SERMO 12

1. [Prothème] Sans Dieu, nous ne pouvons rien faire.

2. Le Christ est le bon pasteur, comme Seigneur et comme serviteur : les pasteurs d’aujourd’hui que sont les prélats doivent à leur tour remplir cet office, qui est de veiller la nuit.

3. Aux autre vigiles de la nuit correspondent les quatre âges de l’homme. Le pasteur doit garder le troupeau, le nourrir et le préserver des loups.

4. L’Evangile distingue le pasteur du mercenaire et du voleur.

5. Le pasteur doit corriger, paître, soigner et réconcilier à l’image du Christ.

Ms :

Ca : Canterbury, Cathedral Archives Lit. Mss. D 7, 176va-177rb.

D : Durham, Cathedral Library, A III. 12, 53va-54rb.

|176va| [marg.] Fratris Iordani.

Ego sum bonus pastor. Bonus pastor dat animam suam 1661, etc.

1. Sine Deo, non possumus facere. Rogemus ergo.

_______________

|53va| [rubr.] De beato Thoma martire

Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam 1662, etc.

2. Dominus hoc dixit, et eadem uoce utitur Dominus et seruus. De seruo utimur eadem uoce, quia idem quod Dominus compleuit in opere. Membrum ergo uocem accipit capitis, id est Christi. Communicat uerbo, qui communicat facto. Per superbiam patris uenimus in istam miseriam, per aliam uiam oportet reddire in regionem nostram, id est per humilitatem. Vnde Dominus adeo bene potuit dixisse : "Ego sum imperator bonus." Ipse enim imperat uentis et mari 1663. Tamen <non> imperatorem, set pastorem se nominauit, et ideo exaltatum est hoc nomen et glorificatum. Aliter, multi irascerentur si pastores uocarentur. Set magis diligitur pannus, quo utuntur diuites, licet non sit maioris pretii in se. Similiter, hoc nomen libentius utuntur, quo ipse uocabatur.

_______________

1. Seruus usurpat sibi sermonem principis, membrum capitis. Et non est mirum, si eadem utatur uoce qui idem impleuit in opere. Et indignum est aliquem communicare in uocabulo, qui non communicauit in facto, et e contrario negatiue. Dominus autem noster, sicut fecit opus humilitatis, ita usus est nominibus humilitatis. Sciebat enim quod per aliam uiam essemus reuersuri in regionem nostram1664. Per superbiam deuenimus in miseriam istam, unde per aliam, scilicet humilitatem, reuersuri sumus. Humiliter enim intrauit in mundum et uixit, et contemptibiliter exiuit de mundo. Posset etiam dixisse : "Ego sum imperator bonus." Imperat enim uentis et mari, et faciunt quod imperat1665, et tamen dixit se pastorem, usus contemptibili uocabulo. Multi dedignarentur uocari pastor, nisi ipse uocaretur. Ideo gloria est illud nomen habere. Credo quod illud nomen quasi exaltatum est in eo, quod ipse illud sibi assumpsit, et etiam quasi glorificatum, sicut patet de uili panno, quando nobilis induit, quasi ex hoc fit carior. Et sic nomen pastoris sibi asscripsit, similiter et opus pastoris assumpsit.

Similiter, cum natus est non sicut imperator in palatio aut rex in aula, set sicut ouis ad stabulum, et pastoris habuit habitum. Vnde angelus : Hoc uobis signum, inuenietis infantem pannis inuolutum 1666, etc. Panos autem solent habere pastores, et pastoribus dicitur : Pastores et custodientes uigilias noctis 1667. Venerunt ad ipsum tamquam ad principem, sicut milites ad regem. Scriptura tota plena est de uita pastorum, set utinam moderni pastores adimplerent opere quod illi ad literam, scilicet quod custodirent uigilias. Antequam pastores fiunt, multa promittunt1668.

