1. [Prothème] Ceux qui sont éloignés du salut sont comme ceux qui, trop éloignés percoivent des voix sans pouvoir distinguer les paroles.
2. Le Seigneur a invité Thomas à approcher des mains de ses plaies afin de vérifier qu'il est vraiment ressuscité ; afin d'apprendre à l'aider dans l'oeuvre du salut, comme la main est l'auxiliaire du corps ; afin de conserver ce qui a été accompli ; afin de recevoir la récompense promise par le Christ ; afin d'achever ce qui manque pour obtenir le salut.
Ms :
Canterbury, Cathedral Archives Lit. Mss. D 7, 160rb.
Colmar, Bibliothèque Municipale, Ms. 44, 70va.
|160rb| Affer manus tuas in latus meum 1351.
1 . In omnem terram exiuit sonus 1352, etc. Omnes quidem1353 audiunt sonum, et pauci uerba. Illi tantum audiunt sonum qui uniuersaliter sunt terreni, et non sunt edificati. Set quare ? Quia longe distabant. Psalmus : Longe enim a salute 1354 Domini cor eorum est, set ipsi in quibus finita est terrenitas, illi uerbum percipiunt1355. Quidam1356 prope sunt auribus corporalibus, tamen longe sunt, quia non est efficacia, audiunt quod aure interiori uerbum percipere debemus. Iohannes : Qui habet aures audiendi 1357, etc.
2 . Affer 1358, inquid Deus ad Thomam, manus tuas, etc. "Mitte manum", dicit, ad probandum, ad auxiliandum, ad conseruandum, ad excipiendum.
______________
|70va| Afer manum tuam et mitte in latus meum.
2. Ad experiendum, ad auxiliandum, ad conservandum, ad remunerandum, ad excipiendum.
Ad probandum. Enim Thomas noluit credere discipulis, quod uiderant Deum, <si> non haberet fortius argumentum. Dixit enim : Nisi 1359 uidero, non credam 1360. Illi quidem qui simul congregati fuerunt, Dominum uiderunt et pacem acceperunt. Thomas non intrauit et ideo non uidit. Qui ergo uolunt uidere Dominum, in congregatione uidebunt, alii non. Dolet enim hostis pacis, nec sustinet quod homo iungatur congregationi. Thomas enim segregatus non uidit, post in congregatione uidit.
Ad experiendum. Dicit quod : "Resurrexi, quid pro te pertuli." Noluit credere discipulis quod Deus surrexisset, set surrexit Dominus uere 1361. Surgamus ergo nos a morte anime. Apostolus : Sicut Christus surrexit per gloriam Patris, ita et nos in nouitate uite ambulemus 1362. Mors anime est peccatum, quod diuidit Christum ab eis qui in uita anime non sunt. Set plures non cum Christo, set cum Lazaro resurgunt. Christus resurgens a mortuis iam non moritur 1363. Lazarus uero non suscitatur, iterum non moriturus. Multi a morte anime resurgunt, ut iterum moriantur. Christus non moritur, quia non est reuersus ad superletalem, id est ad1364 |160va| transitoria. Set Lazarus reuersus est in domum suam. Multi resurgunt, et iterum non peccant, de quibus : Funes ceciderunt michi 1365, etc., et sunt illi qui relicto mundo hereditatem tenent. Vnde Apostolus : Si consurrexistis cum Christo, que sursum sunt sapite 1366.
______________
Ad experiendum, quia : "Surrexi ut credas, quid pertuli ut diligas." Nam Thome resurectio per tactum uulnerum est probata1367, similiter et passio patuit in eisdem. Nos quoque afferamus manum in latus eius, ut resurectionis testes simus, resurgentes et ipsi cum Christo non cum Lazharo, qui ad domum suam et suppelectilem1368 suam iterum est reuersus, secundo moriturus. Tales sunt qui penitentes non omnia plene deserunt, set adhuc timore pudoris paupertatem diligere non audientes, rebus et negotiis mundi adherent in quibus sepe proprietatem moriuntur, ut uitia que propter se committere uerebantur, ratione eorum que nolunt deserere cogantur. Spirituales autem et uere penitentes relinqunt omnino peccata cum occasionibus peccatorum, quoque omnibus rebus que possident, unde Apostolus : Si comsurrexistis cum Christo, non cum Lazharo, que sursum sunt querite.
