SERMO 6

Ms : Canterbury, Cathedral Archives Lit. Mss. D 7, 11ra.

|11 ra| [marg.] Feria secunda Pasce apud Sanctum Iacobum, frater Iordanis.

Nonne cor nostrum ardens erat in nobis 1259 de Ihesu.

1. Felix qui feliciter ardet de Ihesu.

2. Huius ardoris sunt sufflatoria tria, sustinentia doloris, exibitio amoris, communicatio bonitatis, quia tribuit naturalia, porrigit gratuita, promittit eterna. Miseretur 1260 enim set commodat 1261. Vnde tenebatur reddere iustitiam in quattuor, nos per patientiam sustinendo. Gregorius : "Debemus patientiam erubescere, si nolumus iustitiam formidare, que tanto grauius quanto contemptus amplius uocare dignasti1262." Vnde Prouerbiorum : Vocaui et rennuistis 1263. Et ne per impotentiam se excusarent, sequitur : Extendi manum meam etc.1264. Et ne per imperitiam, sequitur : Et omne consilium 1265. Vnde quia per malitiam sequitur : Et increpationes meas neglexistis 1266, set quod sequitur : Ego autem1267, etc. Ecce sufflatoria, ab aquilone, meridie, oriente et occidente 1268.

3. Set sunt qui ardent non de Ihesu, set in terrenis terram accendentes in corde uel consanguineorum, ex quibus fetor. Vnde in corde habent infernum.

Alii, quod mirabilius est, ardent aquis cupiditatis, ut uere quod intrauerunt aque 1269 usque ad animam meam 1270, quod significatum est, cum stella1271 excidit de celo, cui nomen absinthium1272, incidit in tertiam partem aquarum, id est in usum temporalium. Prima pars est potentia, secunda scientia, tertia utilitas uel usus. Ibi enim spiritualiter est peccatum, tamen in quibusdam cadit, id est in totas aquas. Mira cecitas, quod ymaginem Dei non uidemus in temporalibus, set nostrum, uertentes Deo tergum non faciem 1273, set etiam ipse uertet nobis tergum et non faciem, ut dicit Ieremias. Cum uenerit tribulatio, etc 1274 .

4. Exstinguitur ardor spiritualis in medio. Medium est lignum uite, de quo in Apocalypsi : Dabo ei edere de ligno uite quod est in paradyso 1275, scilicet amore spirituali.

Et Apostolus : Nolite Spiritum extinguere 1276, aqua et uento. Aqua est timor fragilitatis, deliberatio concilii, proponit maiorem utilitatem1277 † uite de medio. † Nota quod diabolus assumit testimonium Scripture per os peccatoris, sicut et ipse usus est auctoritate contra Dominum in temptationibus dierum : Omnia faciunt cum consilio, etc.1278Dispone iter ad bellum, ibi multa consilia, ibi salus. Set sicut ipse dixit cuidam, ipse cognouit signum uestrum, homo numquam in eadem statu permanet, et secundo per deliberationem queritur dilectionem sicut finxit se et gerens persona alterius, dixit : Hoc genus demoniorum eicitur 1279, et ita distulit eiectionem. Mentitur quidam coram mendacibus, set coram ueritate dixit ueritatem, ut de Iob : Pellem pro pelle, et quidquid habet homo dabit pro anima sua, et cet1280.

Item, extinguitur per uentum qui flat.

Notes
1259.

Luc. 24, 32

1260.

miseretur] miserietur cod.

1261.

Ps. 36, 26

1262.

GREGORIUS, Regula pastoralis, III, 28, PL 77, 105: Debemus igitur pietatem uocantis erubescere, si iustitiam nolumus formidare ; quia tanto grauiori improbitate contemnitur, quanto et contemptus adhuc uocare non dedignatur.

1263.

Prou. 1, 24 ; rennuistis] remisisti cod.

1264.

Prou. 1, 24

1265.

Prou. 1, 25

1266.

Prou. 1, 25 ; neglexistis] negexistis cod.

1267.

Prou. 1, 26

1268.

Luc. 13, 29

1269.

aque] aqua cod.

1270.

Ps. 68, 2

1271.

stella] nulla cod.

1272.

absinthium] abstuathelthium cod.

1273.

Ier. 2, 27

1274.

etc.] ex cod. ; Prou. 1, 27

1275.

Apoc. 2, 7

1276.

I Thess. 5, 19

1277.

maiorem utilitatem] melioras utilitatis cod.

1278.

Prou. 13, 10

1279.

Matth. 17, 20

1280.

Iob 2, 4