_______________

Non enim uenit tanquam imperator in aulam, set sicut pastor in locum suum, scilicet presepe, et non solum hic, set etiam habuit pastoralem habitum, pannis enim erat inuolutus, ut dicit angelus ad pastores. |53vb| Et nonne decet sequi signum sui principis ? Ecce do uobis signum, et etiam ipsi pastores custodientes uigilias noctis, ut legitur in nocte natalis Domini, uenerunt ad ipsum ut ad principem suum, sicut barones ad regem, unde etiam et illi pastores loquebantur ad inuicem dicentes : Transeamus 1669, etc. Vtinam multi tales essent, quod ipsi spiritualiter facerent, quod et ipsi corporaliter fecerunt. Ipsi uero erant uigilantes supra gregem, et Dominus apostolis, quando deberent esse pastores : Vigilate, etc. O Petre, qui uoluisti mori pro me, nonne potuisti una ora 1670, etc. Et sic faciunt multi, multa scilicet promittunt antequam fiunt pastores, postea uero pauca faciunt.

Vnde non inmerito timent prelati, quibus beneficia debent conferri. Sicut etiam et apostoli, antequam fiunt prelati, dixerunt : Etiamsi oportuerit me mori tecum 1671, etc., et tamen dictum est eis1672 : Vna hora non potetis uigilare mecum 1673, etc., uigilate et adorate1674, etc. Et Petrus addit : Sobrii estote 1675 , <non> in commessationibus enim et potationibus 1676. Magis dormiunt homines. Beati serui quos cum uenerit Dominus inuenerit 1677, etc. Dominus monet ad uigilias et orationes, set ipsi ad potationes et uigilias.

3. Quatuor sunt uigilie, secundum quatuor partes noctis. Prima1678 medietas noctis diuiditur in duas, et secunda in duas. Item, secundum etates, pueritiam, adolescentiam, iuuentutem et senectutem. In prima omnes fere uigilant ut pueri, nisi sint dormitores. Similiter in quarta ut senes, sese cogitant qualiter in diebus processerunt.

_________________

Set Petrus, quod promisit, postea optime seruauit, unde ait : Sobrii estote, et uigilate, in orationibus 1679 et non in potationibus. Si enim dixisset, forte multi uigilassent. Set necesse est, quia aduersarius uester, etc.

2 . Custodientes uigilias noctis 1680, etc. Nox hec uita est, et ipsi quasi diuidebant noctem in quatuor partes. Vnde quatuor sunt uigilie noctis. Vnde : Si in secunda et tertia uigilia uenerit, et ita inuenerit, beati sunt serui illi, etc. Per istas quatuor uigilias, quatuor status hominum designantur. In primo uero sunt pueri, qui non adhuc processerunt usque ad noctem. Set certe, quando procedit usque ad uiginti annos, tunc erit in secunda uigilia, et quando ulterius in tertia, et sic deinceps. Set in prima uigilia omnes uigilant, in ultima multi surgunt et uigilant.

Set in secunda et in tertia fere |176vb| omnes dormiunt. Vnde illud : Et si in secunda et tertia uigilia uenerit, et ita inuenerit, beati sunt serui illi1681.

Boni pastores custodiunt omnes uigilias, id est omnem statum etatis temporis. Transeamus usque Bethleem 1682. Bethleem interpretatur domus panis1683, panis uere refectionis qui letificat cor hominis, ut in contemplatione. Gregorius : "In contemplatione hauriunt quod postea aliis distribuunt1684."

________________

Set in secunda et tertia, omnes dormiunt, omnes fere tales sunt in peccato. Senes autem qui sunt quasi in ultima uigilia uigilant, quia peccatum in fine dereliquit eos, et conuersi sunt ad se ipsos. Et pueri non peccant, set iuuenes et uiri. Boni pastores omnes uigilias noctis custodiunt. Custodiunt enim et super pueros, qui sunt in prima, et iuuenes, qui sunt in secunda, et uiros, qui sunt in tertia et senes, qui sunt in quarta.

Et tales libenter loquentur ad inuicem dicentes : Transeamus usque Bethleem. Bethleem domus panis uel contemplatio interpretatur, in qua debet homo requiescere tanquam in domo, et ibi est uere panis refectionis, et reficit cor.

Vestibulum huius domus est deuotio, ipsa domus attentio. Psalmus : Sacrificium laudis, id est quod est laus, honorificabit illum, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei 1685. Iter procurrit in psalmodia de uersu in uersum, laus quantum ad Deum, iter quantum ad animam. Nulla res magis offendit diabolum quam psalmodia. Vnde, qui multum psalleret aliquid inueniret, uigilandum ergo in orationibus. Qui non inueniunt uestibulum1686 non ueniunt per domum, id est Bethleem.