Hereditas illa est resurgentium, iterum resurgunt cum Lazaro. De quibus Gregorius : "Alius illicita refugit et tamen bonis mundi carere pertimescit1369." Hec resurrextio fragilis non est cum Christo, set cum Lazaro. Item : "Idem consessa tenere appetunt, uideri inter homines minores erubescunt, summo opere curat1370 ne inops in domo sit aut despectus1371 in puplico1372." Qui enim resurgit modo Lazari multas infirmitates sue resurrextionis subiungit. Vnde idem : "Et mala que propter semetipsum non appetit, propter alia que non derelinquid comittit1373." Mortalitates enim multe ad unam mortem trahunt.
Mitte ergo ad experiendum, scilicet ut credas quid pertuli ut diligas, sicut ut de resurrextione credas. Deus per effectum ostendit ei suum affectum. Quis induxit eum ad uulnera perferenda pro nobis ? Nos, nos utique. Homo fatuo1374 amore laborans fortia facit ut assequatur amorem turpem, et Christus uulneratus in bello ad amorem tuum. Quam nequam est anima nostra, cui per Scripturas satis constat de passione Christi, qui non potest artari ad amorem Domini. Bernardus : "Est quod me plus mouet, urget, et accendit, que super omnia me reddunt amabilem tibi, bone Ihesu, calix quem bibisti opus redemptionis nostre1375."
______________
Set tante karitatis sunt quidam ut timeant, si beneficia sua relinquerent, alius indignior post illa possideat, plus in hoc zhelantes salutem aliorum quam propriam, quod penitus est absurdum, insuper nec sine magna presumptione est ut post de te maiora presumas et de proximo suspiceris indigna, cum e contrario timere debueras ne tu indigne locum illum teneres, quem alius longe melior debuerat uel deberet supplere.
Mitte itaque manum ad experiendum quod resurrexi, item, quid pro te pertuli, ut ex hoc diligas sicut et ego prior dilexi te.
Hoc omnino nostrum amorem totum facile sibi uindicat1376. Nullo alio modo potuit extorqueri amor noster, quam sic : dilexit nos Deus dulciter, sapienter, fortiter. Dulciter, quia carnem nostram induit, fortiter, quia mortem pro nobis sustinuit, sapienter, quia culpam nostram asumendo non assumpsit. Bernardus : "Disce, o christiane, a Christo, disce Christum amare dulciter, sapienter, fortiter1377." Aliqui amant Christum dulciter, set non sapienter. Vnde, Domino eunti ad passionem1378 dixit : Ecce ascendimus 1379, etc. Petrus autem dixit : Absit a te Domine, non tibi istud1380. Iste diligebat carnaliter et dulciter, et non sapienter. Vnde Deus arguit eum, dicens : Vade retro, Sathanas, non sapis ea 1381 , |160vb| id est : licet sis dulcis affectu, non tamen sapiens intellectu.
_______________
In cruce si quidem nos dilexit et fortiter dilexit, morti fortiter se subiciendo, secundum quod Bernardus triplicem eius distinguit amorem, dulcem, sapientem, fortem. Dulcem, inquid, dixit quod carnem induit, cautum1382 quod culpam curauit1383, fortem quod mortem sustinuit. Idem : "Disce christiane a Christo quemadmodum diligas Deum Christum, disce et amare dulciter, amare prudenter, amare fortiter. Dulciter ne illecti, prudenter ne decepti1384, fortiter ne oppressi ab amore Domini auertamur." Idem : "Non abduci blanditiis, non seduci fallaciis, non frangi iniuriis1385 toto corde tota a te uirtute diligere est1386."
