1. Martin fut Simon, fils d’Onias, grand prêtre comme soldat, moine puis évêque.
2. Il fut Simon par son obéissance, contre la superbe, fils d’Onias par sa pénitence, contre la conscupiscence de la chair, prêtre, comme chef, contre la concupiscence des yeux.
3. De même, il peut être comparé au lis comme tout homme juste. La racine est la charité, la fleur la grâce extérieure, qui doit caractériser particulièrement les clercs qui souvent ne sont pas ce qu’ils devraient être, la tige l’élan vers le ciel, les feuilles l’humilité.
4. Soyons à l’exemple de saint Martin comme le lis près d’une source, qui est la pénitence.
Ms :
C : anterbury, Cathedral Archives Lit. Mss. D 7, 167vb-169rb.
D : Durham, Cathedral Library, A III. 12, 48ra-48va.
|48ra| [rubr.] Sermo fratris Iordani in die sancti Martini1874
Simon, Onie filius, sacerdos magnus, quasi lilia que sunt in transitu aque 1875, Ecclesiasticus 501876.
1. Hec tria uerba sunt quasi1877 una circumlocutio significans1878 beatum Martinum, cuius festum hodie celebratur1879. Nam hec tria uerba satis competunt eius uite tripartite. Fuit enim laicus et miles, et sic Onie filius, qui interpretatur dolor Domini1880 et significat statum uel1881 uitam laicalem1882. Laici enim precipue1883 uiuunt in dolore et1884 labore, ac si solum cecidit super ipsos1885 illa penitentia a Domino Ade iniuncta, scilicet in sudore uultus tui 1886, etc. Set renuens beatus1887 Martinus pro terreno domino militare, mutauit arma sua1888, scilicet loricam in cucullam, et factus est monachus, et sic Symon1889, id est obediens1890. Tandem mundus, uidens eius sanctitatem, fugientem a mundo quesiuit1891, et nolentem ad archiepiscopatum primum1892 rapuit, et sic sacerdos magnus. Quantum igitur ad primum statum suum1893 bene dici potest1894 Iob, quia et miles et dolens. Quantum ad secundum Daniel, quia contemplatiuus. Quantum ad tertium1895 Nœ, quia archam, id est Ecclesiam, rexit1896 in diluuio1897 multarum tribulationum.
2. Item, per hec uerba eliminatur1898 ab eo infaustus ternarius, de quo in1899 canonica prima Iohannis ii : Omne quod est in mundo, aut est conscupiscentia carnis 1900, etc. Quia cum esset Simon, id est obediens et humilis, eliminatur1901 ab eo superbia uite. Cum uero1902 dicitur Onie filius, id est doloris et penitentis, excluditur uoluptas1903 siue concupiscentia carnis. Cum uero esset sacerdos re et nomine, id est sacer dux, palam est quod1904 non habuit obolum in oculo, sicut1905 cupidi habent, et ideo duces ceci alios cecos ducentes, immo magis1906 seducentes, et sic ab eo priuatur concupiscentia oculorum.
3. Et ideo1907 merito comparatur lilio. Dico1908 tamen lilia1909 propter triplicem suum statum1910. Recte autem comparatur uita beati Martini, et cuiuslibet uiri spiritualis lilio, et nulli plante conuenentius.
Quedam enim1911 plante1912 ponunt utilitatem suam solum uel maxime1913 in radice, ut raphanum, quedam uero in stipite, ut lignum alœs1914, quedam in fructu ut segetes, quedam in flore ut rose, quedam in foliis ut oliua, et similia. Lilium autem1915 in radice et in flore.
