1. [Prothème] Le véritable maître est celui qui enseigne l'homme intérieur.
2. L'arrivée du Seigneur, qui est roi, est imminente. Son Royaume a été manifesté sur la croix. Ce n'est pas un royaume temporel ; il s'obtient par la pénitence. Ce roi puissant, sage et juste, posera aux clercs trois questions au jour du jugement.
3. La première sera : "Comment es-tu entré ?"
4. La seconde sera : "Comment as-tu vécu ?"
5. La troisième sera : "Comment as-tu gouverné ?"
6. Ce jugement est celui des mauvais prélats. Le jugement des autres se fera par la représentation du tribunal, l'appel des témoins et l'accusation, la révélation publique des faits, l'énonciation de la sentence.
Ms : Canterbury, Cathedral Archives Lit. Mss. D 7
|115ra| [marg.] Fratris Iordani
Rengnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra 2222.
1. Cathedram in celo habet, qui corda docet. Ille qui intus est, uerus enim magister. Homo autem exterius ad aures loqui potest, si Deus intus2223 docet. Vnde Gregorius : "Frustra laborat lingua foris docens nisi sit intus2224", etc. Beatus est qui habet talem doctorem. Vnde Psalmus : Beatus quem tu erudieris, Domine 2225 , quia a tali doctus non remanebit in stultitia. Rogandus est ergo Dominus ut doceat linguam nostram exterius sonare2226, ut gratia sua in cordibus nostris infundatur interius. Amen.
2. Regnabit rex, etc. Cum rex aliquis magnus uenire deberet ad aliquam ciuitatem, aduentus eius quandoque non est omnibus manifestus, quidam tamen eius familiares2227 audiunt aliquod occultum de eius aduentu. Ita est de Christi aduentu. Scitis enim, fratres, quod iam iminet aduentus Domini. Ieremias2228, cum hoc sciret, non potuit se continere, quin ergo diceret : Ecce dies ueniunt, et regnabit rex, etc. Rex iste ad literam natus est de semine Dauid 2229. Et postea dicit : Regnabit rex etc. Vnde Psalmus : Dominus rex in eternum 2230, et : ""A ligno regnauitDominus2231." Regnum enim suum fuit crux. Vnde Ysayas : Cuius imperium super humerum eius 2232. Et Iohannes : Baiulans sibi crucem, exiuit in monte Oliueti2233. Set tunc non uidebatur hoc esse sibi imperium a stultis iudeis, immo potius improperium2234, unde : Exeamus ad eum extra castra improperium 2235 eius portantes 2236 . Et iudei dicebant : Si rex Isræl est, descendat de cruce, et credimus ei 2237. Contra quos est sic dicendum quod est ista consequentia, si rex, sic, quod descenderet, ideo si rex est, non descendat, set magis regnum teneat, et titulum regni non deserat. Istud regnum magis apreciatum est quam regnum temporale. Quando enim uoluerunt ipsum regem facere temporalem, fugit ab eis2238, set ad hoc regnum |115rb| se sponte optulit. Vnde Ysayas : Oblatus est, quod ipse uoluit 2239. Et ideo nos monet Apostolus regnum temporale relinquere dicens : Respicientes in auctorem fidei 2240 . Quare enim iubet nos respicere, nisi uelimus aliquod ei similem facere ? Multis hodie uidetur stultitia penitentiam facere, uel sibi consummere artiorem uitam, scilicet in claustro, uel aliquam aliam de quatuor partibus penitentie. Vnde similes sunt Petro, qui dixit : Absit a te Domine 2241, cum Dominus uoluit ascendere Ierosolimam, ut morti traderetur. Set Dominus respondit Petro, dixit : Vade retro Sathana, quia non sapis ea que Dei sunt 2242. Simile potest dici talibus. Vnde Bernardus : "Hec est uera sapientia, temporaliter cruciari et in eternum gloriari.2243" Ibi fuit Dominus, cum uideretur uinci, uincebat. Ibi sapientia uincit malitiam, ibi princeps mundi huiusmodi missus fuit foras, et iustum fuit ut quos diabolus iniuste tenebat, iniuste amitteret. Set tunc yronice dicebatur rex ab eis, set in futuro grauis apparebit rex. Vere regnabit, cum apparebit in iudicio, omnia iudicaturus, et iudicium suum nichil poterit impedire, sicut multa iudicium temporale. Quandoque enim fugit reus, quandoque resistit iudicio2244, eo quod iudex impotens est. Set ista duo excluduntur per hoc quod dicit : Regnabit rex. Non dicit : rex Anglie uel Gallie, set simpliciter2245 