Set Petrus argutus dilexit sapienter, set non dicitur fortiter. Dixit enim : Paratus sum tecum et in mortem ire 1387. Ad uocem tamen mulierculam, Christum negauit. Set post fortiter dilexit, quando indutus uirtute, ex alto dixit : Oportet magis Deo obedire quam hominibus 1388. O homo, quomodo diligit ? Deus precepit diligere ex toto corde, ecce dulciter, et ex tota anima, ecce sapienter, et ex tota uirtute, ecce fortiter. Ita et nos, toto corde diligere debemus Deum, ut nobis dulcescat, sapienter ut mundi fallatie non nos seducant, fortiter ut nos mundi tribulationes non opprimamur, nec eiusdem honoribus. Quid mirum si hominem exprimit, quod angelum oppressit.
Item, Mitte manum in latus ad auxiliandum, et per manum aliquando accipitur opus, aliquando auxilium. De Iohanne Baptista dicitur : Etenim manus Domini erat cum eo1389. Et in Psalmo : Manus mea auxiliabitur ei 1390. Deus post resurrextionem ostendit discipulis manus et latus, id est operationem et dilectionem. Multi ostendunt manus, et non latus. Deus aliter ostendit quanta passus est pro nobis, quantamque caritatem habuit, que per latum accipitur, et sic nobis operatus est salutem, set non sine nobis, id est cum adiutorio nostro. Apostolus : Sumus coadiutores 1391. Secundum Augustinum : "Qui te fecit sine te, non iustificabit te sine te1392."
______________
Exemplum de Petro qui dulciter dilexit set non sapienter cum diceret : Absit a te Domine, etc., et audiuit : Vade, etc., quia sapientia deest1393 tibi. Post autem dulciter sapienter amauit cum ait : Paratus sum tecum, etc., set non fortiter quia defecit. Set dulciter, sapienter, fortiter dilexit cum dixit : Non possumus non loqui 1394 , etc.
Item, mitte manum tuam ad auxiliandum, quoniam cooperatores eius sumus. Primo solo lateris eius beneficio sanati sumus in baptissmo, postea quia cecidimus in salute nostra, oportet ei comparari et adiuuare ipsum. Adiutorium enim in manu notatur secundum illud : Manus enim mea auxiliabitur, etc.
Iohannes Crisostomus : "Gratia Dei est adiutorium, et non datur dormientibus et quiescentibus, set laborantibus, et non preualentibus1395." Penset unusquisque quantum laborauit. Set nisi laboremus, effectum passionis Christi habere non poterimus. Et non tantum in nobis uelle debemus, set et in aliis. Ecclesiasticus : Et eram respiciens 1396 in aduentu hominum. Iob : Cuius adiutor es 1397. Penset unusquique, cuius adiutor est, uel mundi uel Christi. Psalmus : Facti sunt in adiutorium filiis Loth 1398, qui interpretatur declinans iudicium1399, et per ipsum intelliguntur bene clerici. Ipse qui plus honorat uitam mundi quam anime, cuius 1400 adiutor est.
_______________
Set nota nos eum iuuamus1401 libero arbitrio, ipse nos gratia. Gratia autem non datur in adiutorium dormientibus nec quiescentibus set laborantibus et non preuaricantibus. Ecclesiasticus : Respiciens eram ad adiutorium et non erat, qui postea facti sunt in adiutorium filiis Loht, et filiis huius seculi conformando se seculo. Loht enim declinans1402 iudicium, est mundus est qui Deum iudicem non aduertit. Adiutorio itaque indiget et in se1403 et in aliis secundum istud : Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad mortem liberare ne cesses 1404, set iudicate secundum illud, Iob, cuius adiutor factus es, etc.
Non multum doleret aliquis de paupertate, set super hoc quod non honoraretur, et in hoc sunt Christi depressores ex eo quod student exaltare inimicum eius, id est mundum, et subuertere nimium amicum nostrum. Quid aliud est opprimere Christum, quam exaltare uitam mundi ? Idem uerumtamen que cogitatis explere, id est estote in commessationibus et |161ra| adlocutionibus et qui sic, quid aliud quam uitam mundi exaltant et Christum opprimunt ? Apostolus : Alius esurit 1405 , alius quidem hebrius est 1406. Deus dixit : Cum facis prandium,non uocas diuites set pauperes 1407. Set non sic faciunt, antechristi sunt, quam mercedem ergo habebunt. Heu, quantis locis opprimitur Christus in membris sibi multis1408. Set multi dicunt : "Nos sumus Christi coadiutores, nos predicamus et huiusmodi facimus, etc." Set ad modum regis terreni, si in bello multos conflictus haberet, et periclitaretur, et sui milites uel barones alias dimicantes non omnem quam possent operam adhiberent ad dominum suum liberandum, diceretur de hiis quod citra posse suum facerent, cum melius facere possent. Rex iste est Christus, apostoli barones sui sunt, qui passi sunt. Set tota sollicitudo nostra est qualiter preualeamus in mundo.
