1. [Prothème] Ils se réjouissent davantage, ceux qui ont le Seigneur devant les yeux.
2. Le Seigneur est apparu à ses disciples pour leur instruction et leur édification.
4. Le Seigneur a prononcé quatre phrases, deux avant que les disciples ne le reconnaissent et deux autres après qu'ils l'aient reconnu. Il demande de la nourriture, afin que les disciples confessent l'inutilité de leur travail ; il les invite à lancer leur filet en signe d'un bon travail ; il leur demande d'apporter des poissons en signe de rétribution ; il les invite à manger avec lui en signe de remunération.
Ms : Canterbury, Cathedral Archives Lit. Mss. D 7
|175ra| [marg.] Quarta die Pasce frater Iordanis.
Mane facto stetit 1281 Ihesus in litore, non tamen cognouerunt discipuli quod Ihesus est 1282.
1. Epistula hodierna, Petrus : Viri israelite, qui timetis Deum, audite1283. Et qui sunt illi qui audire debent, etc. ? Subiungit : Deus Abraham, Deus Ysaac, Deus Iacob, glorificauit Filium suum 1284, Israel uidens Deum1285. Qui Deum uident et pre oculis habent, libenter audiunt bonos rumores de Domino. Similiter boni filii de patre suo. Ipse autem et Dominus et Pater noster est, et sicut Petrus in epistula, ita Iohannes in Euuangelio loquitur de apparitione resurrectionis sue. Rogemus, etc.
2. Ad literam, sicut historiam narrat Euuangelium, septem discipuli tota nocte laborauerunt et nil prendiderunt. Set noluit Dominus quod similiter et diem inutiliter expenderent, ideo aparuit eis. Numquid inutiliter ? Non, set ualde utiliter, quia semper quando aparuit, ad eorum instructionem et edificationem1286 semper aparuit. Similiter debet esse de prelatis et eorum subditis. Multi tamen cum apparent subditis, potius inutiliter quam utiliter, ad dampnificationem |175rb| potius quam ad edificationem, deperdant enim panem et uinum, etc.
3. Locutus est eis quatuor sententias, duas antequam cognouerunt eum, et duas post1287. Mane, id est initio resurrextionis stetit enim ibi, statum habuit in litore, id est in eterna soliditate. In mundi fluxibilitate non est stabilitas. Dies dicitur gratia. Similiter dicitur dies gloria eterna. Dies etiam dicitur scientia, et dies dicitur uita, et horum quodlibet habet suum mane. Dicitur enim dies a dian quod est datum. Istud ergo mane fuit initium eterne uite, quam de nouo ingressus est Dominus, et Dominus fuit causa illius diei et illius mane. Sicut iste sol materialis est causa diei materiali, post enim dies sol super terram, set hec † differentia †, ut dicitur, datur per causam efficientem. Vnde dies est effectus solis, et sicut cantamus in uigilia Pasche : "Ille est lucifer qui nescit occasum1288." Ille mane oriebatur et fecit nobis diem quam tantum laudamus, exultamus, et clamamus : Hec est dies quam fecit Dominus 1289, etc. Sol est modo lucens super terram. Set diceret quis : † "Nonne similiter tunc exit, nonne autem resurrextionem ?" † Dixit : Ego sum lux mundi 1290, ideo tunc erat ortus sol iustitie, set latens sub nube per infirmitatem carnis humane. Set quare non laudamus sic diem in qua mortuus est, cum ipsam diem similiter fecit, et ut diem resurrextionis ? Quia illam fecit, formam serui accipiens 1291, in qua est mortuus non morte culpe, set pene. Set quia multi maledicunt diem, in qua multi labores eis contingit, ut in Iob : Pereat dies in qua natus sum 1292, et ideo non laudamus noctem. Homo natus ad laborem 1293. Set nunc fecit diem istum estiuum per calorem et splendorem, id est per feruorem caritatis, et lumen splendoris, quia nisi resurrexisset, non crederetur quod fuisset caritas, set stoliditas et falsitas, quod diceret se esse filium Dei. Set modo cantamus : Confitemini Domino, quoniam bonus 1294. Erat ergo mane quemadmodum, quia illa superior ciuitas non indiget sole et luna, quia claritas Dei illuminat eam 1295. Mane ergo resurrextionis aparuit discipulis. Tempore ignorantie non apparet Dominus, set initio gratie, tempore iuuentutis et conscientie bone, et hoc est quia non uult ut expendas inutiliter dies sequentes, sicut fecisti dies siue noctes precedentes. Quatuor sententias locutus est eis, et easdem loquitur nobis.
