1. [Prothème] La parole de Dieu est le pain qui nourrit. De même que celui qui porte le pain dans des vêtements troués le perd, celui qui reçoit la parole de Dieu dans une vie de péché n’en retire aucun bénéfice.
2. Quatre biens servent à la crainte du Seigneur, l’exercice, c’est-à-dire chercher le bien et éviter le mal et être continent ; la réfection, le pain nourrit et illumine l’intelligence ; l’affermissement ; l’elévation, sont élevés ceux qui ont la sagesse, un juste comportement, leur richesse dans le ciel, et qui sont connus de Dieu.
Ms :
Canterbury, Cathedral Archives Lit. Mss. D 7, 118rb-119rb.
Durham, Cathedral Library, A III. 12, 50va-51ra.
|118rb| Cibauit illum pane uite et intellectus, et exaltabit 1588 illum apud proximos suos 1589.
1. Scriptura, siue sermo diuinus1590, dicitur panis, que1591 nutritur omnia, et sicut corpus non nutritur nisi de hiis qui procedunt de terra, sic anima, cum sit celestis, non nisi ex illa patria habet refectionem. Verbum Dei est panis uiuus 1592 , qui de celo descendit 1593.
_______________
|50va| [marg.] Sermo Iordanis fratris prædicatoris.
[rubr.] Sermo de sancto Iohanne Euuangelista.
Exaltabit illum apud proximos suos.
1. Set antecedit : Cibauit illum Dominus pane uite et intellectus, etc. Scriptura siue sermo Domini panis est quo nutritur et roboratur spiritualis uita, scilicet uita gratie, et sicut oportet quod corpus habeat sua sustentamenta a terra, ita anima, cum sit celestis nature, oportet quod habeat panem de illa patria. Vnde Dominus : Ego sum panis 1594, etc. Et : Sermo Dei uiuus est, etc., et sicut corpus non potest uiuere ex hiis que sunt celestia, nec anima per ea que sunt terrestria.
Multum nutritus1595 fuit Iohannes isto pane, et multum reliquid nobis de isto pane celesti. Sicut panis quandoque, distributus pauperibus qui panem ponunt in sinum, et cadit in terram et amittitur propter cissuras uestium. Set qui a longe1596 emeret panem, et cum domi ueniret, eius oblitus esset, amitteret illum. Sic est de pane celesti. Cisse sunt uestes quorumdam, ut quidam est castus et cum hoc forte est auarus. Vnde, cum audit uerbum, statim cadit ad terram. Non enim habet ueras et integras uestes, id est uirtutes. Rogemus ergo, etc.
2 . |118va| Cibauit illum, etc. Videtur epistula utilis et sententiosa, in qua denotantur quatuor bona in timore Domini : exercitatio, refectio, confirmatio, exaltatio.
_______________
Set beatus Iohannes multum refectus fuit isto pane. Set si pauper iret ubi distribueretur, et reciperet panem ut reficeretur illo, et cum portasset domi tunc obliuisceretur, in uanum laborasset. Similiter et multi faciunt. Vnde : Aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum 1597, et sicut aresceret corpus si obliuisceretur comedere panem, similiter et anima. Panem comedit, qui ea que audiuit sibi incorporat. Set multi in tantum habent uestes scissas, id est uirtutes dispersas, quod cum putant accipere panem, cadit in terram. Rogemus igitur, per merita beati Iohannis, ut per gratiam Dei detur nobis refici pane angelico, etc.
2 . Exaltabit, etc. Notandum quod in epistula hodierna notantur quatuor bona, que sunt in timente Deum, scilicet exercitatio, refectio, confirmatio, exaltatio.
Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est iustitie apprehendet illam 1598. Salomon : Qui timet Deum nichil negligit 1599, scilicet nec in cauendis malis, nec in faciendis bonis, et est hec exercitatio timentis Deum. Oportet enim exercitari, quia non de facili uenitur in habitum, nisi per exercitationem. Faciet bona, et et ita non negligit, continens est iustitie et ita malum uitat. Timor Dei expellit 1600 peccatum 1601. Quidam habent primum et non secundum. Aliquis enim est iustus et <non> continens, alius e contrario, et talis etiam dicitur bonus. Dicitur enim : "Iste honestus est, non faceret immunditiam pro toto mundo." Non est tamen bene indutus, quia non habet nisi pulcras braccas. Pulcra enim forma, hec fiunt ex continentia. Set ut bene indutus esset, oportet induere uestes, quas numerat Apostolus : Induite uiscera misericordie, patientiam 1602, karitatem, etc.