Radix autem lilii significat caritatem, quia medicinalis est, et sola caritas morbi spiritualis, id est peccati, medicina est1916. Caritas enim sola purgat nos et liberat ab infirmitate mortis et facit uiuere. Vnde in canonica prima1917 Iohannis iii : Scimus quoniam translati sumus a morte ad uitam quoniam diligimus fratres 1918. Radix autem1919 lilii significat caritatem, quia duplex est. Quedam enim1920 est principalis, que est ad modum cepe, et sub quodam tegmine conclusa seruatur1921 munda. Alia secundaria, que est quasi uillositas1922 quedam per quam lilium adheret1923 terre, et suggit a terra nutrimentum humoris. Prima est caritas Dei, id est qua diligitur1924 Deus, secunda1925 est caritas qua diligitur1926 proximus, et ideo dicitur herere1927 terre et inde suggere1928 nutrimentum. Ex1929 caritate proximi unitur et firmatur1930 caritas Dei. Vnde Ecclesiasticus vii1931 : Ne desis plorantibus in consolatione et cum lugentibus ambula, non pigeat te uisitare infirmum, ex iis 1932 enim firmaberis 1933, quasi dicat : ex operibus caritatis1934 proximi nutritur et crescit caritas Dei. Radix autem1935 lilii habet quasdam glandulas1936 per sex ternarios distinctos1937, ita quod ex1938 singulis ternariis in radice producitur unum folium in flore, et ideo tantum sunt sex folia que sunt opera iustorum uniuersa et1939 perfecta. Senarius enim numerus perfectus est. Opera dico exteriora a radice caritatis prodeuntia. Sex autem ternarii sunt xviii et tot sunt proprietates siue laudes caritatis ab1940 Apostolo assignate1941, prima Corinthios xiii. Prima laus est quod nichil prodest sine caritate, unde dicit : Si distribuero omnes facultates meas 1942, etc. Item1943 : Si habuero omnem scientiam 1944, etc. Si tradidero corpus meum ita ut ardeam 1945, etc. Ecce quod nec1946 pietas, nec scientia, nec penitentia aliud prodest, sine1947 caritate. Vltima laus est quod maior est omnibus, unde dicit : Maior horum est caritas 1948. Inter ista duo extrema xvi numerantur, ut cum dicitur1949 : Caritas patiens est, benigna est 1950, etc. Radix lilii mollis est et cedit pellenti, et caritas cedit, et1951 ideo dicitur : Caritas patiens est, etc. Item radix leuis est1952 et suauis, et caritas benigna est. Item radix sedat1953 tumorem1954 et caritas sedat1955 inflationem1956 superbie et ideo non inflatur. Item radix ualet contra adustionem, et caritas contra cuiuscumque concupiscentie ardorem. Nam ualet contra ardorem cupiditatis et ideo dicitur : Caritas non querit que sua sunt 1957, inuidie et ideo dicitur : Caritas non emulatur 1958, ire1959 et ideo dicitur : caritas non irritatur 1960, et sic de aliis sicut patere potest1961 intuenti, et ideo merito1962 per radicem lilii significatur caritas, in qua radicantur omnes iusti.
Flos uero lilii, quia delectat uisum decore et olfactum1963 suauissimo odore, significat1964 exteriorem gratiam1965 et amabilem conuersationem et bonam opinionem1966 ; perfectis enim1967, quales debent esse clerici, quia ad sortem Dei electi, non sufficit bona conscientia, que habetur per caritatem, set oportet1968 quod alios attrahant |48rb| ad bene faciendum per sanctam conuersationem et bonorum operum exemplum, et hoc maxime conuenit prelatis. Nam de prelato dicitur prima ad Timotheum1969 iii : Oportet autem et illum habere testimonium bonum 1970 ab hiis qui foris sunt 1971, et in eodem, quarto1972 : Exemplum esto fidelium in uerbo et in conuersatione 1973. Hec autem conuersatio intelligitur in bonis operibus uisibilibus et manifestis, ut in uestibus et in comestionibus1974 et in corporis1975 gestibus, ut habitus sit non notabilis1976, risus moderatus, incessus humilis et maturus. Hec enim demonstrat1977 qualis sit homo interior. Vnde Ecclesiaticus xix : Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis annuntiant de eo 1978.