Primo monet questionem dicens : Pueri, numquid pulmentarium habetis 1296, ut inducat ad confitendum laboris frustrationem. Qua1297 confessione facta, |175va| inuitat ad bonam operationem. Vnde dicit : Mitte in dexteram nauigii 1298. Subiungit retributionem1299, ad que statim confessi1300 sunt ueritatem, id est se non habere, dicentes : Totam noctem laborauimus 1301, etc., quia qui non cognoscit laborem suum esse frustrum, non mittit in dexteram nauigii. Quando aliquis credit se aliquid habere, non laborat ut illum habeat, ut si quis credit domi habere panem, non laborat1302 ut panem emeret. Set multi decipiuntur et a laboribus frustrantur1303.
Post laboris frustrationem, secunda sententia monet eos ad bonam operationem, et inde excitat ad bonorum representationem. Quid restat, nisi ut det retributionem ? Bene dicit : Pueri, non uiri. Labor enim puerorum solet frustrari. Pulmentarium fit ex diuersis. In litore stoliditatis1304 isti fuerunt humiles pauperes, quia statim confessi sunt suum defectum. Quot autem sunt pauperes, qui libenter ab aliquo bona acciperent, defectum tamen suum non confiterentur, huiusmodi sunt pauperes superbi quos odit Deus, quia pauperem superbum, diuitem mendacem 1305, etc. Alias legitur quod petebatur, scilicet Ysaac, qui petiit pulmentum, et miser Isau pilosus tam longe1306 quesiuit, et tam diu in uenatione moram fecit, quod interim Iacob cibum ei optulit et benedictionem eius accepit. Set dixit Ysaac : Accede ut tangam te, et sciam an sis filius meus Esau 1307, id est ut uideam, an des michi pulmentum filiali dilectione, an non. Multi enim dant etiam elemosinas non dilectione filiali, set amore fame, scilicet mundi, etc. Ideo eum tangere uoluit. Sic Dominus, quos diligit tangit et castigat. Melius est quod modo tangat Dominus, quam postea tangat tormentum malitie. Ysaac dixit : Vox quidem uox Iacob 1308, etc., magis ergo testimonio operis quam testimonio uocis. Augustinus : "Magis respicit Deus ad uitam quam ad linguam." Quid1309 ualet, si lingua laudas, et uita blasphemas ? Per signum operis osculum ei dedit, quod est signum amoris et familiaritatis, postquam cognouit eum filium, et operarium, siue bene operantem, per uestimentorum flagrantiam, id est uirtutum notitiam. Postquam enim notorium est aliquem1310 uirtuosum esse, sequitur ut statim benedictionem recipiat. Isti ergo totam noctem expenderunt |175vb| inutiliter. Set postquam homo ducitur ad frustrationem confitendum, ducitur ad statum humilitatis, et hoc est fundamentum bonorum operum. Et ideo postea miserunt in dexteram nauigii. Nauis est Ecclesia, que habet spiritualia et temporalia. Spiritualia dicuntur dextera, temporalia sinistra. Isti in tota nocte miserunt in sinistram, nil prendiderunt, nisi forte ranam, uel lapidem, uel lignum, uel lutum. Ex hiis non fit pulmentum. Rete dicitur consilium mentium multarum colligatarum, et rete debet habere in superiori1311 parte leuitatem, et hec est spes premii, quod facit super enatare, inferius grauitatem, aliter non descenderet ad fundum, et hoc est timor supplicii1312. Multi adhuc1313 mittunt in sinistram sicut isti, et adhuc fecerunt temporali homini intendentes. Si enim prius misissent in dexteram, non dixisset eis : Mitte in dexteram. Similiter omnes qui in iure, uel medicina uel in qualibet facultate alia, magis pro temporalibus quam spiritualibus laborant, et nichilum prenderent. Dominus tamen clamat : Mittite in dexteram. Monet bene operari, id est spiritualibus. Et diabolus clamat : "Mittite in sinistram." Vnde quando Dominus ait : Mittite in dexteram, discipulus quem diligebat dixit Petro : Dominus est ille 1314. Ille discipulus uocatur Iohannes, qui interpretatur gratia. Vnde, qui est in gratia, statim percipit utrum sit bonum aut non. Bene sciunt quod diabolus non precipit ut mittatur in dexteram. Petrus interpretatur agnoscens, et ita melius percipitur1315 per gratiam quam per scientiam. Dies diei enuntiat uerbum 1316, dies gratie diei scientie. Sic Iohannes Petro, set Symon Petrus, ut audiuit, non tardauit ire, set statim obediuit. Simon enim dicitur obediens, Petrus sciens. Bona obedientia scientie, que statim obedit1317 gratie, ut Petrus Iohanni, ut statim tunicam precinxit se. Tunica dicitur quasi tuens carnem. Erat enim nudus 1318. Scientia enim non est nisi modicum uestimentum, set integrum uestimentum est uirtus, quod significatur per tunicam, que immediate tegit totam carnem et carnales affectus. Et misit se in mare 1319, <id est> amaritudinem penitentie, ex quo uidit Dominum in eternitatis soliditate et denuntiatum sibi a gratia. Succinxit se ut melius posset natare. |176ra| Multi melius uestiti credunt per scientiam, quam per Petri tunicam.
