1. Quatre réalités sont signifiées : la hauteur par "en-haut", la multitude de la paix par "Jérusalem", la liberté et la charité par "notre mère".
2. Jérusalem signifie Eglise triomphante et vision de la paix.
Ms : Bâle, Universitäts Bibliothekhandschrift B. VIII, 29, 75ra-75vb.
|75ra| [marg.] Iordanis.
[tit.] Sermo.
Illa que sursum est Ierusalem, libera est, que est mater nostra 780.
1. Hic quatuor notantur, altitudo per sursum, pacis multitudo per Ierusalem, quod interpretatur pacis uisio781, libertas et caritas per hoc quod dicitur mater nostra.
2. Ierusalem ergo significat Ecclesiam triumphantem, que dicitur esse sursum, ad differentiam Ecclesie militantis que adhuc deorsum est, in qua non est uisio pacis, set potius discordie : est enim militans. Set quicquid est in illa que sursum est, materia pacis est. Placet enim homini, quicquid in se est, quicquid est in proximo, |75vb| quicquid est in Deo.
Quomodo ergo non est ibi uisio pacis, cum omnis discordia sit ex aliqua displicentia, et propter hoc dicit Psalmus quod ibi delectabimur in multitudine pacis 782, quod non hic. Hic non habet homo in se pacem, quia caro concupiscit hic aduersus spiritum 783, et inuenitur hic alia lex in membris nostris, repugnans legi Dei. Hic uires anime sunt in labore et exercitione784. Rationabilis uis enim querit hic ueritatem, quam hic non inuenit, uis irascibilis gloriam, concupiscibilis delectabilitatem, et non dabitur eis ad satietatem in uita ista. Vnde : Anima eorum in ipsis defecit 785. Similiter nec sensus hic satiantur, quia ut ait Salomon : Non satiatur oculus uisu, nec auris auditu 786. Et quid miri ? Sumus hic quasi quidam pauperes qui accipiunt reliquias de mensa diuitis, id est Dei. Omnes consolationes quas habent hic, et uires anime et sensus exteriores, sunt quasi quedam reliquie, in quibus Dominus preparat uultum suorum787, id est uoluntatem, ut uelint et saltim desiderent satiari plena refectione, quod continget in resurrectione iustorum, sicut testatur Psalmus : Satiabor cum apparuerit gloria tua 788. Hic non habet iustus pacem, quia numquam hic homo aliquid adeo pulchrum quod tandem ex nimia frequentia non uerteretur ei in tedium, et uellet iterum oculis uidere prius. Similiter auditus, numquam audiuit ita dulcem armoniam nisi desideraret audire dulciorem. Set in illa celesti Ierusalem ita inhebriabuntur omnes sensus suis delectabilibus ut plus detur eis quam capere possint. Vnde Apostolus dicit de illa pace : Et pax Dei, que exsuperat omnem sensum 789, et uisum, et auditum, et gestum, et gustum, et sic de aliis. Cum ergo hic non sit satietas, multum deberemus desiderare ad plenam refectionem. Set heu, nos sumus sicut pauperes quibus sufficiunt reliquie, et nolunt laborare ut diuites fiant. Quinque sensus sunt pauperes, de quibus dicit Dominus : Nam semper pauperes habetis uobiscum,790. Habebit etiam tunc homo perfectam pacem cum Deo et proximo, quia tunc perfecta facta est reconciliatio. Ibi etiam erit pax ab aduersario, mundo uidelicet et diabolo et carne, que regnum Dei non possidebunt. Tunc laudabit Ierusalem Dominum 791, quoad beatos, spiritus hominum qui seruitutem incurrerat per inobedentiam, et Syon laudabit Dominum suum792, id est angeli, qui ciues et domestici Dei permanserunt, quia confortauit Dominus seras portarum suarum 793, ut de cetero intrare non possint qui conturbent794 sollempnitatem et pacem filiorum, scilicet quibus benedicet remouendo omne malum et conferendo omne bonum, quando dicet : Venite benedicti Patris mei 795, etc. Tunc clamabunt miseri : Domine, Domine, aperi nobis 796, et non intromittuntur. Tunc |75va| celebrabit Iudas sollempnitates suas, quia non apponet ut pertranseat parte Belial universus enim interiit 797. Gaudium et letitia inuenietur 798 in illa celesti Ierusalem, sicut dicit Ysayas. Non apponet electis suis tunc panes ordeaceos sicut modo, set adipe frumenti satiabit eos,799 cum in propria persona ministrabit illis. Quinque panes ordeaci sunt quinque libri Moysi, duo pisces libri prophetarum. Moraliter autem quinque panes ordeacei sunt dolor de amissione gratie, pudor de peccati commissione, timor Dei, tremor iudicii, horror inferni. Qui de istis panibus ordeaceis in ista uita non comederit, post hanc uitam adype frumenti non satiabitur.
Gal. 4, 26
Hymne de la Dédicace : Urbs Ierusalem beata, dicta pacis uisio ; Matthias THIEL, Grundlagen und Gestalt der Hebräischkenntnisse des frühen Mittelalters, Spoleto, 1973, 327.
Ps. 36, 11
Gal. 5, 17
exercitione] exercitio cod.
Ps. 106, 5
Eccli. 1, 8.
Ps. 20, 13
Ps. 16, 15
Phil. 4, 7
Ioh. 12, 8
Ps. 147, 1
Cf. Ps. 147, 2
Ps. 147, 13
conturbent] conturbet cod.
Matth. 25, 34
Matth. 25, 11
Nah. 1, 15
Is. 51, 3
Ps. 80, 17