Si autem in illis1979 fuerint1980 manifesta opera luxurie1981, gule, cupiditatis et uanitatis mundane, non sit1982 exemplum fidelium, set sit1983 liber et exemplar luxuriosorum1984, cupidorum et1985 pomposorum, et qui tales sunt ruina et laqueus1986 quantum in eis ruina et laqueus1987 sunt fidelium. Vnde Osee v : Audite hec, sacerdotes, quia est uobis 1988 iudicium quoniam laqueus facti estis speculationis 1989, id est Ecclesie1990. Ecce magna ingratitudo, quia eo ipso quo deberent subditos sustentare et saluare deprimunt et dampnant, scilicet oblationibus et decimis1991, quas ab eis recipiunt. Vnde Osee iiii : Peccata populi mei comedunt1992, id est oblationes et decimas pro peccatis oblatas. Sequitur1993 : Et ad iniquitatem sublevant animas eorum 1994 , nec mirum1995, cum subditi uideant1996 prelatos de patrimonio crucifixi et bona pauperum in illicitis et superfluis expendere, si ipsi de patrimonio suo et diuitiis1997 magno labore adquisitis expendant superflue, et ita patet quod1998 quantum in eis est, sunt laqueus aliorum et ruina. Vnde Iob primo1999 : Filiis et filiabus tuis uescentibus et bibentibus uinum in domo fratris 2000 sui primogeniti 2001, etc. Frater2002 primogenitus est prelatus, sicut exponit beatus Gregorius, unde dicit : "Dum in maioris fratris domo conuiuantur2003, pereunt, quia tunc contra nos hostis uehementius uires 2004 accipit quando et prelatos letitie seruire cognoscit2005." Quis enim sub discipline se constrictione2006 retinebit, quando2007 ipsi, qui ius districtionis accipiunt, sese uoluptatibus relaxant. Tales miseri. Vnde per Balaam significantur2008 ariolum et falsum Prophetam, de quo legitur in Numeris xxii. Balaam2009 interpretatur uanus Propheta2010, siue precipitans eos, et tales per malum exemplum precipitant subditos. Balaam super asinam sedebat2011, et isti super populum simplicem2012, eis dominantes. Tales Balaamite uani2013 sunt, quia, sicut habetur2014 in libro2015 Sapientie xiii2016 : Vani sunt omnes 2017 in quibus non subest 2018 scientia Dei 2019. Tam enim uane et detestabiliter uiuunt iam2020 quidam clerici et prelati quod laici redarguunt eos, dicentes : "Clerici mira faciunt." Vnde de eodem2021 Balaam dicit Petrus in canonica prima2022 ii : Correptionem 2023 uesanie sue habuit subiugale 2024 mutum, prophete proibens insipientiam 2025. Set cum2026 subditi eos redarguunt, eos magis affligunt. Vnde offensus Balaam2027 calcaribus urget asellam. Contra tales stat angelus magni concilii2028, scilicet Deus2029, extracto gladio comminationis et uindicte ad percutiendum2030 eos, nisi resipiscant2031. Et reuera nisi2032 subditi et simplices populi a uia2033 prelatorum diuerterent et melius eis facerent, Dominus eos confunderet. Vnde dicitur ab angelo2034 : Nisi asina declinasset 2035 a uia 2036 dans locum resistenti, occidissem 2037 te 2038, et2039 utinam quod aliquis cum Balaam2040 diceret : Peccaui, nesciens quod tu esses2041 contra me 2042 , et nunc, si 2043 displicet tibi, reuertar 2044. Nolite ergo esse Balamite, set ad2045 exemplum beati Martini quasi lilium florete2046. Vnde Ecclesiasticus xxxix : Florete flores sicut lilium 2047.
Item, a radice2048 lilii2049 exit stipes sursum erectus ad modum columpne, in cuius sumitate est ipse2050 flos. Hanc autem2051 proprietatem habuit beatus Martinus, qui non2052 solum in anima per deuotam meditationem, set etiam in corpore fuit sursum eleuatus. Habuit enim oculos fere semper ad2053 celum erectos, ita quod mundo uidebatur quasi furiosus, sicut legitur2054, set non erubuit stultus2055 uideri mundo ut sapiens fieret Deo, secundum consilium Apostoli2056. Fuit etiam columpna in templo Dei2057 sustentans illud, et quasi in capite eius, ut omnibus pateret, positus2058 erat flos lilii2059 sue sancte conuersationis. Tales etiam sunt omnes prelati quos Dominus2060 ponit in templo suo, id est in Ecclesia. Vnde dicitur in2061 iii Regum vii2062 : Fecit Salomon columpnas in templo Domini 2063, et post dicitur