rex. Vnde Psalmus : Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine 2246 , etc. Similiter dicit Ysayas : Numquid qui dissoluit pacem effugiet2247 ? Vnde Ecclesiasticus : Non precurreris, set effugiens2248. Quomodo ergo fugiet peccator ? Psalmus : Neque ab oriente neque ab occidente, quoniam Deus iudex est 2249. Et Abacuc : Deus ab 2250 austro ueniet 2251. Ideo non dicitur in Psalmo : Ab austro, quia si fugeret ad austrum, occurreret Domino. Set neque per potentiam fugiet peccator Dominum, quia ibi potentes potenter tormenta patientur 2252. Set neque per astutiam, quia Dominus sapiens 2253 est, et non dixit sapiens in legibus uel decretis, set simpliciter, quia omnis sapientia a Domino Deo est2254, |115va| sicut dicit Ecclesiasticus. Sophistice autem probationes ibi apparebunt, unde Ieronimus : "Tunc aderit stultus Plato cum discipulis suis ne Aristotelis proderunt † sue | argumentationes2255." Cum sederit filius † questuarie mulieris † in sede maiestatis sue, nichil2256 tunc poterunt ei ocultari. Scrutatur enim corda et renes 2257 Deus, id est quicquid habetur in affectu et intellectu, et omnis creatura tunc erit ibi ei uisibilis. Vnde oculi Domini, sicut non fallere verunt2258, ita nec falli uolunt. Item sicut sapientia, ita omnis sapientia a Deo 2259. Vnde Ecclesiasticus : Qui edunt me adhuc esurient 2260. Qui ergo fugit ab ipso tendit ad famem, et ita ad interitum. Item : nec potestate nec munere effugiet peccator 2261 a Deo. Hoc enim remouetur per id quod dicitur iustus iudex, non enim est ibi locus corruptionis. Vnde in Prouerbiorum sexto : Non adquiescet cuiusquam precibus non <pro> redemptione dona plurima 2262. Item, Psalmus : Non dabit homo placationem suam 2263, et usque ad uesperam, id est ad finem, set ille finis est. Quicumque ergo hec cogitaret, bene se prepararet, unde Apostolus : Si nos ipsos diiudicamus 2264 etc., et abscendit homo tribunal, etc. Set nos facimus sicut ille qui capitalem sententiam2265 debet subire a iudice et digitum non ult abscindere ut capitalem euadat sententiam2266. Differimus enim paruam penitentiam agere, unde Dominus faciet contra nos iudicium in discernendo et iustitiam in iudicio exequendo, et non solum quia ratio nostra non recte discernit, set quia quod falsum est dicit uerum2267. Vnde Ysayas : Ve qui dicunt bonum malum, et malum bonum 2268. Item, non solum male iudicamus, set de penitientia facienda, set etiam de uestium superfluitate, et cibariorum crapula, et huiusmodi. Vnde Seneca : "Multos regere poteris, et si ratio cor tuum rexerit, uis imperium, tibi impera." Vnde : Melior est expugnatore urbium qui dominatur animo suo 2269 , uel regit se ipsum. Iuste iudicate, filii hominum 2270 , per rationem. Vis anime concupiscibilis eligat bonum, et tunc dicat : "Ego conculcabo totum in luto quod michi obest." Set heu e contrario dicit, quia uis concupiscibilis apparentem2271 bonum eligit. Vnde Apostolus : |115vb| Speciem 2272 pietatis habentes 2273, etc. Et uis irascibilis bonum conculcat. Dicit enim malus homo : "Tu cum papelardia tua eas ad ecclesiam, et ad sermonem, et consilia". Contra quos dicit Dominus : Ego eligam illusiones eorum, quia quod uolui non elegerunt 2274. Vnde omnis error est eo quod ratio male iudicat, et non recte, et quia concupiscentia non recte appetit, et rationabilis recte mala detestatur, quia ergo homines falso se iudicant, ideo oportet uenire ad limam rectitudinis. Vnde Sapientie : Iudicium durissimum hiis qui presunt fiet 2275. Suffecisset dixisse iudicium durum, uel saltem durius, set cumulum ponderis abiecit, dicens : Iudicium durissimum, etc. Quare ergo sic dixit ? Quia rex, qui potens est, sapiens est et iustus. Quia Dominus tres preponet prelatis questiones, et qui nescit respondere ad primam, habebit durum iudicium, qui ad secundam durius, qui ad tertiam durissimum. Prima erit ista quomodo intrasti2276 in beneficium, <secunda> quomodo vixisti retinendo beneficium et illud expendisti, tertia quomodo rexisti subditos.