_______________

Vestibulum huius domus est contemplatio, et certe pauperes aliquando ueniunt huc. Atrium uero est attentio quando homo attentionem habet contra ea que cantat uel legit. Vnde psalmista : Sacrificium laudis etc., id est sacrificium, quod laus est in transitione1687, ergo et illic, id est in sacrificio laudis, est iter, in quo itinere inuenit anima quem diligit. Bene scitis quod quando homo psallat, est in cursu psalmodie, et quando anima est ibi, tunc est in itinere. Set anima multorum, quando sic deberet facere, modo est circa libros, modo circa alia huiusmodi et sic errat a uia, ita quod inuenit dilectionem. Vnde dicitur, cum aliquis uenit ab aliquo loco : "Obuiasti illi, enim ergo recessisti a uia", quia ipse iuit per illud iter. Et nota quod est laus quoad Deum, iter uero quantum ad animam, et dico quod fere in nulla re aduersarius impugnat animam tantum in ipsa psalmodia, et qui attente psalleret, aliquando tantum addisceret quantum et a suo magistro. Vnde Gregorius : "Aut secreta reuelantur aut inde delectationem recipiunt. Perfectorum est uenire ad atrium, insipientium ad uestibulum."

Boni pastoris est utiliter et fideliter custodire, efficaciter nutrire in pascuis et custodire a lupis. Vnde Dominus, quando quesierunt ipsum ad crucifigendum, dixit : Si me queritis, sinite hos abire 1688. Ysayas : Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, in sinu suo subleuabitpie consolationis, ut non permittet eos pendere sicut fatua nutrix, set suaue portat et fetas ipse portabit 1689 . Vitas pastorum super uias uel uitas sanctorum. Inquid, pascentur et in planis pascua eorum 1690, id est bone operationis, id est in exemplis conuenientibus1691, et non in difficultatibus prophetarum, pascentur iuxta ordinem gregem clerici saltim religione christiana. Set nos 1692 omnes, sicut oues errauimus 1693.

_______________

Ego sum pastor. Pastoris boni est utiliter nutrire in pascuis et fideliter custodire a lupis. Ipse Dominus fideliter custodiuit. Vnde : Si queritis me, sinite hos abire. Dedit enim animam suam 1694, etc. Numquid et non utiliter utique. Vnde Ysayas : Sicut pastor gregem suum pascet in bracio suo congregabit agnos 1695 et in sinu suo fetas portabit, etc., dans exemplum aliis qui deberent congregare agnos1696 in brachio bone operationis, et in sinu pie consolationis leuare. Nonne quando nutrix portat puerum ita quod pendet, increpatur a domina eo quod mollem habet carnem et ossa mollia. Vnde oportet subleuare puerum. Similiter, oportet pastorem agnos suos subleuare eo quod molles sunt, unde Propheta : Super uias pascentur et in planis Scripture pascua eorum. Vie sunt uite sanctorum, et super uiam crescunt quedam uiriditates quas multum desiderant oues. Similiter et multe uiriditates bonorum operum et exemplorum debent esse in pastore. Et in planis, etc., id est in uerbis euuangelicis planis. Item, agni pascuntur iuxta ordinem suum, ita iuxta ordinem christianum. Set sumus sicut oues que errant. Psalmus : Erraui sicut ouis que periit 1697, etc.

4. Tanguntur in Euuangelio tria genera hominum, pastor, mercenarius et fur. Bernardus : "Primum genus aliquam partem tenet, set secundum et tertium copiosam, et pernitiosam1698 includit multitudinem1699." Difficile est assignare differentiam1700 inter multum conuenientes, unde difficile est differentiam assignare inter pastores et mercenarios. Bernardus : "Mercenarii sanam doctrinam habent in ingressu, bonam, id est mundam conuersionem in progressu, pacem habent et querunt ecclesie1701." Vtinam haberemus multos mercenarios, utiliter et uiriliter implicant se negotiis Ecclesie, non metuunt grauedines honeris1702 set hoc totum |177ra| faciunt ad gloriam honoris. Habundat pane lacrimarum 1703. Operarii ergo non carebunt pane.