ibi2064 : Et super capita columpnarum opus in modum lilii 2065 posuit 2066. Quod autem2067 ibi dicitur columpna, notat2068 Dominus per Ysayam xxiii, palum siue paxillum, dicens : Figam paxillum in loco fideli et suspendam ab eo 2069 uasorum diuersa genera 2070. Hoc dicit2071 propter diuersitatem generum2072 hominum quos habet sustentare prelatus2073, nam pauperes et diuites, debiles et |88va| fortes, iuuenes et senes, et hoc apertius dicitur in2074 Iudith viii : Vos estis presbiteri in populo Dei, ex uobis pendet anima eorum 2075. Set, o2076 Deus meus, ubi inuenitur tam longa corda qua pendeant parochiani existentes in finibus Anglie ex prelatis suis morantibus Oxonie ? Deus scit, nescio. Set bene scimus2077, si cadat columpna2078 uel paxillus, omnia uasa que pendent ab eo cadent et confringentur2079. Quare cadente uel errante prelato2080, cadent multi2081 de necessitate. Vnde Ysayas xxii : Auferetur paxillus et peribit quod pependerat ab eo 2082. Et ideo, fratres, sursum erigamini, sicut cotidie monet Ecclesia, cantans : "Sursum corda." Set heu ualde timendum est, ne multi mentiantur2083, respondentes : "Habemus ad Dominum", nisi hoc diceret in persona Ecclesie, qui non corda sursum ad Dominum2084, set magis ad superiores dignitates, uel ad statum magisterii, et tales leuat2085 diabolus2086 multotiens ut lapsu grauiore ruant. Vnde legitur in Matheo iiii quod diabolus leuauit Dominum super pinaculum templi, per quod2087 significatur status magisterii, in quo multos statuit diabolus, omnes scilicet illos2088 qui ideo fieri uel dici cupiunt magistri ut temporaliter honorentur uel promoueantur2089. Vocari enim2090 magister non est malum set uelle uocari summe superbie est, et talibus dicitur2091 in Mattheo xxiii : Nolite uocari Rabi 2092. Sic autem sursum levato dicit diabolus : Mitte te deorsum 2093, nam2094 illis2095 qui docendi habent officium semper2096 suggerit ut ad2097 hoc doceant, legant, disputent2098, ut in hiis que deorsum2099 sunt honorentur uel2100 promoueantur, et quam cito consentiunt, lapsu graui cadunt et confringuntur2101. Vnde sicut conca maris eleuatur a2102 quadam aue, sicut narrat Plinus2103, ut post cadat super silicem2104 et ibi frangatur2105, sic diabolus eleuat multos ut collum eorum frangat2106. Collum est bona uita coniungens2107 Christum, qui est caput2108, cum corpore.
Item, lilium recurua habet folia, quasi prouidisset natura quod si folia2109 directe sursum erigerent2110 uenti impetum non sustinerent. Hec autem recuruatio2111 significat humilitatem beati Martini. Ad literam ita 2112humilis fuit, quod recuruans se gartionem suum discalciauit, cum tamen2113 esset miles2114. Ad exemplum ergo2115 beati Martini deberet2116 quilibet sancta2117 opera faciens, recuruare2118 se ad suam fragilitatem, ne bona opera sua per uentum superbie exsufflantur. Ex2119 recuruatione enim rationis in suam fragilitatem2120 et ex consideratione sue2121 miserie fit homo humilis et fortior contra diabolum, sicut patet2122 quod legitur de lucta Anthei2123 et Herculis. Antheus2124 sponte cecidit in terram et resurgens fortior apparebat, quod sentiens Hercules expansum eum2125 inter brachia tenuit donec expirasset2126. Hec est lucta2127 hominis contra2128 diabolum. Vnde recuruans se ad terram2129 corporis sui, cognoscens fragilitatem suam, resurgit fortior, et hoc uidens diabolus facit eum obliuisci fragilitatis sue quantum potest, semper leuans eum super terram, id est super se ipsum per2130 superbiam, et sic cadit mortuus. Vnde Iob xxiiii : Eleuati sunt ad modicum et non subsistent 2131, et hoc est2132 quod dicit Psalmus : Deiecisti eos dum eleuarent2133. Vnde sic2134 est de talibus sicut est2135 de bullis2136 de2137 pluuia prouenientibus, sicut dicit Gregorius : "Spumose aquarum bulle inchoantibus pluuiis excitate ab intimis certatim2138 prodeunt, set eo celerius dirupte pereunt, quo2139 inflate altius extenduntur2140." Cumque crescunt ut appareant, crescendo peragunt ne subsistant.
