1. [Prothème] Le Christ a ouvert à ses disciples les Ecritures.
2. Le Seigneur reproche d'abord à ses disciples leur difficulté à comprendre l'utilité de la passion et leur lenteur à croire en la gloire de la résurrection.
3. Le Christ devait souffrir afin d'accomplir la volonté du Père ; afin de réconcilier le genre humain ; afin de révéler l'amour véritable ; afin de provoquer l'homme à cet amour ; afin de montrer quelle est la dignité de l'homme ; afin d'exclure toute ingratitde ; afin d'entrer dans sa gloire.
Ms : Canterbury, Cathedral Archives Lit. Mss. D 7, 173va-175ra.
|173va| [marg.] Iordani in crastino pasce.
Nonne hec opportuit pati Christum, et sic intrare in gloriam suam 800 .
Rogemus in principio Deum, ut qui hodie discipulis suis dignatus est Scripturas aperire, etc.
Nonne oportuit, etc. Hec sunt uerba Domini loquentis et respondentis ad discipulos. Primo tamen eos arguit, deinde illud quasi sub interrogatione subiungit : O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, que locuti sunt prophete 801, et statim subiungit : Nonne oportuit, etc. Alter discipulorum Cleophas nomine narrauit ei gesta, tanquam ignoto et peregrino, et tamen ipse solus expertus fuit. Alii cognouerunt per uisionem, set ille solus per passionem, narauit quod indebite sustinuit Ihesus, qui passus fuit, et qualiter summi sacerdotes 802, etc., et innuebat causam, quod scilicet uir fuit potens opere et sermone coram Deo et omni populo 803. Non dicit coram loculo uel mundo. Talis enim804 debuit morti tradi et maxime a sacerdotibus.
Dicit : O stulti et tardi. Stulti, quia ignorabant utilitatem passionis. Dixerunt enim ualde turpe quod ualde pulcrum, et esse ualde dampnosum quod fuit ualde gratiosum. Tardi ad credendum gloriam resurrextionis, quia dixerunt : nos sperabamus 805 quod esset redempturus |173vb| Israel 806, quia ipsi intelligebant de gloria temporali. Et de utilitate passionis et gloria resurrexionis loquntur omnes prophete.
Habuerunt ergo ignorantiam et in intellectu, et tarditatem in affectu, et ideo sequitur : Oculi eorum tenebantur ne eum agnoscerent 807. Intellectus enim et affectus sunt oculi interiores, adhuc est peregrinus in oculis multorum. Multi adhuc808 sunt stulti et tardi, etc. Et dicet quis : "Immo bene cognosco", etc. Probatio quod non, per lucrum negotiantium et studium discentium. Negociator enim exercet negotium quod credit esse ualde lucratiuum. Similiter discipulus libenter audit scientiam quam credit ualde utilem. Vnde, si negociator diceret aliquod negotium ualde utile esse, et nollet ei communicare, non crederetur ei. Similiter, qui passionis utilitatem cognouerunt, libenter communicarent809, set omnes passionem fugerunt, et ideo stulti sunt, secundum ueritatem. E contrario tamen, qui communicare uolunt, stulti reputantur, set per ipsam stultitiam placuit Deo saluare mundum810. Set multi noluerunt intelligere, ut bene agerent. Apostolus sciuit, et ideo communicare uoluit, cum dixit : "Suppleo in corde meo que desunt passioni Christi 811 ", quasi diceret : Sicut fuit in capite, et in membro debet esse. Petrus : Communicantes passionibus Christi, gaudete 812. Et sicut ignorantia tenet intellectum, sic tarditas credulitatis813 glorie resurrextionis tenuit affectum. Ibi non fuit caritas. Apostolus : Caritas omnia credit, et ideo omnia suffert 814. Vbi ergo est caritas, ibi non est tarditas. Sicut enim amor mundane glorie, quando est corde alicuius, facit ipsum ita promtum et paratum, et nichil aliud permittit facere, ita esset qui amorem illius glorie haberet. Iohannes : Multi magis diligunt gloriam hominum quam Dei 815. Vnde ibi sunt promti et ueloces, hic stulti et negligentes. Naturale est homini quod diligit illud sequi. In ratione ergo eorum fuit error, et in uoluntate tepor. Idem significatur per rationem et uoluntatem, et per intellectum et affectum. Et