_______________
De primo : Qui timet Deum, etc. Salomon : Qui timet Deum nichil negligit, scilicet in cauendis malis, et in faciendis bonis, et quod Salomon coniuntim dicit, in epistula disiuncte dicitur, et circa hec debet homo exercitari, quia non de facili uenit homo in habitum, nisi per exercitationem. Qui timet Deum faciet bona. Hec est prima pars. Alia pars est ut caueat a malis, qui continens est, etc., et utrumque facit timor Domini. Vnde : Timor Domini expellit peccatum. Set multi faciunt primam partem, scilicet bona opera, et non aliam partem, scilicet continencie, et e contrario. Et ille diceretur esse castus homo apud modernos, set non diceretur aliquis bene indutus, qui haberet femoralia pellita tantum ; similiter ille qui non haberet nisi castitatem. Apostolus : Induite uos caritate, |50vb| modestia,humilitate, etc., ut enumerat1603 ibi.
Aliquis uehementer se continet propter amorem alicuius puele, quam sperat ducere, ne si ipsa audiret ipsum aliam amare, uel commisceri alteri irasceretur, quia totum eius amorem uellet habere. Iustitia est quedam pulcra puela, et qui continens est iustitie, id est ad utilitatem eius apprehendet illam 1604, nec erit uxor sterilis, set obuiauit ei quasi mater honorificata 1605. Honor enim est filius matris, sicut etiam et patris, ut ait Salomon1606. Non autem contineat propter timorem, nec pro inani laude, set amore iustitie. Est ergo exercitio necessaria.
Quam sequitur refectio. Bernardus, et super hunc locum, Qui non laboret non manducet 1607 : "Preposterus est ordo, ante laborem sumere cibum, et ante premium exigere meritum1608." Vt sapientia est declinare a malo, et facere bonum, et hec est sapientia sanctorum. Ex paucitate facientium possumus arguere difficultatem faciendorum. Cibauit illum pane uite et intellectus. Bona refectio et bonus est panis, quo quis non tantum nutritur, set intellectus etiam illuminatur. Multum quererent clerici talem panem, in foro se inuenire crederent, et talis est iste panis.
_______________
Aliquando est iuuenis ardens in amore puelle, et est continens1609 pro eius amore, quia credit ipsam accipere in uxorem, et propter hoc subdit : et qui continens est iustitie, regalis enim est puella, et in fine apprehendet eam. Set quando homo habet pulcram mulierem, bene pacatus est quantum ad hoc, set si sit infecunda, dolet, unde dicit : Obuiabit illi quasi mater honorata. Salomon : Pater honoratur in filiis, ita mater, cum multas habet proles. Multi sunt continentes pro pecunia, ut auari.
Set post exercitationem, iustum est ut subsequatur refectio, unde subdit : Cibauit illum, etc. Vnde Bernardus super illum locum : Qui non laborat non manducet, etc. : "Preposterus est ordo, ante laborem sumere cibum, et ante premium exigere meritum." Idem, hec est uera sapientia, declinare a malo, et hec est maxima lucra, quod patet : ex paucitate enim facientium potest constare difficultas fiendorum. Panis iste bonus est qui non solum nutrit, set acuit intellectum.
Et sequitur potus : Aqua sapientie salutaris potauit illum 1610. Non dicit sapientie carnalis, uel secularis. Multi accurrerent sapientie carnali, uel seculari, et tamen sapientia secularis stultitia est apud Deum 1611, et sapientia carnis mors est anime. Et quanto enim plus summitur, tanto stultior efficitur, nec mirum, quia qui biberit uenenum, non est mirum si moriatur. In Apocalipsi : Aquas uite gratis dat Dominus1612. Salomon pluries in1613 Scriptura innuitur descriptio1614 |118vb| ista caritatis : Dilectio Dei honorabilis sapientia 1615, et est etiam salutaris. Dominus dixit Samaritane que ad fontem hausit aquam : Da mihi bibere 1616 ; si scires qualis sit1617, etc., et Dominus : Qui bibit ex aqua hac scitiet iterum, qui ex aqua quam ego do non sitiet, quia fit ei aque uiue fons salientis 1618, non etiam prebendam uel prelaturam, set in uitam eternam. Vnde primum dixerat : Si scires, quis est qui postulat a te bibere, libenter dares1619. Similiter : O anima, si scires donum Dei, quo potat angelos. In cruce etiam dixit : Sitio 1620.