_______________

4. In hoc Euuangelio tanguntur due persone, scilicet |54ra| pastor et mercennarius, et etiam cum illis tertius fur, et per ista tria designantur tria genera hominum qui aliis presunt. Et dicit Bernardus : "Quod primum aliquam partem tenet, secundum et tertium copiosam et perniciosam includit multitudinem." In primo habundat caritas, in secundo et tertio magis iniquitas. Set qualiter possum discernere mercennarium a pastore ? Dicit enim Bernardus : "Quod in statu necessitatis non bene discernuntur, in multis etiam conuertuntur mercennarii cum pastoribus ueris, et propterea difficile est differentiam assignare1704." Habent enim in ingressu sanam doctrinam, in egressu mundam conuersationem, pacem habent1705 et uiriliter implicant se ecclesiasticis beneficiis, non renuunt grauedinem honoris. Set utinam haberemus tales multos. Set si totum faciunt ad gloriam honoris et propterea male, et etiam aliquando cibantur pane lacrimarum, et potantur uino compunctionis1706, etsi ipsi habundant pane, numquid carebunt operarii pane. Gregorius : "Si pastores estis gaudete, quia merces uestra copiosa est in celis. Set mercennarii, timete, quia periculum uestrum graue est in terris." Si fures estis, ingemiscite, quia locus uester grauis in terris.

Bernardus : "Qui in celo tanto sunt cariores, quanto in seculo sunt rariores1707." Bernardus : "Si pastores estis, merces uestra copiosa est in celis 1708. Si mercenarii, timete1709."

Pastor tenetur scire in quibus et in quot tenetur subditis, et sunt quatuor, docere, pascere, curare et orare siue reconsiliare, docere uerbis, pascere exemplis, curare sacramentis, reconsiliare orationibus sanctis, magister in docendo, pastor in pascendo, medicus in curando, aduocatus in reconsiliando uel orando.

Debet enim aduocare pro eis, et agere causas eorum coram Domino. Hoc significabatur per Aaron qui portabat nomina filiorum Isræl in humeris1710. Multi ualde parum orant pro subditis. Si aduocatus deberet agere causam hic, et iret Londonias querere1711 alium aduocatum1712, nonne causa <in> periculo esset ? Si ergo sic non agendum est erga hominem, ergo non sic erga Deum. Gregorius : "Quam displicet qui intercedendum1713 mittitur1714, etc." Si insufficientes sunt, dicere possunt : "Intercedere non possumus, quia familiaritatis Domini notitiam non habemus". Bernardus : "Ve filiis ire qui nondum reconsiliati officium reconsiliationis assumunt1715". Huiusmodi pastores non mittentur in gaudium Domini, ideo transmittentur in cor maris. Si non assit parochie, dat illam ad formam. Set hec est quarta persona, que non tangitur in Euuangelio, unde est noua inuentio uel sub aliqua trium illarum.

_______________

Bernardus : "Tanto in celis sunt cariores, quanto in terris rariores." Set qui preest aliis, bene scit quantum subditi debent1716 ei. Nonne ipse debet scire quot et que tenentur subditis immo.

Quatuor autem sunt que debet eis, scilicet docere uerbis, pascere exemplis, curare sacramentis, uocare et reconciliari orationibus. Quorum aliquod si deest, magnum periculum est. Et secundum hec quatuor, quatuor potest habere nomina. Potest enim dici magister in docendo, pastor in pascendo, medicus in curando, aduocatus in reconciliando.

Magister debet docere credenda, id est articulos fidei, medicus uitanda et appetanda, pastor facienda, decem mandata, que ab omnibus sunt facienda, et septem opera misericordie, hec, scilicet esuriui et non dedistis michi manducare, sitiui et non dedistis michi bibere. nudus fui et non uestiti me 1717, etc. Hec non facere est mortale peccatum. Probatio. Nullus dampnatur nisi pro mortali, et igitur non premisit alia quam hec septem. Et tamen in fine dicit : Ite maledicti 1718, etc. Non enumerauit neque furtum, neque homicidium, etc., nec distinguit personas, ut innueret hec omnibus esse facienda, et maxime hiis qui uiuunt ex patrimonio crucifixi. Pauci cogitant quod pauperes pascere, uel uestire debeant etc. Non pro nichilo scripta sunt hec, quia tunc superfluit Euuangelium.