Item, ad seruandum manus intromittitur, id est intromittamus opera nostra, quia nec latro1409 nec aliquis uiator auferet, quia nec in cute operta querent. O utinam ibi decimam nostrorum apponeremur agricole ut multiplicent fructus suos. Primo perditur1410, set postea saluatur semen1411, quod perditum uidetur. Psalmus : Euntes ibant et flebant, et post: Venientes autem uenient 1412, etc. Reponamus ergo opera nostra in agro dominici corporis.
_______________
Item, ad conseruandum. Quia latus Christi bonum est marsupium opum et operum tuorum, que per manum significantur. Fidelis socius esset, qui tibi transituro per siluam latronum, pocam reseruaret inter carnem et cutam suam. Nota etiam quod semen, id est opera, nusquam melius reseruantur quam iacta in agro ad fructificandum, que tamen ibi quasi perdita uidentur. Ipse autem est ager cui benedixit Dominus 1413.
Nos habemus agrum ueritatis, et uanitatis. Quis seminaret ubi non crederet metere nisi flores et spinas ? Ager uanitatis est mundus, sicut dicit Salomon : Omnia que sub celo sunt uanitas 1414. Sancti uoluerunt metere semina sua in sulcum agri huius, de quibus: Hii sunt quos retinens1415 mundus inhorruit1416, etc. Flos mundi paradysus est, id est perfecte aridus † hoc est facti fructu. † Flos est omne illud quod in uanitatibus expenditur. Primitie sunt flores, messis spine. Ieremias : Triticum seminauerunt et messuerunt spinas 1417. Hoc est, multi seminant bona opera, set propter sterilitatem agri accipiunt hic pro primitus flores et in futuro pro messe spinas, id est eternas conpugtiones. Osee : Inundauereunt maledictum et mendacium 1418, etc. Seminate uobis in ueritate iustitie1419. Veritas Christus est, sicut ipse dicit. Seminemus ergo in ipso. Ager enim non sterilis, set fertilis, nec non tarde set cito faciens fructum. Sicut dicit Ecclesiasticus : Cito edes de generationibus suis1420. Vnde Deus conquerit per Ieremiam, quod pauci sunt qui seminant in ipso : O Israel, numquid solitudo factus sum aut terra serotina 1421. Solitudo |161rb| non est, quia bene cultus est. Fuit enim lancea confossus, clauis et sputa confixus1422 blasfemiis et conuiciis stercoratus, et non solum pluuia set etiam sudore, cruore rigatus. Factus enim in agonia et factus est sudor ipsius tamquam gutte sanguinis non stillantis set currantis in terram 1423. Ager est ergo bene cultus, et cito facit fructum. Salomon : Benedictio Domini festinat in mercedem iusti 1424. Sulcus agri huius est latus lancea apertum. Ibi repone depositum tuum. Bernardus : "Libenter illi repono depositum, qui cautus in obseruando et fidelis in retribuendo1425."
Item, Aufer manum ad remunerandum. Deus petit mercedem laboris sui a nobis. Dicit enim Ysayas : Seruire me fecisti in peccatis tuis, et laborem posuisti iniquitatibus tuis 1426. Ostendit latus apertum, et exquirit mercedem. Dicit enim per Zachariam : Si bonum est in oculis uestris, afferte mercedem sui ante saltem quiescite 1427, id est si non uultis impendere, saltem non inquiesscetis me. Sapientia : Qui subtrahit mercedem et effundit sanguinem fratres sunt 1428, hoc est : pares erunt in pena. Mercenario non subtrahes mercedem sine periculo dampnationis eterne. Quid ergo si Christo1429 mercedem subtrahis ? De hiis Deus : Super dolorem uuulnerum meorum addiderunt 1430, crucifixores milites dolorem intulerunt, set isti subtrahentes mercedem superaddunt. Non dicit Deus, set tantum dolere de pena illata quam de dolore superaddita, scilicet de ingratitudine. Exigit Christus a te pro mercede totam uitam tuam, et totam animam tuam, quantum1431 de uita tua subtrahis1432, tantum de mercede.