Alii discipuli nauigio peruenerunt1320, illi autem ad eum accedentes uiderunt prunas ardentes et piscem 1321 assum1322, et dixit Dominus eis : Afferte de piscibus 1323 quos prendidistis 1324, quasi dicat : secundum quod fecistis, retributionem accipietis. Sicut enim Dominus ab illis quibus quinque talenta tradidit, pecuniam suam cum lucro exegit, unde dixit seruus bonus : Ecce alia quinque superlucratus sum 1325, similiter hic : Afferte de piscibus 1326, etc. Nullus est nostrum, qui non audiet istud uerbum : "Affer michi de lucro laboris tui." Piscatores, qui magnos et pulcros et bene uiuaces pisces1327 afferunt ad mensam Domini, cum magna letitia recipiuntur a Domino. E contrario, illi qui non auferant nisi ranas et buffones, uel lutum, etc. Quales enim pisces portabis, tales ipse manducabis. Prouerbiorum : Commedunt fructum uite1328, id est lucrum uite sue. Malum esset commedere colubrum et serpentem, etc. Set peccatum est coluber. Prouerbiorum : Quasi a facie colubri fuge peccatum 1329. Vnde si attuleris peccatum, commedes colubrum. Fluxibilitas uite huius est aqua, in qua capiuntur pisces. Faciam uos 1330 fieri piscatores hominum 1331, non dixit ranarum, etc., sicut patuit in Apostolis, Augustino, Gregorio, Ieronimo, et ceteris. Set multos de maioribus apprehendit diabolus. Ezechiel : Factus est leo et didicit commedere homines1332. Vnde maiores pisces commedunt minores, ut leo alias bestias, et lupus aquaticus minores pisces, sic maiores homines in mundo minores. Sicut pisces hamo, et aues laqueo, sic capiuntur homines in tempore malo 1333. Diabolus tripliciter piscando capit, per hamum, per rete, per sagenam. In hamo capiuntur pisces per particulam carnis, que uidetur multis delectabilis. Introducit tamen hamum in guttur. Per hamum significatur luxuria, quoniam1334 multi capiuntur per apparentem dilectionem. Raro inuenitur quod euadit, cuius guttur ferrum hoc enim1335 pertransit. Per rete significatur auaritia. O quot per illam capiuntur ! Per sagenam superbia, uel ambitio. Et hec fere omnes maiores et minores capit. Quis est qui non uult apparere et ostentari ? Quod etiam toti in quolibet istorum capiuntur, toti in hamo, toti in rethi, etc. Capit ergo diabolus in aliquis istis magnos pisces. Dominus uix autem paruos aliquos, |176rb| scilicet iuuenes et simplices. In aquis et Scripturis1336 sunt diuersi pisces. Diuerse enim sententie, sunt diuersi pisces, quidam sunt sententie bone ualde, et hee sunt sani pisces, ut : Quantumcumque auerterit se 1337, etc., omnium iniquitatum suarum non recordabor amplius 1338. Quis est ita delicatus, qui non commedat ex hoc pisce ? Quidam enim pisces licet extra squamosi sunt, tamen intra dulces ualde sani, ut perche et huiusmodi. Similiter sententie que in principio suadent1339 ad penitentiam, post inducunt iocunditatem1340 magnam, e contrario sententie que permittunt lacunam et dissolutionem. In aquis lacrimarum sunt boni pisces et mali, boni desideria uite eterne. Aque que super celos sunt non sunt steriles, set ibi sunt optimi pisces, anime apostolorum, et