_______________
Set cibus non est sine potu, unde subdit : Et aqua sapientie salutaris, etc., et non dicit secularis, que stultitia est aput Deum. Set heu multi sitiunt hanc aquam, scilicet scientiam secularem. Item, non dicit sapientie carnis, illa enim mors est. Qui enim biberit uenenum, non est mirum si moriatur, set certissime si aliquis1621 de scientia seculari curreret. Hic multi irent propter aquam illius, et libenter aurirent de illo. Set dilectio Dei honorabilis est sapientia. Vnde : Omnes sitientes uenite ad aquas 1622. Nulla anima est in salute1623, nisi supserit ex hac aqua. De primo : Qui biberit ex hac aqua, id est scientia seculari, sitiet iterum. De secundo : Qui biberit ex hac aqua quam ego do, fiet de eo fons salientis, id est salire facientis, in uitam 1624 eternam. Item, nunc dicunt homines : "Certe ego pro magno bono habuero quod uolueris uenire ad me et bibere mecum." Certe similiter et Dominus. Dicit enim anime : Da michi potum. O si sciretis dilectionem Dei qui dicit : Sitio.
Vnde Bernardus : "Non doles tuam crucem, set sitis nostram salutem1625." Set qui bibit ex aqua temporali, id est de uolubili copia mundi, sitiet iterum, quia omnes huiusmodi aque cadunt in mare. De hac multum biberat ille diues, qui dixit : Mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti 1626, et ita post multum scitiuit, in eo quod fuit fons aque salientis etc. Set illa aqua bene habet uirtutem uini, que facit inuitum salire. Vinum enim facit leuem et iocundum. Bonum esset hoc bibere ad weshel1627.
Non sufficeret exercitio et refectio, nisi quis esset infirmus. Ideo sequitur confirmatio. Et firmabitur, inquid, in illo et non flectetur 1628, scilicet ab eo, et continebit eum, sicut clauus continet edificium, quia qui adheret Deo unus spiritus est 1629, et sequitur : Non confundetur 1630. Asseres optime ordinati sunt, etiam si dissoluantur, hi citius1631 cadent, sic omnes qui non firmantur in Domino. Set qui huc et illuc uertitur quandoque ad prebendam, quandoque etc., Babilon est.
_______________
Bernardus : "Domine, non doles tuam crucem, set sitis nostram salutem." Diues enim bibit de aquis mundi et iterum sitit, set aqua Domini uere est aqua salutaris. Qui enim bibit ex illa aqua non amplius sitiet, aqua enim Domini salientis, etc. Vnde dicunt homines : "Iste potus facit me salire", set pauci de hac aqua bibere uolunt.
Sequitur de confirmatione, ut etiam homines refectione corporali multum firmantur. Et numquid flectetur ? Non, unde : Et firmabitur illo, etc. qui continebit eum, sicut clauus continet edificium. Propria enim uirtute cito homo flectetur, set certe si homo ab ea flectatur, cito confundetur, ita quod ratio tendat huc, uoluntas illuc.
Post ea tria sequitur1632 exaltatio. Et exaltabit eum apud proximos suos. Et constitit exaltatio1633 in quatuor, si sapiens, si ornatus, si potens uel diues, si notus.
Sapientes enim solebant exaltari et honorari. Sapiens, quandoque tam bene uestitus non exaltatur, et licet sit bene uestitus, adhuc queritur quis sit et quante potestatis. Vnde non multum exaltatur, nisi habeat magnos redditus et pecunias, et licet multos habeat thesauros et munera. Oportet adhuc quod notus sit. Omnia ista innuit dicens : In medio ecclesie aperuit os eius 1634, et non inutiliter, sicut quidam, qui tota die hyant ore, set impleuit eum Dominus spiritu sapientie et intellectus 1635, spiritus sapientie quantum ad effectum, ibi enim est sapor in sapida scientia in fide et dilectione, et intellectus quoad intellectum, et ita bene fuit sapiens.
________________
Vnde : Non confundetur. Et exaltat illud apud proximos suos, scilicet postquam confirmatus fuerit. Hec autem exaltatio in quatuor consistit : quatuor enim genera hominum exaltantur.
Homo enim bene sapiens, ex sua sapientia solet exaltari, set aliquando est sapiens, tamen est ignotus, et ideo non ita exaltatur ; et etiam ornatus uestium aliquando exaltant hominem, etsi ista habeat non adhuc bene, quia aliquando parum habet in archa. Vnde diuitie exaltant et si hec habeat, non restat nisi de fama eius dilatetur, et ut habeat bonam famam et tunc exaltabitur. Vnde subdit : In medio ecclesie, etc., et implebit eum Dominus spiritu sapientie, quoad affectum et intellectum.