_______________
Item, ad remunerandum, quoniam de latere suo seruiuit nobis : seruire me fecit1433, etc. Vnde etiam ait : Si bonum est in oculis uestris, etc., quasi dicat : Saltim non inpungnetis me. Qui subtrahit mercedem et qui effundit sanguinem fratres sunt, ambo utique homicide immo secundum Bernardum deicide1434. Non solum1435 autem set deterius peccas, pretium ei sanguinis auferendo et ingratus excitendo, sicut dicit : Super dolorem uulnerum mearum, sicut pro quocumque longos labores faceres et expensas, postea de ingratitudine eius doleres quam de laboribus et expensis tuis. Remunera ergo Christum dando ei uitam tuam pro qua dedit mortem suam. Ezhechiel : Qui uendit ad id quod uendidit non reuertetur adhuc in uiuentibus uita eorum 1436, quasi admirantem.
Item, Affer manum, ad excipiendum, id est non tantum ut reponas, ideo etiam ut excipias, et non tantum in futuro, set etiam in presenti, et maxime in morte tua. Si diceret frater diues fratri1437 pauperi : "Quia non emi teram illam bonam, sic enim poteris ditari, non habeo unde possim comparare", et ille diceret : "Da totum quod habes, et residuum cape de meo, ut sufficiat." Et ita, si uellet dare nisi partem modicam substantie sue, nonne iure terra illa carrere deberet. Sic Christus, qui caro et frater noster est factus, omnes dicimus quia uolumus habere illam preclaram hereditatem. Si uis habere, operare ergo. Venalis est ager celestis. Da fideliter quantum habes, et si non sufficiat, aufer manum, id est ut tantum uendices in me ut residuo possitis |161va| conparare. Ager ille est Acheldemach, illa celestis patria ager est sanguinis et emptus in sepulturam peregrinorum 1438. Hic peregrini hic ibi sepelientur. Apostolus : Mortui estis 1439, scilicet mundo, et patria1440 nostra est cum Christo. Iob : Peregrinus non remansit foris 1441. Ager ille denominatur ager sanguinis, hoc est Acheldemach, a maiori denominatur, hoc est a sanguine, et non a nostra pecunia, quia maius est premium Christi sanguinis, quam1442 nostrum meritum. Vnde Bernardus : [...].
______________
Item, ad excipiendum. Vnde Bernardus : "Fidenter quod michi ex me deest, usurpo ex uisceribus Ihesu Christi, que misericordia affluunt, non desunt foramina per que effluant1443."
Ioh. 20, 27
Ps. 18, 5
quidem] qui cod.
Ps. 21, 2
percipiunt] precipiunt cod.
quidam] quidem cod.
Luc. 14, 35
affer] afferr cod.
nisi] non cod.
Ioh. 20, 25
Luc. 24, 34
Rom. 6, 4
Rom. 6, 9
id est ad] rep.
Ps. 15, 6
Col. 3, 1.2
probata] perbata cod.
suppelectilem] supplelectilem cod.
pertimescit] pertimescunt cod.
curat] cura cod.
despectus ]defectus cod.
GREGORIUS, Moralia in Iob, IV, 30, PL 75, 667 : Alius iam in illicita refugit sed tamen bonis mundi carere pertimescit : concessa tenere appetit, videri inter homines minor erubescit et curat summopere ne inops in domo sit, ne despectus in publico.
GREGORIUS, Moralia in Iob, IV, 30, PL 75, 667: Sed his dum familiariter ingitur, eorum procul dubio causis implicatur quibus sæpe consentit in illicitis, et mala quæ propter semetipsum non appetit, committit propter alias quæ non dereliquit.
fatuo] statuo cod.