_______________

Docere debet. Qui enim ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas eternitates 1719, et quis idem non gaudeat aliquis magister. Dicit enim : Qui erudiunt multos ad iustitiam, et non ad scientiam. Illi erudiunt aliquem ad iustitiam qui faciunt eum iustum. Quinque autem tenetur, scilicet credenda, ut articulos fidei, facienda, et hec sunt decem mandata que omnibus facienda sunt, et sex opera misericordie. Set omnes simpliciter ad mandata1720 tenentur. Ad opera autem misericordie tenetur unusquisque pro posse suo, et si non pro posse suo, peccat mortaliter. Vnde Dominus non enumerat aliqua nisi opera misericordie. Vnde pro eorum amissione, dicit : Ite maledicti, etc. Igitur qui hec non facit peccat mortaliter, et non dicit illud singularibus personis, ut clericis uel laicis, ut intelligatur quod quilibet pro posse suo hec facere. Qui sunt nunc, qui cogitant : "Dabo tot uestimenta in hyeme uel tot pascam, etc." Cito iusti cadunt in hanc sententiam.

|177rb| Item1721, uitanda pericula1722 et premia, ut septem mortalia peccata cum suis pedissequis. Ysayas inquid : Vt predicarem annum placabilem Domino et diem ultionis Deo nostro 1723 , annum, etc., quantum ad premium, diem ultionis, etc., quantum ad supplicium, et ita plenus dat quam punit. Apostolus : Malo quinque uerba in sensu quam quinque milia in lingua 1724.

_______________

Debet et docere cauenda, hec sunt septem mortalia cum suis pedisequis, fontes cum riuulis. Vnde qui haberet istos tres digitos, scilicet quod crederet articulos, et quod faceret mandata, et caueret de mortalibus, posset molem terre mouere1725. Debet etiam docere premia et supplicia. Vnde Ysayas : Spiritus Domini super me eo quod unxit me, ut predicarem annum placabilem Domino, quantum ad premium1726, et diem ultionis Deo nostro, quantum ad supplicium. Et hec quinque insinuat Apostolus dicens : Malo quinque uerba loqui in sensu meo quam decem <milia> in lingua.

Tenetur etiam pascere exemplis. Homines enim non pascuntur foliis, set fructibus. Vnde Dominus : Et uos greges mei homines estis1727. Post primum uerbum oportet dare exemplum, ut dicunt pueri : "Dic exemplum." Exempla sunt fructus solidi. Set heu omnes declinauerunt simul inutiles facti sunt 1728, etc. Set Dominus pauit eos in innocentia cordis 1729, scilicet et in intellectus uia, scilicet opus magis exemplificat quam uerbum, bonum exemplum bonum cibarium, diuersa exempla diuersa cibaria. Set certe nemo pascit bene seruum, nisi diligit dominum, et sicut diligit dominum ita pascit seruum. Vnde Dominus Petro : Petre, diligis me ? Pasce oues 1730, etc. Bernardus : "Non puto otiose tibi dixisse1731." Idem enim est ac si diceret Ihesus : Nisi ames me, plusquam tua et plusquam tuos, et plusquam temetipsum, alioquin non intromittas te ad gregem suscipiendum pro quo sanguinem meum effudi, non taurorum uel uitulorum1732, et cetera.

Christus est medicus. Medicus docet uitanda et appetanda. Ipse Christus non tantum1733 est medicus, set medicina. Illa forma panis et uini continet uirtutem sacramenti, ut forma aque in baptismo continet uirtutem sacramenti. Quedam sacramenta curant omnia peccata, ut penitentia et baptismus, licet sit principaliter propter originale <peccatum>. Quedam sunt ad que egrotus1734 accedit1735 indignus per peccata, iudicium sibi manducat et bibit, ut qui esset in acuta <febre> et sumeret forte uinum uel austerium, etc., moreretur1736, similiter ibi. Mundani etiam medici uolunt accedere ad infirmos ut non sit abhominationi, quanto magis spirituales medici. Istis tribus digitis posset appendere1737 molem terre 1738 et tunc esset bonus magister. Dominus : Et uos greges mei 1739 homines. Non ergo foliis pascuntur set fructibus : A fructibus eorum 1740, etc. In Genesi : Pascunt greges in Sichimis 1741, id est in bonis operibus. Sichima interpretatur humerus1742 et per hoc significatur opus. Vnde Gregorius super Yob : "De nuda Sichima, id est de nuda bonum opus, greges tamen quandoque inueniuntur in Dothaim1743, id est in defectum1744."