utrum quod oculum purgauit Christus, antequam discessit ! Primo apperuit oculum amoris, id est uoluntatem. Vnde dixerunt : Nonne cor nostrum |174ra| ardens erat 816, etc. Set hoc non fuit antequam ad eos uenit, set dum loqueretur nobis in uia, et aperiret Scripturas 817, etc. Psalmus : Ignitum eloquium tuum Domine seruus tuus 818, etc. Iste magister noster rectum modum habuit docendi. Scripturas aperuit et corda inflamauit, non se inflauit, ut aliqui faciunt. Si sic Scripture aperirentur ut corda accederentur, tunc magis accensi essent in sexto uel septimo anno819 quam in primo. Set modo, heu, est e contrario. Istorum cor ardens erat in quo ? In Ihesu. Heu, quam tepida corda nostra sunt in Ihesu, set in aliis ardent. Optime duxit eos in sui cognitionem, primo docendo et inflammando, et hoc non suffecit, quia nec propterea ipsum cognouerunt, set posteaquam manu panem accepit et fregit. Per manum opus significatur. Predicator uel doctor tunc panem frangit quando quod dicit ore opere exequitur. Psalmus : Non a uerbis, set a mandatis tuis intellexi 820. Modo heu, multi sistunt, in apertione Scripture non inflamant, nec in cognitionem Dei ducunt, et hoc forte quia manum non apponunt. Quidam tamen quandoque accenduntur, et in parte Deum cognoscunt, set statim tamen euanescunt. Vnde, quando oculi eorum erant aperti, euanuit ab oculis eorum 821. Purgauit tamen rationem ab errore et uolumptatem822 a tepore. Ideo oportet manum aponere. Gregorius : "Impletio mandatorum intelligentiam aperit ocultorum823." Iste in se prius impleuit, quam discipulos arguit. Ita debent prelati et magistri facere. Facile est increpare, set difficile est emendare, et ipse increpauit et emendauit.
Nonne oportuit, etc. Tangit Dominus penam et gloriam, set premisit penam, et subiungit gloriam. Oportuit pati pluribus de causis, ut uolumptatem Patris adimpleret, ut genus humanum reconsiliaret, ut ueram caritatem suam nobis reuelaret, ut totaliter hominem ad sui amorem prouocaret, ut dignitatem hominis ostenderet, ut uitium ingratitudinis excluderet, ut sic penam in suam gloriam intraret.
Vt uoluntatem Patris, etc. Bonus filius, quando scit824 quod pater aliquid uult fieri, dicit : "Oportet me illud facere", nec aliam rationem querit, set tantum quia pater uoluit. Et nonne Pater voluit ipsum |174rb| sic pati ? Volumptas Patris reuelata est in uerbis Scripturarum. Ysayas : Dominus uoluit conterere eum 825, et loquitur ibi de Christo. Huic tamen dure uoluntati Patris non contradixit Filius. Dixit tamen Filius : Si posset, transeat a me calix iste, non sicut ego uolo, set sicut tu 826. Fuit ergo uoluntas Patris, ut per istam potionem totum genus humanum sanaret. Suam passionem uocat potionem, siue calicem. Valde medicinalis fuit ista potio. Rebelles filii querunt causam uolumptatis827 Patris, set obediens filius statim supponit quod pater nichil uult nisi rationabile, et illud exequitur. Multi sunt adhuc rebelles. Dicunt : "Quare non dat michi Deus gratiam, etc. ?" "Nonne aliter potuit genus humanum redimisse, etc. ?" Set sic828 non dicit obediens filius, unde in Euuangelio : Sicut mandatum dedit michi Pater, sic facio 829, non tantum quod mandauit, set sicut mandauit. Set multi nolunt scire rationem mandatorum Dei. Iohannes Crisostomus : "Noluit te Deus esse iudicem actionum suarum, set esse seruum mandatorum, scilicet ut ea impleres830." Hoc uoluit bene831 facere, Psalmus : Doce me facere uolumptatem tuam, quia Deus meus es tu 832. Dicit aliquis : "Si scirem833 quod Deus uellet me intrare in religionem, uel huiusmodi, libenter illud facerem." Set certe sic est de iudeo, non ita peruersus uidetur, si sciret quod Deus uellet ipsum fieri christianum, quin statim conuerteretur. Vt quid ergo iactat se ipsum, qui non precessit iudeum. Si ergo Pater eum uoluit pati, et ille fuit Filius obediens, etc., eum pati oportuit.
