SERMO 13

Ms : Amiens, Bibliothèque Municipale, Ms 284, 71v.

|71v| [marg.] Frater Iordanis in festo Sebastiani1753 et Fabiani.

Luce sexto capitulo : Descendens Ihesus de monte stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudino copiosa plebis ab omni Iudea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sydonis, qui uenerant ut audirent eum, et sanarentur1754.

Hic possunt quatuor notari.

Exhibitio presentie Christi, quam fecit in loco campestri ubi flores nascuntur. Ipse enim dicit : Ego flos campi 1755. Ab hoc flore sumendum est mel, sicut faciunt apes.

Item, congregatio populi ad Ihesum. Vnde : Multitudino copiosa.

Item, unde congregati sunt, a Iudea scilicet, que confessio, quia debemus confiteri Christum et uerbo et opere.

Item, a Ierusalem, que uisio pacis1756, quia pacem debemus habere in nobis et ad proximos et ad Deum, et considerare pacem qua Filius nos reconciliauit Deo Patri.

Item, a maritima, per quod illi qui aliquantulum recederunt a seculo, quia maritima non dicitur in mare, set prope, per quod illi qui quasi prope seculum, set non seculariter uiuunt.

Item a Tiro, qui angustia, per quod penitentes.

Item, a Sidone, que uenatio, per quod illi qui animas per predicationem et exemplum uenantur Domino. Sunt tamen mali uenatores. Psalmus : Liberauit me de laqueo uenantium 1757. Set sunt quidam tardi uenatores qui differunt conuerti, nec uenatione sua, ex se uel ex aliis facta, reficiunt Dominum, qui non habebunt benedictionem, sicut nec Esau, set Iacob habuit benedictionem, qui festinauit et refecit patrem uenatione sua.

Quartum quod notari debet est quare sunt congregati, scilicet ut audirent eum et sanarentur. Psalmus : Misit uerbum suum, et sanauit eos 1758. Set multi nolunt sanari, licet uelint audire.

Notes
1753.

Sebastiani] Sebastiniani cod.

1754.

Luc. 6, 17-18

1755.

Cant. 2, 1

1756.

Hymne de la dédicace : Urbs Ierusalem beata, dicta pacis uisio.

1757.

Ps. 90, 3

1758.

Ps. 106, 20