4. Ad exemplum2141 beati Martini simus2142 quasi2143 lilium, radicem2144 habentes medicinalem per caritatem, sursum erecti per deuotam meditationem, exterius florentes per sanctam2145 conuersationem, ad fragilitatem nostram recurui per humilitatem : simus2146 etiam in transitu aque, ne lilia nostra arescant, nutrituri2147 per condignam2148 penitentie tribulationem, ut sic mereamur peruenire ad gloriam eternam2149. Quod nobis prestare, et cetera2150. Amen2151.
sermo ... Martini | De sancto Martino et aliis confessoribus C
Eccli. 50, 1.8
50 | om C.
quasi | om. C
significans | significationis C
cuius ... celebratur | om. C
Matthias THIEL, Grundlagen und Gestalt der Hebräischkenntnisse des frühen Mittelalters, Spoleto, 1973, 374.
uel | et C
laicale D | laicalem C
precipue | om. D
dolore et | om. C
cecidit super ipsos D | super illos. ceciderit C
Gen. 3, 19
beatus | om. D
sua | om. D
Symon | Simon C
THIEL, Grundlagen, 412.
tandem ... quesiuit D | tandem fugientem mundum C
primum | om. D
suum | om. D
dici potest | potuit dici C
tertium | primum C
quia ... rexit D | quia archiepiscopus C
diluuio C | diuino D
eliminatur D | excluditur C
in canonica prima | prima canonica C
I Ioh. 2, 16 ; aut ... carnis | om. C
eliminatur | illuminatur C
uero | ille C
uoluptas | uolumptas C
quod | quando C
sicut | set C
immo magis | ideo C
ideo | ratio C
dico | dicit C
lilia | lilium C
triplicem suum statum | suum triplicem statum C
enim | om. C
plante | add. C
uel maxime | om. C
alœs | ales C
autem | uero C
et sola ... est | om. C
canonica prima | prima canonica C
I Ioh. 3, 14
autem C | est D
enim | om. C
seruatur | seruato C
uillositas | mollificans C
adheret | hadheret C
qua diligitur | quasi diligit C
secunda C | ut D
diligitur | diligit C
herere | habere C
inde suggere | tamen suggit C
Ex. | nam Ex. C
unitur et firmatur | nutritur C
vii | om. C
his | enim C
Eccli. 7, 38-39
caritatis | om. C
autem | om. C
glandulas | glandunculas C
distinctos | distinctas C
Ex. | de C
uniuersa et C | et uniuersa D
ab | ad C
assignate C | asignatas D
I Cor. 13, 3
item | om. C
I Cor. 13, 2
I Cor. 13, 3 ; ita ut ardeam | om. C
nec | om. D
sine C | si non D
I Cor. 13, 13
ut cum dicitur | om. C
I Cor. 13, 4 ; est | om. C
et | om. C
est | om. D
sedat C | cedat D
tumorem | Tim.orem C
caritas sedat C | cacedat D
inflationem | inflatione C
I Cor. 13, 5
I Cor. 13, 4
ire | item C
I Cor. 13, 5
sicut patere potest | quod potest pascere C
merito | om. C
olfactum | olfacto suo C
significat | scilicet C
exteriorem gratiam | gratiam exteriorem C ; gratiam] gratum D
bonam opinionem | bona opinione C
enim | om. C
oportet | oportiet C
prima ad Timotheum | ad Timotheum prima C
testimonium bonum | bonum testimonium C
I Tim. 3, 7
quarto | iiii C
I Tim. 4, 12
comestionibus | comessationibus C
corporis C | corporibus D
non notabilis | innotabilis C
demonstrat | demonstrauit C
Eccli. 19, 27
illis | istis C
fueruint | fuerunt C
luxurie | luxurii C
sit | om. C
sit | sunt C
luxuriosorum C | luxuriorum D
et| om. C
laqueus | laqueis C
ruina et laqueus | est C
est uobis | uobis est C
Os. 5, 1
ecclesie | philosophi Christo C
decimis | decinis C
Os. 4, 8 ; comedunt om. C
sequitur | om. C
Os. 4, 8
nec mirum | nimirum C
uideant | inde aut C
diuitiis | diuitus C
quod | om. C
primo | om. C
fratris | filii C
Iob 1, 18
frater | om. C
conuiuantur | conuiuant C
uehementius uires C | uires uehementius D
cognoscit | agnoscit C ; GREGORIUS, Moralia in Iob, II, 15, PL 75, 568 : Dum ergo in maioris fratris domo conuiuantur, pereunt quia tunc contra nos hostis uehementius uires accipit, quando et ipsos qui pro custodia disciplinæ prælati sunt lætitiæ seruire cognoscit.