Non erit nudus set bene ornatus. Vnde sequitur : Stola glorie induit eum 1636, et hec glosa : "Conuersatio in opere quantum ad proximos, dilectio in mente pro se ipso, et ad Deum1637." Multi, dum sunt pauperes, |119ra| operationem, conuersationem et candidam stolam habent, et postea, cum ad beneficium eliguntur, cito mutantur, et tales multos et iam bonos faciunt male opinionis, et ita multis bonis nocent. Vnde dicunt prelati quod nesciunt quibus dare possunt, quia de quibus meliorem opinionem habuerint, peius se erunt. Vnus etiam malus magis etiam prouocat ad malam opinionem quam plures boni ad bonam. Duppliciter texitur bona1638 conuersatio, scilicet ex bonis moribus, qui sunt sub tegmine, et bonis operibus qui sunt stamen. Non sit uestis ex stamine, nisi habeat sub tegmen, quod tenditur in longum, ut boni mores. Stamen uadit undique transuersim. Multi texunt aliam telam, ut qui proponunt studere † hec.† Telas aranearum, subtiles texuerunt ex uisceribus1639 suis ad capiendum muscas fetidas et tumultuosas. De hoc Ysayas1640. Similiter hii tantum1641 student ut capiant unum beneficium temporale, et in fine forte non capiunt, et musca inquieta est prebenda, siue aliud beneficium si appetatur.
_______________
Et numquid erit discoopertus ? Non, stola glorie induet, etc. Stola dicitur a telon, quod est longum. Vnde aliquis, dum est pauper, optimam habet conuersationem, set cum exaltatur non tenet, unde et isti faciunt aliis malas opiniones et etiam aliis detrimentum. Vnde ita est peruersum iudicium hominum quod unus magis prouocat alios ad stultitiam quam omnes alii unum solum ad sapientiam. Certe bonum texere iudicium hominum hanc stolam, unde boni mores et bona conuersatio faciunt hanc stolam, et hic est stola exterius. Boni mores sunt stamen, bone operationes trama. Aliquando faciunt hoc interius, scilicet qui habent1642 bonum propositum, set multotiens dimittunt hoc stamen stare, et numquam texere. Set alii faciunt telam et non stolam, et sicut aranea telam facit ex suis uisceribus ut rapiat muscam ad sui nutrimentum, multi exuiscerant se propter unam prebendam, que est quasi musca, uel propter aliam rem temporalem uolatilem, et non daret unam ulnam istius tele pro multo pretio. Set certe hec tela non erit eis in uestimentum ante tribunal..
Ysayas : Tele 1643 eorum non erunt eis in uestimentum 1644, quia non sunt1645 uestes nuptiales et quandoque producitur ista tela, precisa 1646 est, inquid, uelud a texente uita mea 1647. Melius est ergo facere stolam, id est bonam conuersationem, quam talem longam telam.
Est ergo sapiens, et uestitus, est etiam diues. Vnde sequitur : Iocunditatem et exultationem thesaurisabit super eum caput eius1648. Non dat ei beneficium quod sit indecens statui eius uel infra statum, set supra. Psalmus : Ponens in thesauris abissos 1649, id est profundi sunt illi thesauri, id est sine base uel fundo. Duo alia sunt, set istos duos thesauros tantum habent in futuro. Contra hec duo : Plorabitis et flebitis, set hec tristitia uertetur in gaudium 1650, scilicet in iocunditatem et exultationem.
_______________
Ysayas : Tele eorum non erunt in uestimentum, set precisa est sepe in medio. Vnde : Precisa est uelud a texente uita mea 1651 : dum adhuc ordirer, succidit me. Vnde cum |51ra| credunt accipere illud propter quod laborauerunt, precisa est tela in medio, moriuntur scilicet in medio
Eritne pauper ? Non. Vnde : Iocunditatem, etc. Prima est in hac uita, set sequentes sunt in celo. Set multi habent thesaurum infra statum, aliquando etiam supra statum. Numquid habebit infra statum ? Non. Vnde : Thesaurizabit super eum, et in Psalmo : Pones in thesauris abyssos, abyssus quasi sine basi. Ita enim profundi sunt thesauri Domini quod basim non habent. Iocunditatem et exultationem, etc., respondent aliis duobus in Euuangelio : Plorabitis et flebitis.