3. De prima, Matthei : Amice, quomodo huc intrasti 2277. Gregorius : "Non est intelligendum de nuptiis supernis uel carnalibus, set de spiritualibus, scilicet2278 prelati ad Ecclesiam, quia debet generare bonos mores et bona opera in suis subditis, et hoc precipue dirigenda est intentio2279." Homo habet corpus et animam, et si magis diligit corpus quam animam preposterus est ordo. Ordinata est in me caritas, unde in Cantico : Ordinauit in me caritatem 2280. Vnde magis est diligenda anima quam corpus. Similiter in beneficio sunt duo, scilicet spirituale et temporale. Set oculus hominis nequam est. Vnde Matthei : Si oculus tuus fuerit nequam et totum corpus 2281 , etc. Sicut dicit glosa : "Oculus, id est intentio, facit corpus tenebrosum, id est mortale peccatum in corpore." Sicut dicit aliquis : "Mallem centum solidos sine cura animarum quam centum marcas in cura animarum." Ex hoc magis uidetur quod <plus> diligit temporale quam spirituale. Sequitur : Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum fiet 2282, id est si intentio tua fuerit recta, tota congeries operum tuorum erit lucida per caritatem, |116ra| et secure poterit expendere que capit. Dignum est enim ut qui altari deseruiunt, de altari uiuant. Et Matthei : Dignus est mercenarius mercede sua2283 Set male intrantibus dicit Dominus : "Non intrasti per hostium, unde fur es, quia per me non intrasti", qui sine hostio, sicut dicit Iohannes2284. Non ergo habes uestem nuptialem, scilicet caritatem. Ille ergo cui hoc dicebatur non respondit, set obmutuit 2285 , et ideo statim sequitur ibi sententia : Ligatis manibus et pedibus 2286 , etc. Vis ergo scire utrum sit pastor uel mercenarius, queramus a pastore alicuius conducto utrum oues pascat propter amorem domini sui an propter mercedem suam2287. Respondebit propter mercedem, ergo mercenarius est. Item, si queratur a filio patris familias, simili modo respondebit quod pro eo quod patri suo uult obedire eas custodit. Hic uere pastor est. Tu ergo, qui rector es ecclesie, alter istorum es. Set si mercenarius es, tunc fugies2288 cum lupus uenerit. Si pastor, pones animam tuam pro ouibus. Luce quinto decimo : Quanti mercenarii habundant 2289, etc. Gregorius : "Cogitate quid agatur de gregibus cum ipsi pastores lupi fiant2290." Bernardus : "Copiosissime caritatis in recipienda cura animarum, set de ipsis animabus cura minor2291." Item aliquis2292 uadit ad forum, ut emat equm. Si quis diceret ei : "Eamus uidere pretiosas uestes", respondit ei : "Non ueni ad hoc in forum, set ad emendum equm." Sic rectores ecclesiarum. Suscipit beneficium ut animas saluet, si ordinata est intentio sua. Set cum ad scolas accesserit ut theologiam addiscat, lucratiuas scientias potius audit. Heu, multi plus dolent2293 de ammissione duodecim denariorum quam de periculo duodecim animarum, et magis de equo claudicante quam de anima periclitante. Vnde Bernardus : "Asinus cadit, et est qui subleuet. Anima perit, et non est qui cogitet2294". Qui sic facit non cogitat quid est Ecclesia. Est enim Ecclesia congregatio fidelium, non diuitiarum que reputantur stercora. Vnde tales ab operibus suis possunt agnosci, iuxta illud : A fructibus eorum cognoscetis eos 2295. Bernardus : "Non mirum si infideliter seruiunt, quia infideliter2296 intrant." Tales ergo uel intentionem2297 mutent uel |116rb| resignent, et hec mutatio dextere excelsi 2298. Qui beneficium relinquat raro inuenitur. Cogitant ergo