constrictione | constixtione C
quando | et add. C
unde... significantur | significantur per Balaham C
Balaam | Balaham C
Propheta | populus C ; THIEL, Grundlagen, 256.
super asinam sedebat | sedebat super asinam C
simplicem | principem C
uani | nam C
habetur | legitur C
libro | om. C
xiii | xiiii C
omnes | homines add. C
subest | est sub est C
Sap. 13, 1
iam | om. C
de eodem | deodem C
dicit Petrus in canonica prima | dicitur in canonica Petri prima C
correptionem] correptorem D C
subiugale | subiugalem habuit C
II Petr. 2, 16
cum | tamen C
Balaam | Balaham C
concilii | consilii C
scilicet Deus | om. C
percutiendum | percussiendum C
nisi resipiscant | non respiciunt C
nisi | non C
uia | uila C
angelo | ibi add. C
declinasset | declamasset C
D uia | om. D
resistenti occidissem | restenti occiderem CD
Num. 22, 33
et | om. C
Balaam | Balaham C
esses | esset C
me | om. C
si | om. C
Num. 22, 34
ad | om. C
florete] florere D C
Eccli. 39, 19
radice C | radicem D
lilii | om. C
ipse | iste C
autem | om. C
non | in C
fere semper ad | super C
legitur | dicitur C
stultus C | strictus D
Cf. I Cor. 3, 18 : Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens. Sapientia enim huius sæculi stultitia est apud Deum.
columpna in templo Dei | in templo Dei columpna C
positus | ponitus C
lilii | filii C
dominus | om. C
dicitur in | om. D
vii | vi C
III Reg. 7, 40.41 ; in templo Domini | om. C
dicitur ibi | ibi dictur C
lilii | sibi C
III Reg. 7, 22
autem | om. C
otat | uocat C
eo∫ ea C
Is. 22, 23.24
dicit | om. C
generum | om. C
habet sustentare prelatus | prelatus sustentare C
in | om. C
Iudith 8, 21
o | om. C
inuenitur ... scimus | om. C
columpna | calumpna C
cadent et confringentur | cadunt et confriguntur C
prelato | om. D
cadent multi | multi cadunt C
Is. 22, 25
mentiantur | mentientur C
nisi... Dominum | add. C
leuat | om. C
diabolus C | Deus D
per quod | quod per C
omnes scilicet illos | scilicet omnes illos C
.va. et quam cito consentiunt lapsu .cat. cadent graui et confriguntur unde sicut conca magis eleuatur | add. C
uocari enim | a quadam uacari igitur C
dicitur | om. C
Matth. 23, 5
Matth. 4, 6
nam | om. C
illis C | illi D
semper | super C
ad | om. C
disputent | disputant C
deorsum | decens C
uel | et C
et confringuntur | om. C
a | om. C
plinus C | philosophus D
ut post cadat super cilicem | et post cadit super cilie C
frangatur | fringatur C
frangat | fringat C
coniungens | coniugens C
caput | nostrum add. C
folia | falia C
erigerent C | erigent D
recuruatio | reclinatio C
ita | om. D
tamen | tam C
miles | om. C
erfo | igitur C
deberet | debet C
sancta | scientia C
recuruare | reclinare C
Ex.] et cod.
ne bona ... fragilitatem | om. C
consideratione sue | sue consideratione C
et per hoc | add. C
anthei | aurei C
antheus | aureus C
eum | cum C
tenuit donec expirasset | donec expirasset tenuit C
lucta | luctea C
contra C | ad D
terram | terra C
per | om. C
Iob 24, 24 ; subsistent | subsistunt C
est | om. C
Ps. 72, 18 ; eleuarent | alleuarentur C
sic | sicut C
est | om. C
bullis | aque add. C
de | Ex. C
certatim | certate C
quo | quasi C
subsistunt | subsistant C : GREGORIUS, Moralia in Iob, XVII, 8, PL 76, 15 : Sic spumosæ aquarum bullæ incohantibus pluviis excitatæ, ab intimis certatim. prodeunt ; set eo celerius diruptæ depereunt, quo inflatæ altius extenduntur.
exemplum | igitur add. C
simus| scimus D C
quasi | quod C
radicem | om. C
sancta | scientiam C
simus | et simus C
nutrituri | nutriti C
condignam | dignam C
eternam | eterna C
nobis .. cetera | om. C
amen | om. D