Est ergo sapiens, ornatus, bonis moribus, nec est ignotus, immo magnum nomen habet, sicut dicitur in terra de magnate aliquo : "Magni nominis est in terra" ; uel <de> archidiacono suo, etc. : "Magnus homo, magnus clericus, etc." Et ita quasi substantiale amittunt pro accidente. Set hec dixit : Nomine eterno hereditabit illum 1652. Ieremias : Recedentes a te in terra scribentur 1653 et conculcentur, quia qui in terris scribuntur, quomodo non culcarentur. Psalmus : Periit memoria eorum in sonitu 1654, non memorabor |119rb| nomen Isræl ultra1655, deleantur de libro uiuentium 1656, et scribam hoc est nomen meum : Rex regum et dominus dominantium 1657. Hec est superscriptio illius curie. Quid ualet exaltari temporaliter, et cruciari eternaliter ? Psalmus : V idi impium exaltatum 1658, etc.
_______________
Set eritne occultus dilectus Dei ? Non. Habebitne momentaneum, ut multi habent ? Non, set eternum. Quid ualet habere nomen tantum in terra, cum dicetur : Deleantur de libro uiuentium et alibi : Vocauerunt nomina sua in terris suis 1659. Quidam in tantum intendunt nominibus suis † attentium † quod obliuiscuntur nominum proximorum, ut in curia nomina dignitatum. Vnde Yeremias : Recedentes a te nomina scripta in terra, et in Psalmo : Nec memor eorum ero nominum per labia mea. Et alibi : Vidi impium superexaltatum et eleuatum et transiui et ecce non erat. Item, qui habent officia in curia imperatoris et dignitates, scribuntur eorum nomina in rotulo imperatoris. Ita magnus imperator noster Ihesus Christus habet nomina suorum scripta. Ysayas : Vidi in fronte nomina sua et nomen ciuitatis et in uestimenta rex regum et dominus dominantium 1660.
exaltabit] exaltabitur cod.
Eccli. 15, 3.4
diuinus] deiuinus cod.
que] qui cod.
uiuus] uiuuus cod.
Ioh. 6, 51
Ioh. 6, 35
nutritus] nutustus cod.
a longe] a loge cod.
Ps. 101, 5
Eccli. 15, 1
Eccle. 7, 19
expellit] expellum cod.
Eccli. 1, 27
Col 3, 12
enumerat] enuerat cod.
Eccli. 15, 1
Eccli. 15, 2
Cf. Eccli. 3, 3 : Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios.
II Thess. 3, 10
BERNARDUS, Sermones super Cantica Canticorum, sermo 46, Sancti Bernardi opera, I, 58 : Set et præposterus ordo est, ante meritum exigere præmium, et ante laborem sumere cibum, cum Apostolus dicat : qui non laborat, non manducet.
continens] atinens cod.
Eccli. 15, 3
I Cor. 3, 19
Apoc. 22, 17
pluries in] plures etiam cod.
descriptio] descriptotio cod.
Eccli. 1, 14
Ioh. 4, 7
Ioh. 4, 10
Ioh. 4, 13.14
Ioh. 4, 10
Ioh. 19, 28
set certissime si aliquis] set certe simus aliquis cod.
Is. 55, 1
salute] salutem cod.
uitam] uiam cod.
BERNARDUS, Sententiæ, III, 1, Sancti Bernardi opera, VI, 59 : Quid sitis, o Domine ? Salutem, inquit, humanam.
Luc. 16, 24
weshel : g. vaissel (vase, récipient) ?
Eccli. 15, 3
I Cor. 6, 17
Eccli. 15, 4
hi citius] sicitius cod. dubium
sequitur] sequetur cod.
exaltatio] exultatio cod. ; et exaltabit... exaltatio] add. marg. sin.
Eccli. 15, 5
Eccli. 15, 5
Eccli. 15, 5
non inveni
bona] bono cod.
uisceribus] uiseribus cod.
Cf. Is. 59, 5
tantum] tamen cod.
habent] hec ut cod.
tele] tale cod.
Is. 59, 6
sunt] sut cod.
precisa] preciosa cod.
Is. 38, 12
Eccli. 15, 6
Ps. 32, 7
Ioh. 16, 20
mea] ignea cod.
Eccli. 15, 6
Ier. 17, 13
Ps. 9, 7
Ps. 15, 4
Ps. 68, 29
Apoc. 19, 16
Ps. 36, 35
Ps. 48, 12
Cf. Apoc. 3, 12 : Et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novæ Hierusalem ; 14, 1 : Et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius scriptum in frontibus suis ; 19, 16 : et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et dominus dominantium ; 22, 4 : et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum.