dii, id est ueri dii745 debent esse. O quot hodie reputant ad hanc altitudinem, et uehementer retrorsum lapsi sunt, et alii humiles et religiosi eos longe antecedunt, alii potius sequentes diaboli qui uoluit preferi : Ascendam, inquid, et ero similis altissimo. Set ita iam contritus erat quod numquam poterit ueniam exspectare. Et iste honorem uel potentiam, Adam uero scientiam, set Dominus istum contriuit et alium confregit. Bernardus : "O peruersitas, o abusio filiorum Adam, cum difficillimum sit ascendere et facilimum descendere, leuiter ascendunt set difficilius descendunt, ad celsitudines746 uel honores graduum ecclesiaticorum, humeris angelis uerendos, ad sequendum autem te, bone Ihesu, uix inueniuntur, nihil potest trahi patiantur747." Qui ergo inuenientur qui eum uolumptarie sequentur ?
Si hoc autem non moueat748 te, quod neminem fructuosius est sequi, certissime749 hoc moueat quod neminem sequi est gloriosius. Vnde: Vos qui secuti estis me non solum pedibus affectus imo carnalibus, ut apostoli : Sedebitis 750, etc.
3. Item, neminem sequi iocundius hic et in futuro. Iocunditas enim est quasi medium iungens, scilicet iustius et fructuosius que sunt hic, et fructuosius et gloriosius que erunt in futuro. Set aliquibus non uidetur iocundum sequi Christum imo durum, set hoc non uidetur, ut eis qui a longe eum prospiciunt. Tales enim sunt sicut ille qui a longe respicit arborem, que quamuis sit mortua, credunt ea esse latrones et quanto plus accedunt, minus timent, et quando sunt de prope et uident nichil esse quod timebant, rident dicentes : quid timebamus. Et si non creditis michi, credo experto beato Bernardo, scilicet qui dicit : "Libenter te sequor, set libenter te uidero. Si sic bonus es sequentibus te, qualis futurus es consequentibus te751 ?" Dat enim affluenter, paratus dare neccessaria, et libentius spiritualia. Si enim tam bonus est in hac peregrinatione et tam largus, qualis erit in patria ? Certe largus, sicut miles qui largus est dum uadit peregre, ad credendum quod in domo sua sit largissimus. Iocundus est enim sine dubio sequi ipsum.
_____________
Et dabisne aliquid eis qui eum sequuntur ? Dixit Apostolus: Vos qui secuti estis me, non tantum affectu cordium, set et gressibus pedum, non tantum uitam eternam <et> hereditatem habebitis et sedebitis super sedes duodecim etc.
3. Neminem ergo gloriosius uel fructuosius sequi possumus. Bernardus : "Libenter te, Domine, sequor, set libentius te fruor. Si ita bonus es, Domine, sequentibus te, o qualis futurus es consequentibus te ?" Nemini enim denegat misericordiam suam. Quinta etiam causa est iocunditas. Si quis omnia ista haberet, set cum magna tristitia uel duritia, hoc malum esset, et ideo illis quatuor |121va| digitis adiungitur pollex, cum neminem iocundius dicit enim : Et gaudium nostrum nemo tollet 752 a nobis753, et hii quinque digiti manus Domini. Set heu hodie nos excutimus manus eius a cordibus nostris. Bernardus : "Scio, Domine, me nequaquam posse uenire ad te nisi sequor te754." O quam pauci, Domine755, ueniunt ad te !
Set quare non trahit omnes ad se quintis digitis predictis, id est quinque rationibus que sunt quasi digiti. Quare ? Quia |59vb| ualida manus est diaboli retrahentis. Vnde Propheta : Aduersi sumus a uia ne iremus post ipsum756. Habet enim diabolus quinque digitos in hac manu. Primus est timor aggregiendi penitentiam uel permanendi. Set dicit Iob : Qui timet pruinam irruet super eum nix 757. Alios detinet amor parentum, hic est secundus digitus, set in Euuangelio dicitur : Qui plus amat patrem uel matrem, etc., non est me dignus 758." Vel amor temporalium. De quibus Gregorius : "Amor temporalium uiscus est eternarum penarum759. Tertius digitus est pudor, set qui erubescit me coram hominibus, etc., et qui confitetur, etc.760 Quartus est spes longe uite, set dicit Ysaias xxx : Subito dum non speratur 761 ueniet contritio eorum 762. Propter hoc dicit Dominus : Parati estote quia qua hora non putatis filius hominis ueniet 763.
_______________
Est alia manus diaboli et quinque digiti. Amor temporalium. "Amor rerum temporalium uiscus764 est eternarum penarum." Timor aggrediendi aliquid arduum uel sustinendi : Ysayas : Qui timet pruinam 765 irruet super eum nix. Item : Qui uentum timet numquam seminabit766. Bernardus : "Times temporales penas et non metuis eternas767." Pudor, et tamen dixit Christus : Qui confitetur me coram hominibus confitebor eum coram Patre meo 768. Item spes uite longioris, set hunc digitum abscidit Ysayas dicens : Subito dum hoc speratur <non> ueniet contritio eius. Item : Qua hora non putatis Filius hominis ueniet, et hoc dixit filius Dei qui mentiri non potuit.
Quintus769 est propositum uite melioris. Solummodo uirtutes uie sunt uestimenta, quod significatur per hoc quod Adam, statim cum peccauit, sciuit se esse nudum. Et etiam uestimenta corporis non sunt nisi fascie770 uulnerum. Nostre enim miserie sunt quasi uulnera, et aliis necessariis quasi fasciis ligamur.
______________
Propositum status771 eius emendationis. Et adhuc multi sunt qui nullo illorum digitorum tenentur, et quando proponitur eis aliquid istorum statim abscidunt, nullam tamen rationem772 ostendunt, et quare tenentur, nescio certe, set demonium773 est et istud est mutum, quia occulte rettinet et indurat corda et uolumptatem. Set magis est timendum demonium meridianum774, scilicet qui transformat se in angelum lucis 775, et non oculo set non menti annuntiat aliquod detestabile et non simulat se solum diem, set etiam meridiem, id est meram diem. Bernardus : "Tunc meridies illa deuenietur quando quasi ymaginem maioris boni preferit776." Vt quando suadet aliqua amabiliora et clariora, scilicet ut si consulas theologum : "Nonne bonum est intrare religionem ?", et aut dissimulant aut non laudant. Bernardus : "Vtinam luceret eis oriens ex alto 777." Ieremias : Occumbet sol eis in meridie, id est Christus in deuotione. Et posset dici : "Diabolus non est prauus, uel potens." Vere fuit, sicut dicit Psalmus : Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper 778, ut patebit in antichristo. Dixit princeps cuidam predicatori qui uenit cum pluribus equitaturis : "Ad quid779 uenis ?" "Ad predicandum et conuertendum populum Domino." Et dixit : "Difficile esset pauperibus conuerti ad religionem, quia non possunt habere tot equos, etc." Ideo ad religionem propter urgentem neccesitatem |121vb| quam uideo, et defectum predicatorum. Et pullos nostros non audemus omnes mittere, quod pennas non habent, ne forte deorsum cadant, et a cato deuorentur. Set qui bene pennati sunt, ut qui tantum de sancta scientia nouerunt, ire nolunt.
Introït du 3ème dimanche de Carême
Eph 5, 1
illud] illi cod. Luc 11, 28
dilexit] dixit cod.
Eph. 5, 1-2
consilium] consilionem cod.
esset] esse cod.
non sumus] usumus cod.
uere] non cod.
Ps 84, 9
apprehendit] apprehendum cod.
Hymne de la Pentecôte
iustius] tucius cod.
Iob 7, 1
theologie] theologice cod.
Iac 1, 5
Ps. 5, 9
quare] quam cod.
ipse] ipsum cod.
sepeliatur] spoliatur cod.
Apoc. 19, 16
possumus] posumus cod.
naturalibus] naturalcionem cod.
Luc. 9, 23
Ps 22, 4
Ps. 5, 9
seruum] seruium cod.
iustus] iustitius cod.
Ioh. 9, 27
largitorem] largitatem cod. ; cf. 1er nocturne, responsorium ad lect. II : "Eterne vite secutus est, premia largientem."
Ioh. 10, 27
eterne] et cod.
aut minoribus extinct.
Matth. 11, 25
I Cor. 1, 26-27
Ps. 126, 2
Cf. Ps. 123, 3 : Ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris.
Cant. 7, 8
Marc. 13, 31
Mal. 3, 6
Matth. 18, 3
habeant Adam] ut a delictum
Gen. 3, 5
Is. 14, 14
Ps. 1, 4
Is. 30, 14
quid] qui cod.
o peruersitas] aspersitas cod.
filiorum] filio cum cod.
humeris] huius cod.
BERNARDUS, Sermones in ascensione Domini, sermo 2, Sancti Bernardi opera, V, 130 : O perversitas ! o abusio filiorum Adam, quia cum ascendere difficilimum sit, descendere autem facillimum, ipsi et leviter ascendunt, et descendunt difficilius, parati ad honores et ad celsitudines graduum ecclesiasticorum, ipsis etiam angelicis humeris formidandos ! Ad sequendum autem te, Domine Iesu, vix inveniuntur, qui vel trahi patiantur, qui velint duci per viam mandatorum tuorum.
dii] diui cod.
celsitudines] celcitudines cod.
patiantur] pasciantur cod
moueat] noueat cod.
certissime] sarcartare cod.
Matth. 19, 28
BERNARDUS, Sermones super Cantica Canticorum, sermo 47, Sancti Bernardi opera I, 65. : Trahe me post te : libenter sequor, libentius fruor. Si sic bonus es, Domine, sequentibus te, qualis futurus es consequentibus ?
tollet] tellet cod.
Ioh. 16, 22
BERNARDUS, Sermones super Cantica Canticorum, sermo 21, Sancti Bernardi opera I, 123. : Scio, inquit, nequaquam posse pervenire ad te, nisi gradiendo post te.
Domine] Deum cod.
Is. 59, 13
Iob 6, 16
Matth. 10, 37
AUGUSTINUS, Sermones de sanctis, sermo 311, PL 38, 1415 : Rerum terrenarum amor viscus animæ.
Cf. Luc 9, 26 et 12, 9
speratur] separatur cod.
Is. 30, 13
Luc. 12, 40
uiscus] uirtus cod.
pruinam] ruinam cod.
Eccle. 11, 4
non inveni
Matth. 10, 32
quintus] quintum cod.
fascie] fasicie cod.
status] statum cod.
rationem] ratione cod.
demonium] demonum cod.
Ps. 90, 6
II Cor. 11, 14
BERNARDUS, Sermones super Cantica Canticorum, sermo 33, Sancti Bernardi opera, I, 240 : Et tunc meridies, id est maior claritas, apparet tentans, cum quasi boni maioris imaginem præfert.
Luc. 1, 78 ; non inveni
Ps. 73, 23
quid] quis cod.