quid dicat Dominus : Arta est uita que ducit ad uitam 2299. Vnde Matthei : Arta est uia, solum scilicet claustralibus uel heremitis2300, set simplex omnibus. Laboret unusquisque dum est in hac vita uel uia, quia dicit Iob : Homo natus est ad laborem, auis ad uolandum2301 . Et Genesis : Posuit Deus hominem in paradyso ut operaretur et custodiret illum 2302, non illos dicit. Sequitur : Et pauci sunt qui intrant per eam 2303, multi enim uocati 2304 , etc. Primo ergo habendus est amor caritatis, et secundo temporalium. Item, si nuntius amici tui ueniret ad te, bene admitteres eum, licet ignotus esset tibi. Similiter debet rector Ecclesie facere de Ecclesia, que columba Christi est, et hoc ostendit Dominus Petro querens ab eo ter : Petre, amas me 2305 , etc. Bernardus : "Non puto totiens a Domino esse repetitum : Petre, amas me. Idem est enim ac 2306si diceret : Nisi ames plus quam tua, plusquam tuos, plusquam temetipsum, non suscipias curam hanc, pro qua non dedi sanguinem hircorum aut uitulorum, set proprium sanguinem meum effudi2307". Ideo, ter dictum est : Petre, pasce 2308, nec semel dictum est : "Tonde uel munge."
4. Secunda questio est, scilicet quomodo uixisti. Vnde Ysayas : Quis tu hic aut quasi quis hic 2309 ? Dicit preposito templi, per quem notatur prelatus aliis prepositus. Vnde Apostolus : Templum sanctum Dei estis uos 2310. Prepositus non respondit, et dixit Dominus : Expellam te de statione tua, et faciam te asportari sicut asportatur gallus gallinatius 2311. Per hunc gallum notatur prelatus inutilis, qui gallinatius est ad generandum filios spirituales, set non carnales. Et nota quod mulier uetula deplumat gallum sub pectore et facit ei pruritum per urticam, et sic inducitur ad nutriendum pullos. Mulier hec est malitia diaboli, que pennas uirtutum ab eo euellit, et pruritum ei facit per dulcedinem2312 temporalium, que sicut urtice pungunt, in fine propter enim uirorem suum pretendit urtica refrigerationem, cum enim faciat ustionem. E contrario rosa pretendit ustionem, et tamen refrigerat. Vnde |116va| Osee : Desiderabile argentum eorum hereditabit urtica 2313, id est pretiosam animam pena infernalis possidebit. Dicit enim Apostolus : Habemus thesaurum in uasis coruptibilibus2314 etc., id est animam in corpore tereo.
5. Tertia questio est, scilicet qualiter rexisti. Vnde Ieremias : Vbi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum 2315. Ipse non respondit. Vnde statim sequitur sententia, sicut dicitur in Ieremiam : Transibunt greges per manum numerantis 2316 , id est Dominus stabit ad portam paradysi et numerabit ingredientes, et quilibet pastor secum ducet oues suas. Tunc ueniet Andreas cum tota Achaia, Petrus cum Roma, Paulus cum uniuersitate gentium. Similiter et alii. Tunc dicent multi sicut dixit Iacob, Genesi : Si quid furto 2317 periit requirebas a me 2318, quia requiret Dominus a multis aliorum predicationem. Sequitur in Ieremia sententia talium : Erudisti eum in caput tuum 2319, id est in pena capitis tui. Aliqua sententia datur in pedes uel manus, uel oculos, uel aures, set ista in caput, et hoc iudicium erit hiis qui presunt 2320 durissimum 2321. Durum quidem fiet iudicium male ingredientibus2322, durius male uiuentibus, durissimum male regentibus. Karissimi, scitote quoniam oportet impleri Scripturas. Dixit enim Dominus in Iohanne : Consummatum est 2323, per hoc insinuans omnia opera debere consumari, et hoc in bono, et non in malo.