aliorum sanctorum. Fluminis impetus letificat ciuitatem illam1341. Videat ergo unusquisque qualis attulerat pisces. Simon Petrus traxit rete in terra plenum magnis piscibus. Hec dicuntur magni, quasi magnanimi, qui corde contempnunt magna, id est temporalia. Simon Petrus principaliter traxit, utpote cui cura Ecclesie principaliter commissa fuit, rete scilicet plenum centum et quinquaginta tribus piscibus, et per hos tres numeros designatur1342 tres status hominum penitentium1343. Per ternarium significantur qui habent ueram fidem, non fictam, nec falsam, nondum tamen peregerunt penitentiam, et est1344 status incipientium. Fides autem sine operibus mortua 1345 est. Set quando satisfactum est, tunc et plene remittitur peccatum, et hoc significatur per quinquagenarium, et est statum proficientium1346. Alii etiam non tantum satisfaciunt, set in bonis operibus etiam se proficiunt, et hii per centenarium, qui est numerus perfectus, et est status perfectorum.
Post allationem piscium quos prendiderunt, subiungit remunerationem, dicens : Venite, prandete mecum1347. Non debes parum reputare quod Deus eterna soliditate uocat te. In ista cena fuit panis, scilicet dingnitas in carne. Sicut panis ad omnia pulmenta ualet, et sine hoc non fuit bona cena, sic est de deitate, nec ualet ei penitentia sine caritate, siue Dei dilectione. Fuerunt1348 prune ardentes, id est anime sanctorum, pro quorum amore Christus passus fuit in cruce. Vnde Christus piscis superponitus. Bene ergo possumus prandere1349 de pane diuinitatis et pisce superposito, assato super prunas ardentes. Ad similem cenam uocabit, quando dicet : Venite, percipite regnum 1350, etc.
stetit] steti cod.
Ioh. 21, 4
Act. 3, 12
Act. 3, 13
Matthias THIEL, Grundlagen und Gestalt der Hebräischkenntnisse des frühen Mittelalters, Spoleto, 1973, 326-327.
edificationem] edificatione cod.
post] postost cod.
In vigilia paschæ, benedictio cerei.
Ps. 117, 24
Ioh. 8, 12
Phil. 2, 7
Iob 3, 3
Iob 5, 7
Ps. 117, 1
Apoc. 21, 23
Ioh. 21, 5
qua] quare cod.
Ioh. 21, 6
retributionem] retributione cod.
confessi] confessu cod.
Luc. 5, 5
laborat] laboret cod.
frustrantur] frustantur cod.
stoliditatis] soliciditatis cod.
Eccli. 25, 4
longe] lange cod.
Gen. 27, 21
Gen. 27, 22
quid] rep. cod.
aliquem] aliqua cod.
superiori] superori cod.
consilium, scilicet simul] add. cod. sequitur lac.
adhuc] ad hunc cod.
Ioh. 21, 6.7
percipitur] precipitur cod.
Ps. 18, 3
obedit] obidit cod.
Ioh. 21, 7
Ioh. 21, 7
Ioh. 21, 8
piscem] pissem cod.
Ioh. 21, 9
piscibus] pissibus cod.
Ioh. 21, 10
Matth. 25,20
piscibus] pissibus cod.
pisces] pisses cod.
Prou. 1, 31 : Comedent igitur fructus viæ suæ.
Eccli. 21, 2
uos] uo cod.
Matth. 4, 19
Ez. 19, 3
Eccle. 9, 12
quoniam] quam cod.
enim] non cod.
scripturis] scripturi cod.
Ez. 18, 27
Ier. 31, 34
suadent] suadenent cod.
iocunditatem] iocundicunditatem cod.
Ps. 45, 5
designatur] desingnant cod.
penitentium] penitendum cod.
est] Is. cod.
Iac. 2, 20
proficientium] perficientium cod.
Ioh. 21, 12
fuerunt] fuerut cod.
prandere] pranderedere cod.
Matth. 25, 34