Secunda ratio est, ut genus humanum redimeret. Paucos uidetis reconsiliatores, qui de suo totam emendam, uel eius medietatem faciunt leso. Set aliqui ad intercedendum uel loquendum intermittunt in reconsiliationibus. Set si quis diceret aliquibus : "Non potestis hos reconciliare, nisi omnem substantiam uestram detis, uel huiusmodi", statim dicerent834 : "Mallemus quod numquam reconsiliati essent." Set iste de suo tantum satisfecit quod homo purus satisfacere non potuit. Et plures sunt rationes, et una835 est rationabilis satisfactio, quam dicam. Qui uult placare Iesum, oportet quod ei satisfaciat. Adam836 offendit Deum, non potuit satisfacere, sicut si auferem tibi unum equum uiuum, non satisfacerem tibi, licet redderem decem equos mortuos. Similiter Adam hominem |174va| uiuum et integrum subtraxit Deo. Fuit enim in statu innocentie, et potens non mori, et perfectus tam in gratuitis quam in naturalibus, set pre lapsum dupplici mortuus est morte. Dicit enim Dominus : Quacumque hora comederis, morte morieris 837. Fuit enim mortuus tam morte culpe quam pene, quia factus fuit necessario moriturus. Sicut ergo dupliciter primo uixit, sic postea duppliciter mortuus fuit, et hoc uniuersaliter per peccatum parentum. Nullus ergo ad satisfactionem suffecit, ideo Christus uenit in mundum sine peccato, etc., et optime satisfactum est, quod melior secundus homo quam primus. O felix culpa que tantum ac talem meruit redemptorem838 ! Ysayas : In reconsiliatione misertus sum tui 839. Set quia ex pura misericordia fecit quod fecit, si ergo per alium hominem satisfieri non potuit istum, pati oportuit.
Alia ratio est, ut caritatem suam nobis reuelaret. Et dicit quis : "Nescio an diligit me priusquam aliquid expertus sim in opere." Omnes enim prophete satis potuerunt clamare quod diliget hominem. Thomas autem numquam credidisset nisi uidisset840, etc., quia ut ait Gregorius : "Exibitio operis probatio est dilectionis841." Set Christus per maximam difficultatem reuelauit suam caritatem. Vnde : Maiorem caritatem nemo habet 842, etc. Iohannes : Qui dilexit nos, et quia lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo 843. Item : Sic 844 Deus diligit mundum ut Filium unigenitum daret 845, etc. Quid plus potuit facere ? Diligamus ergo Deum, quoniam ipse primus dilexit nos 846. O homo, in quo ostendis quod Deum amas ? Non das unigenitum, immo non nummum indigenti, quo etiam habundans847 sis. O quam confusi multi erunt in presentia Dei !
Alia est ratio corelatiua, scilicet ut hominem totaliter ad amorem suum prouocaret, quasi diceret : "Ego uolo primum848 hominem diligere, aliter forte non diligeret me." Salomon : Prebe, fili 849 cor tuum michi 850. Sicut si multum aliquam puellam diligeres, et ipsa nollet diligere te, nichil faceres quod ipsam uellet. Opportuit ergo Christum pati, ut851 hanc miseram sponsam, id est humanum genus, in amorem suum prouocaret. Si nobilis aliquis pro amore alicuius puelle ignobilis etiam multa mala passus esset, indignum esset ualde, si ipsa ipsum non diligeret. O quanta passus est unicus Dei filius pro amore istius puelle, ideo turpissima morte condempnatus est. Bernardus : |174vb| "Super omnia bona te reddit michi amabilem, calix nostre redemptionis quam bibisti852." Hoc est quod totum facile sibi uendicat amorem nostrum. Apostolus : Vnus mortuus pro omnibus, ut iam nemo sibi uiuat, set ei qui mortuus est pro eo853. Vide si plus uiuas parentibus, honori, studio, uel mundo, etc., quam Deo. Et si hoc est, patet quod iniuriam facis Deo.