5. Tale iudicium fiet de malis prelatis, set de aliis, quid fiet ? Dominus diligenter queret studia uniuscuiusque in iudicio, et maxime cauendum est a quatuor grauibus, que erunt in iudicio. Primum autem est tribunalis2324 representatio, secundum testium productio et accusatio, tertium est totius facti manifestatio, quartum est sententie prolatio.
De primo Apostolus : Omnes nos stabimus ante tribunal 2325 , etc., ut reciperemus 2326, etc. De hoc graui dicitur in Apocalypsi : Tunc dicent montes cadite super nos 2327 , etc., et collibus 2328 , etc., a facie agni2329. Possetne aliquis modo ferre montes et colles ? Non, set nec minimam penitentiam. Bernardus : "Frustra tunc dicent miseri : montes <cadite> super nos. Ibi erit grauis querela, clamor pupillorum et allegatio pauperum dura quorum uixere stipendiis nec diluere peccata2330." Gregorius : "Quid faciet uirgula deserti ubi concutitur cedrus paradisi2331 ?"
De productione testium dicit Iob : |116vb| Instauras testes tuos 2332 contra me.2333 Et Salomon : Filii conquerentur de patribus, qui eos non docuerunt. Docuit etiam Thobias filium suum, dicens : Si multum habes, habundanter tribue 2334 etc. Dominus etiam dixit : Opera que ego facio testimonium perhibent 2335 de me 2336. Item, testes sunt cicatrices uulnerum Christi. Clamor pauperum, sordes, quia non transimus, accusabunt. Non erit opus accusatione, cum uisa passione Domini, et pro eo mortuo, nichil perfecerunt. Item, angeli testes erunt, sicut dicit glosa super illud, Matthei : Cum sederit filius hominis 2337 , etc. Cogitemus ergo quam amare et quam angustie erunt uie impii in iudicio. Sicut dicit Anselmus : "Desuper erit iudex iratus, infra horrendum kaos inferni, hinc accusantia peccata, illic demonia ad infernum trahentia. O homo sic deprehensus, quo effugies? Latere est impossibile, apparere intollerabile2338". Si queris quis te accuset, dico omnis creatura, quia offenso creature omnis creatura perditum habet odio. Et Salomon : Diuitias congregatas in malum domini sui 2339 , etc., Ieremias : Vocavit aduersum me tempus 2340. Anselmus : "Quid respondebis in illa die quando requiretur a te omne tempus uiuendi, usque ad nouissimum momentum. Quia, sicut nec capillus de capite peribit 2341, sic nec momentum de tempore2342." Set ille beatus Deus, qui non uult mortem peccatoris2343 etc., ad uitam sempiternam nos perducat. Amen.
Ier. 23, 5
intus] inter cod.
non inveni
Ps. 93, 12
sonare] sanare cod.
familiares] famulares cod.
Ieremias] Iohannes cod.
Ioh. 7, 42
Ps. 28, 10
Hymne Vexilla regis : A ligno regnavit Deus.
Is. 9, 6 ; Cuius imperium : cité d'après l'Introitus missæ in die in Nativitate Domini
Ioh. 19, 17
improperium] imperium cod.
improperium] imperium cod.
Hebr. 13, 13
Matth. 27, 42
Cf. Ioh. 6, 15
Is. 53, 7
Hebr. 12, 2
Matth. 16, 22
Matth. 16, 23
BERNARDUS, Sermones de diversis, sermo 21, Sancti Bernardi opera, VI, 1, 169 : Scientia sanctorum est, hic temporaliter cruciari, et delectari in æternum.
iudicio] iudicii cod.
simpliciter] similiter i.
Ps. 71, 8
Ez. 17, 15 : qui dissolvit pactum
Eccli 11, 10 : Non effugies, si præcucurreris.
Ps. 74, 7-8
ab] ad cod.
Hab. 3,3
Sap. 6, 7
Iob 9, 4
Eccli. 1,1
HIERONIMUS STRIDONENSIS, Epistolæ, 14, PL 22, 354 : Tunc ignitus Jupiter adducetur, et cum suis stultus Plato discipulis. Aristotelis argumenta non proderunt.
nichil] nec cod.