______________

|54rb| Item, oportet ipsum curare sacramentis. Sacramenta sunt medicamenta in illa enim forma quam uides in altari, est omnium medicina. Ysayas : Medicina omnium in festinatione nebule 1745. Similiter, oleum benedictum uirtutem habet curandi. Similiter in baptismo, est uirtus curandi ab originali peccato. Set quedam sanant mortalia. Contritio, confessio, penitentia, medicina quedam est, et ibi curantur uulnera mortalia. Set qui ueniunt cum mortali ad altare, potius accipiunt mortem quam curationem, et sic est de illa carne et uino, sicut et de corporali. Si aliquis esset in egritudine mortali uel in acuta febre, et daretur ei caro inesibilis, potius daretur ei mors quam uita. Similiter et de ista carne. Si uidemus quod medici corporales tam honeste uolunt esse, et nonne spirituales mundi debent esse ? Ysayas : Mundamini qui fertis uasa Domini 1746.

Si pastores ita studerent1747 circa copiam bonorum exemplorum subditis, sicut circa multitudinem ferculorum et ueritatis, bonum esset. Si autem uos diligerent1748, sic facerent. Dominus, cum uoluit Petro tradere curam et custodiam ouium, ter quesiuit : Petre, amas me 1749. Bernardus : "Non puto inutiliter repetitum a Domino : Petre, amas me.1750." Ideo amas me plus quam tua et quam tuos, et quam te ipsum, quasi dicat : "Aliter non traderem tibi curam ouium." Set multi de periculo ouium parum dolent, set de amissione marcarum multum.

Beatus Thomas hec quatuor seruauit bene. Bonus magister et pastor et medicus et aduocatus fuit. Dedit enim animam suam pro ouuibus suis, etc.

_______________

Item, debet reconciliare alios suis orationibus, scilicet aduocare pro eis. Et in huius signum portabat Aaron nomina filiorum Isræl in pectore suo1751. Et certe, multi peccant in hoc, quod parum orant pro suis. Set si aliquis esset, et parum sciret de literatura, et diceres ei : "Disce puerum meum." Et responderet : "Nescio, set da michi argentum, et ego addiscam et postea docebo puerum tuum", et ipse daret, et postea studeret in alia facultate, dominus ualde sibi irasceretur. Similiter est de Domino nostro. Aduocatus autem debet agere causam, et introducere ipsum ad pacem, uel gratiam iudicis. Set dicit Bernardus : "Ve filiis ire qui nondum reconciliati sunt, uires reconciliationis apprehenderunt1752."

Notes
1661.

Ioh. 10, 11

1662.

Ioh. 10, 11

1663.

Luc. 8, 25

1664.

Matth. 2, 12

1665.

imperat] imperant cod.

1666.

Luc. 2, 12

1667.

Luc. 2, 8

1668.

promittunt ] permittunt cod.

1669.

Luc. 2, 15

1670.

Matth. 26, 40

1671.

Matth. 26, 35

1672.

post est] ad. cod.

1673.

Matth. 26, 40

1674.

Matth. 26, 41

1675.

I Petr. 5, 8

1676.

potationibus] potionibus cod. ; I Petr. 4, 3

1677.

Luc. 12, 37

1678.

prima] in prima cod.

1679.

I Petr. 4, 7

1680.

Luc. 2, 8

1681.

Luc. 12, 38

1682.

Luc. 2, 15

1683.

Glos. ordin., Matth. 2, 1, éd. Strasbourg 1480/1481, IV, 7-8 : Bethleem domus panis, quia ibi nasciturus erat panis vivus qui de celo descendit. Significat autem ecclesia que est domus in quo panis vivus comeditur ; Matthias THIEL, Grundlagen und Gestalt der Hebräischkenntnisse des frühen Mittelalters, Spoleto, 1973, 266.