Alia ratio est, ut vitium ingratitudinis excluderet, quia semper erat homo prius ingratus Deo, qui tamen hominem creauit, et omnia sub pedibus eius subiecit854, etc., nec tamen gratus fuit benefactio855 creationis, etc. Ingratitudo ergo ipsum perpetuum constituit. Bernardus : "Quid dicebat homo creatus et ingratus ? Dixit et facta sunt, quasi dicat : Non plus laborauit pro me, nec magnas gratias856 recipit qui parum laborauit857." Vnde, nisi plus laborasset in redemptione quam fecit in creatione, sic semper diceretur ei. Set dicet quis : "Quare tantum laborauit, nonne aliter redimisse potuit ?" Et dicendum quod Deus noluit redimere per angelum, uel huiusmodi, quia sic angelus semper reputasset hominem sibi seruum. Potuit tamen, unde Bernardus : "Valuit Deus, set maluit cum iniuria sui quam cum ingratitudine tui te redimere858." Si quis autem fide iuberet pro te, deberes ei gratus esse. In Prouerbiorum : Gratiam fideiussoris ne obliuiscaris 859. Non posuit pro te tunicam uel capam, set pretiosam animam. O quot sunt adhuc ingrati Deo ! Omnis qui mortaliter peccat, ingratum se monstrat. Nisi ergo multum pro homine fecisset, numquam ingratitudinem exclusissent. Oportuit ergo pati, etc.
Sexta ratio est, ut hominis dignitatem860 ostenderet, scilicet ut homo sciat quante nobilitatis sit. Quando bonus mercator pro aliqua re multum dat, pretium illius manifestat, quod aliter forte uile reputaretur. Oportuit ergo quod ostenderet quod fecit, redimendo non auro uel argento, set sanguine proprio agni 861, scilicet immaculati. Augustinus : "Ne uilescat tibi, appende te ex pretio qui pro aliquo uili rem dat862." Illam aliquam rem uilem esse designat, ut multum863 uilis est uita, quando das eam pro breui et turpi delectatione. Salomon : Scortum uix valet pretium unius panis, et mulier uiri pretiosam capit animam 864. Bernardus : "Proh dolor ! peccandi tempus, recidendi865 terminus866 facta est resurrextio saluatoris867." Quid minus reuerentie exigit tempus ascencionis quam passionis. Sic est etiam de multis, statim post pascha. Pascha dicitur pulcrum tempus. Bernardus : "Pascha interpretatur transitus, non reditus868." |175ra| Multi869 tunc tamen redeunt ad uomitum. Salomon : Da anime tue secundum honorem suum870, id est non temporalia et uilia. Grossa enim et uilia debent poni ante porcos. Salomon : Inhonorantem animam suam quam honorabit871. Oportuit ergo pati, etc.
Septima ratio est quam ipse assignat, ut sic intraret, etc. Ecce uia, set ad quam terminum872 ? Ecce ianua, ad quod hospitium ? Qui nec peccauit, sine pena873 gloriam suam non habuit, et tu qui peccasti sine pena874 gloriam habebis ? Non. Similiter et martyres lapidati875 secti sunt, etc., non tamen digne iudicati sunt, immo, ut ait Apostolus, quibus dignus non erat mundus 876, et ita, quibus iudicium877 non erat, bibentes biberunt. Similiter etiam beata Virgo et apostoli, etc. Bibentes 878 ergo bibetis 879. Similiter duo filii Zebedei, quando mater880 eorum petiit quod unus sederet ad dextris, etc. Respondit Ihesus dicens : Nescitis quid petatis, potestis bibere calicem quod ego bibi 881, scilicet, ipsi petierunt gloriam et ipse reduxit eos ad penam dicens : Calicem quod bibetis882, etc. Gregorius : "Si appetetis quod demulcet, prius bibite quod dolet883." Si Dominus ita fecit, numquid non serui ? Caput debent membra sequi , aut ab eo diuidi, sicut patet in foramine. Penam ergo oportet precedere gloriam. Hec est uia que uidetur recta. Nouissima eius tamen ducunt ad mortem 884.
