Ms : Canterbury, Cathedral Archives Lit. Mss. D 7, 79rb.
|79rb| Fratris Iordani.
Facilius est camelum intrare, etc.1444
Hoc ad literam uerum intelligo, quia camelum per foramen intrare acus 1445, hoc est contra naturam, set nichil determinat quod sit contra Dei iustitiam. Set diuitem intrare est contra Dei iustitiam, quia ipse dixit : Nisi quis renuntiauerit omnia que possidet omnia, etc1446. Et ipse non potest esse iniustus, nec falsum dicere, nec potest diuitem facere intrare in regnum. Set credo, non esset ei impossibile facere camelum intrare, etc. Oportet ergo in ueritate omnia temporalia abicere, aut saltim contempnere. Erogauit pauperibus, non dixit hystrionibus, uel meretricibus, etc. Talibus enim dare peius est quam retinere, quod patet per legem datam in Leuitico : Si quis suripiat bouem alienum, et eum occidat, reddat quinque1447, si uero uiuum conseruet nonnisi unum1448. Et ita, sicut est maius peccatum occidere quam conseruare, ita maius peccatum est male dare quam retinere, et non in malis usibus, scilicet expendere. [...]
Matth. 19, 24
Matth. 19, 24
Luc. 14, 33
Ex. 22, 1
Cf. Ex. 22, 4