Apoc. 2, 23
uerunt] norunt cod.
Eccli. 1, 1
Eccli. 24, 29
Eccli. 16, 14
Prou. 6, 35
Ps. 48, 8
I Cor. 11, 31
sententiam] scientiam cod.
sententiam] scientiam cod.
uerum] uerbum cod.
Is. 5, 20
Eccli. 16, 32
Ps. 57, 2
apparentem] apparens cod.
speciem] spem cod.
II Tim. 3, 5
Is. 66, 4
Sap. 6, 6
intrasti] intransti cod.
Matth. 22, 12
scilicet] set cod.
non inveni
Cant. 2, 4
Matth. 6, 23
Matth. 6, 22
Matth. 10, 10 : Dignus est operarius cibo suo
Ioh. 10, 1
Matth. 22, 12
Matth. 22, 13
suam] animam cod.
fugies] fugiens cod.
Luc. 15, 17
GREGORIUS, Homiliæ in Evangelia, I, 17, PL 76, 1146 : Considerate ego quid de gregibus agatur, quando pastores lupi fiunt.
BERNARDUS, In conversione S. Pauli, Sancti Bernardi opera, IV, 329 : Copiosissimæ siquidem pietatis inveniuntur in suscipienda, imo accipienda magis animarum cura : sed hæc apud eos cura minor, et de animarum salute novissima cogitatio est.
liquis] aliquos cod.
dolent] debent cod.
BERNARDUS, De consideratione, IV, 20, Sancti Bernardi opera, III, 464: Cadit asina, est qui sublevet eam : perit anima, et nemo est qui reputat.
Matth. 7, 16
infideliter] infedeliter cod.
intentionem] intentio cod.
Ps. 76, 11
Matth. 7, 14
heremitis] hemitas cod.
Iob 5, 7
Gen. 2, 15
Matth. 7, 14
Matth. 22, 14
Ioh. 21, 17
est enim ac] ac est enim cod.
Hebr. 9, 12 ; BERNARDUS, Sermones in Cantica Canticorum, sermo 79, Sancti Bernardi opera, I, 259: Non otiose toties repetitum est : Petre, amas me ? in commissione ovium. Et ego quidem id significatum perinde puto, ac si illi dixisset Jesus : Nisi testimonium tibi perhibente conscientia quod me ames, et valde perfecte ames, hoc est, plus quam tua, plus quod tuos, plus quam etiam te, et hujus repetitionis meæ numerus impleatur, nequaquam suscipias curam hanc, nec tu intromittas de ovibus meis, pro quibus sanguis utique meus effusus est.
Ioh. 21, 15
Is. 22, 16
II Cor. 6, 16
Is. 22, 17. 19
dulcedinem] dulcedine cod.
Os. 9, 6
II Cor. 4, 7
Ier. 13, 20
Ier. 33, 13
furto] furti cod.
Gen. 31, 39
Ier. 13, 21
presunt] presentis cod.
Sap. 6, 6
ingredientibus] incredentibus cod.
Ioh. 19, 30
tribuna] tribunal cod.
Rom. 14, 10
Gal. 4, 5
Apoc. 6, 16
Os. 10, 8
Ap. 6, 16
non inveni
non inveni
tuos] meas cod.
Iob 10,17
Tob. 4, 9
perhibent] perhibet cod.
Ioh. 10, 25
Matth. 25, 31
intollerabile] ut tollerabile cod. ; ANSELMUS CANTUARIENSIS, Meditationes et orationes, II, PL 158, 724 : O angustiæ : hinc erunt accusantia peccata, inde terrens justitia ; subtus patens horrendum chaos inferni, desuper iratus judex ; intus urens conscientia, foris ardens mundus. Justus vix subtrahitur, peccator sic deprehensus, in quam partem se premet ? Latere erit impossibilie, apparere intolerabile.
Eccle. 5, 12
Thren. 1, 15
Luc. 21, 18
ANSELMUS CANTUARIENSIS, Meditationes et orationes, II, PL 158, 723 : O lignum aridum, et inutile, æternis ignibus dignum, quid respondebis in illa die, cum exigetur a te usque ad ictum oculi, omne tempus vivendi tibi impensum, qualiter a te expensum ?
Cf. Ez. 33, 11