Luc. 24, 26
Luc. 24, 25
Luc. 24, 20
Luc. 24, 19
enim] non cod.
sperabamus] separabamus cod.
Luc. 24, 21
Luc. 24, 16
adhuc] ad hunc cod.
communicarent] communicaret cod.
Cf. I Cor. 1, 27
Col. 1, 24
I Petr. 4, 13
credulitatis] crudelitatis cod.
I Cor. 13, 7
Ioh. 12, 43
Luc. 24, 32
Luc. 24, 32
Ps. 118, 140
anno] anno et cod.
Ps. 118, 104
Luc. 24, 31
uolumptatem] uoluptatem cod.
non inveni
scit] sit cod.
Is. 53, 10
Marc. 14, 35.36 : cité d'après le répons des Ténèbres de Jeudi Saint.
uolumptatis] uolumptatem cod.
sic] sicut cod.
Ioh. 14, 31
non inveni
bene] rep. cod.
Ps. 142, 10
scirem] sciret cod.
dicerent] diceret cod.
una] unam cod.
Adam] cuidam cod.
Gen. 2, 16
In vigilia paschæ, benedictio cerei.
Is.60, 10
Cf. Ioh. 20, 25
GREGORIUS, Homiliæ in Evangelia, II, 30, PL 76, 1220 : Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis.
Ioh. 15, 13
Apoc. 1, 5
sic] si cod.
Ioh. 3, 16
I Ioh. 4, 19
habundans] habundas cod.
primum] primusum cod.
fili] filii cod.
Prou. 23, 26
ut] in cod.
BERNARDUS, Sermones in Cantica Canticorum, sermo 20, Sancti Bernardi opera, I, 115 : Sed est quod plus me movet, plus urget, plus accendit. Super omnia, inquam, reddit amabilem te mihi, Jesu bonem calix quem bibisti, opus nostræ redemptionis.
II Cor. 5, 14.15
Ps. 8, 8
benefactio] benefacio cod.
gratias] grates cod.
BERNARDUS, Sermones in Cantica Canticorum, sermo 11, Sancti Bernardi opera, I, 59 : Quid enim dicebat homo creatus et ingratus ? Gratis quidem conditus sum, sed nullo auctoris gravamine vel labore : siquidem dixit, et factus sum, quemadmodum et universa.
BERNARDUS, Sermones in Cantica Canticorum, sermo 11, Sancti Bernardi opera, I, 58 : Valuit, sed maluit cum injuria sui, ne pessimum atque odiosissimum vitium ingratitudinis occasionem ultra reperiret in termine. Sane multum fatigationis assumpsit, quo multæ dilectionis hominem teneret : commoneretque gratiarum actionis difficultas redemptionis, quem minus esse devotum fecerat conditionis facilitas.
Eccli. 29, 20
dignitatem] dignitatis cod.
I Petr. 1, 18.19
AUGUSTINUS, Ennarationes in Psalmos, PL 36, 278 : Si vos vobis terrena fragilitate viluistis, ex pretio vestro appendite.
est] add. cod.
Prou. 6, 26
recidendi] reciduandi cod.
terminus] termus cod.
BERNARDUS, Sermones in die paschæ, sermo 1, Sancti Bernardi opera, I, 92 : Proh dolor ! peccandi tempus, terminus recidendi facta est resurrectio Salvatoris !
BERNARDUS, Sermones in die paschæ, sermo 1, Sancti Bernardi opera, I, 9o : Denique et ipsum quod celebremus Pascha, transitus non reditus.
multi] multum cod.
Eccli. 10, 31 : da illi honorem secundum meritum suum.
Eccli. 10, 32 : quis honorificabit exhonorantem animam suam.
terminum] termum cod.
pena] penam cod.
pena] penam cod.
lapidati| lapidat cod.
Hebr. 11, 38
iudicium] iudicum cod.
bibentes] bebentes cod.
Ier. 25, 28
mater] mater erat cod.
Matth. 20, 22
Matth. 22, 23
GREGORIUS, Homiliæ in Evangelia, II, 27, PL 76, 1206 : Si mens vestra appetit quod demulcet, prius bibite quod dolet.
Prou. 14, 12