BERNARDUS, Sermones super Cantica Canticorum, sermo 20, Sancti Bernardi opera I, 115 : Sed est quod me plus movet, plus urget, plus accendit super omnia, inquam, reddit amabilem te mihi, Iesu bone, calix quem bibisti, opus nostræ redemptionis.
uindicat] uendicant cod.
BERNARDUS, Sermones super Cantica Canticorum, sermo 20, Sancti Bernardi opera, I, 116 : Disce, christiane, a Christo, quemadmodum diligas Christum. Disce amare dulciter, amare prudenter, amare fortiter, ne oppresi ab amore Domini avertamur. Ne mundi gloria seu carnis voluptatibus abducaris, dulcescat tibi præ his sapientia Christi.
passionem] pacem cod.
Matth. 20, 18
Matth. 16, 22
Matth. 16, 23
cautum] caitum cod,
curauit] cauit cod.
decepti] decepiti cod.
iniuriis] minis cod.
BERNARDUS, Sermones super Cantica Canticorum, sermo 20, Sancti Bernardi opera, I, 118 : Ergo non abduci blanditiis, seduci fallaciis, nec iniuriis frangi, toto corde, tota anima, tota virtute diligere est.
Luc. 22, 33
Act. 5, 29
Luc. 1, 66
Ps. 88, 22
I Cor. 3, 9
AUGUSTINUS, Sermones, sermo 169, PL 38, 923 : Qui ergo fecit te sine te, non te iustificat sine te.
deest] de cod.
Act 4, 20
non inveni
Eccli. 51, 10
Iob 26, 2
Ps. 82, 9
Glos. ordin., éd. Strasbourg 1480/1481, Ps. 82,9.10, II, 562 : Loth declinans. Madian declinans iudicium ; Matthias THIEL, Grundlagen und Gestalt der Hebräischkenntnisse des frühen Mittelalters, Spoleto, 1973, 343
cuius rep.
iuuamus] iuramus cod.
declinas] declinans cod.
se] te cod.
liberare ne cesses] uel non cod. ; Prou. 24, 11
esurit[ esurut cod.
I Cor. 11, 21
Luc. 14, 13
multis] multi cod.
latro] latus cod.
perditur] perdit cod.
semen] emen cod.
Ps. 125, 6
Gen. 27, 27
Eccle. 1, 14
retinens] retines cod.
Hymne des martyrs Sanctorum meritis inclita gaudia.
Ier. 12, 13
Os. 4, 2
Os. 10, 12
Eccli. 6, 20
Ier. 2, 31
confixus] confixius cod.
Luc. 22, 44
Eccli. 11, 24
BERNARDUS, Sermones super Cantica Canticorum, sermo 13, Sancti Bernardi opera I, 73 : Immo nec mihi eam credo ; ipsi potius repono servandam, qui potens est depositum meum servare in illum diem, cautus in custodiendo, fidelis in restituendo.
Is. 43, 24
Zach. 11, 12
Eccli. 34, 27
christo] christus cod.
Ps. 68, 27
quantum] quanta cod.
subtrahis] subtrahiis cod.
Cf. Ier 17, 4 : Seruire te faciam inimicis tuis.
BERNARDUS, Sermo in feria IV hebdomadæ sanctæ, Sancti Bernardi opera, V, 61 : Singulare vero gravissimum est, quod commissum est in Dominum maiestatis, cum viri impii virum iustum iniuste occiderunt, et sacrilegas manus in ipsum Dei filium iniecerunt, crudelissimi homicidæ, immo, si fas est dicere, etiam deicidæ.
olum] sulum cod.
Ez. 7, 13
fratri] facto cod.
Matth. 27, 7.8
Col. 2, 20
patria] puta cod.
Iob 31, 32
quam] quoniam cod.
BERNARDUS, Sermones super Cantica Canticorum, sermo 61, Sancti Bernardi opera, 1, 150 : Ego vero fidenter quod ex me mihi deest, usurpo mihi ex visceribus Domini, quoniam misericordia affluunt, nec desunt foramina, per quæ effluant.