1684.

non inveni

1685.

Ps. 49, 23

1686.

uestibulum] per stibulum cod.

1687.

transitione] transitem cod.

1688.

Ioh. 18, 8

1689.

Is. 40, 11

1690.

Is. 49, 9

1691.

conuenientibus] conuinienbus dubitanter

1692.

nos] non cod.

1693.

Is. 53, 6

1694.

Ioh. 10, 11

1695.

agnos] annos cod.

1696.

agnos] annos cod

1697.

Ps. 118, 176

1698.

perniciosam] pernicosam cod.

1699.

non inveni

1700.

differentiam] differam cod.

1701.

non inveni

1702.

honeris] honoris cod.

1703.

Ps. 79, 6

1704.

non inveni

1705.

habent] habet cod.

1706.

Ps. 59, 5

1707.

non inveni

1708.

Matth. 5, 12

1709.

timete] trinete cod. ; non inveni

1710.

humeris] numerus cod. ; Ex. 28, 12

1711.

querere] quare cod.

1712.

aduocatum] uocatum cod.

1713.

intercedendum] adtercedendum cod.

1714.

GREGORIUS, Regula pastoralis, I, 10, PL 77, 23 : Cuncti enim liquide novimus, quia cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur.

1715.

BERNARDUS, Sermo de conversione ad clericos, Sancti Bernardi opera, IV, 110 : Væ ministris infidelibus, qui necdum reconciliati, reconciliationis alienæ negotia, quasi homines qui iustitiam fecerint, apprehendunt ! Væ filiis iræ, qui pacificorum sibi usurpare gradus et nomina non verentur !

1716.

debent] debet cod.

1717.

Matth. 25, 42. 43

1718.

Matth. 25, 41

1719.

Dan. 12, 3

1720.

mandata] mandate cod.

1721.

item] ite cod.

1722.

ite uitanda pericula] rep.

1723.

Is. 61, 2

1724.

I Cor. 14, 19

1725.

Is. 40, 12

1726.

premium] proximum cod.

1727.

Ez. 34, 17

1728.

Ps. 13, 3

1729.

Ps. 77, 72

1730.

Ioh. 21, 16.17

1731.

BERNARDUS, Sermones super Cantica Canticorum, sermo 76, Sancti Bernardi opera, I, 259 : Non otiose toties repetitum est : Petre, amas me ? in commissione ovium.

1732.

Hebr. 9, 13

1733.

tantum] tamen cod.

1734.

egrotus] egrotusa cod.

1735.

accedit] accedita cod.

1736.

moreretur] mereretur cod.

1737.

appendere] apprehendere cod.

1738.

Is. 40, 12

1739.

Ez. 34, 17

1740.

Matth. 7, 16

1741.

Gen. 37, 13

1742.

Glos. interl., Gen. 37, 17, éd. Strasbourg 1480/1481, I, 89 : Sychem que interpretatur humerus ; Matthias THIEL, Grundlagen und Gestalt der Hebräischkenntnisse des frühen Mittelalters, Spoleto, 1973, 420.

1743.

Cf. Gen. 37, 17

1744.

Glos. ordin., Gn 37, 17, éd. Strasbourg 1480/1481, I, 89 : In Dothaim, defectionem. In grandi enim defectione erant qui de fratricidio cogitabant ; Matthias THIEL, Grundlagen und Gestalt der Hebräischkenntnisse des frühen Mittelalters, Spoleto, 1973, 289.

1745.

Eccli. 43, 24

1746.

Is. 52, 11

1747.

studerent] studerunt cod.

1748.

diligerent] diligenter cod.

1749.

Ioh. 21, 17

1750.

BERNARDUS, Sermones super Cantica Canticorum, sermo 76, Sancti Bernardi opera I, 259 : Non otiose toties repetitum est : Petre, amas me ? in commissione ovium.

1751.

Ex. 28, 29

1752.

BERNARDUS, Sermo de conversione ad clericos, Sancti Bernardi opera IV, 110 : Væ ministris infidelibus, qui necdum reconciliati, reconciliationis alienæ negotia, quasi homines qui iustitiam fecerint, apprehendunt ! Væ filiis iræ, qui pacificorum sibi usurpare gradus et nomina non verentur !