III. Textes des sermons

Sermo 1.

Paris, Mazarine 1026, f. 42ra-42rb.

Dominica prima in adventu Domini nostri 1116

  1. Mathei XXI. (5), Zac. IX. (9), Isa LXII. b. (11). Dicite filie Syon,Mathei … Syon] Dicite filie Syon, Math. XXI, Zac. IX, Isa LXII. inv. P2 quasi dicat Deus Pater: O vos prophete et predicatores, Dicite filie Syon, id est ecclesie militanti filie ecclesie triumphantis vel unicuique fideli anime que dicitur filia Syon, quia a spiritualibus hostiishostiis om. P2 debet sibi providere, et quid dicant subiungit. Ecce rex tuus venit, etc. Zac. IX. (9). In hac auctoritate possunt notari V:
  2. Primum est potentia venientis, cum dicit: Rex, et ideo timendus. Timendus enim estenim est] est enim inv. P2 iste rex propter tria:
  • Quia iustus. 1120 Ps. (VII. 12.), Deus iudex iustus. Et quia iustus flecti non poterit. 1121 Prov. VI. (34), Zelus et furor viri, 1122 etc. Sap. VI. (7), Potentes, scilicet in peccatis, potenter tormenta patientur, etc. Postea quia iustus nullum peccatum dimittet 1123 impunitum. Eccles. (XII. 14), In fine: Cuncta que fiunt, 1124 etc. Mt. XII. (36), De omni verbo ocioso, etc.
  • Quia sapiens. 1125 Ps. (CXLVI. 5), Sapientie eius non est numerus. Et quia sapiens, falli non poterit. 1126 Bernardus: 1127 “Veniet, inquam, illa dies in qua plus valebunt pura corda 1128 quam astuta verba, conscientia bona quam marsupia plena, quando quidem 1129 videbitur ille qui non falletur verbis, nec flectetur muneribus.“
  • Quia potens. 1130 Potest enim in corpore et in anima punire, Mt. X. (28): Nolite timere 1131 eos qui occidunt corpus, etc. Et quia potens est, ei resisti non poterit. Ysa (XXIX. 6): Erit repente confestim 1132 , etc. Ioel. III. b.
  1. Secundumest misericordia Dei peccatorem sequentis, quod notatur cum dicit: Venit. Et ideo diligendus est. Recesserat enim Dominus propterpropter] P2, per Pm peccatum ab humano genere. Longe enim est a peccatoribus salus, Ps. (CXVIII. 155). Set qui recesserat per iusticiam, venit per misericordiam. Luc. I. (78), Per viscera misericordie Dei nostri, etc.

Nota quod triplex est adventus 1134 :

  • Primus fuit in carne et hic humilis. Ps. (XVII. 10), Inclinavit celos, etc. Baruch. III. (38), In terris visus est, etc.
  • Secundus est in corde et hic amabilis. Io. XIIII. (23), Ad eum veniemus, etc. Apoc. III. (20), Ego sto ad hostium, etc.
  • Tertius erit in iuditio et hic terribilis. Malach. III. (5), Accedam ad vos in iuditio, etc.
  1. Tertium utilitas peccatoris quod notatur cum dicit: tibi, id est ad utilitatem tuam.

Nota quod homines ante adventum Christi triplici incomodo laborabant. Erant enim:

  • Faciles et simplices ad seducendum. Iob. XXX. (13), Insidiati sunt michi et prevaluerunt.
  • Debiles ad operandum. Iob. XXX. (13), Non fuit qui ferret auxilium, etc.
  • Fragiles ad resistendum. Iob XXX. (14), Quasi rupto muro, et aperta ianua irruerunt super me.

Contra hec tria, adventus Christi nobis contulit triplex remedium:

  • Primo quia Deus nobiscum. Ysa. VII. (14), Vocabitur nomen eius Emanuel, quod interpretatur nobiscum Deus. 1135 Quis est ergo qui decipiat?
  • Secundo quia Deus in nobis. Ad Phil. IIII. (13), Omnia possum in eo qui me confortat. Ergo si Deus in nobis, quid est quod non valeamus? 1136
  • Tertio quia Deus pro nobis. Ad Ro. VIII. (31), Si Deus pro nobis, quis contra nos. Ergo, si Deus 1137 pro nobis, quis est qui resistat?
  1. Quartum est mansuetudo Christi quod notatur cum dicit: mansuetus. [42rb] Talem petierant sancti patres. Ysa. XVI. (1), Emitte agnum,Agnum] P2, agmum Pm Domine, quasi dicat: emitte filium tuum pium et mansuetum, de petra deserti. Beata Virgo dicitur petra propter constantiam fidei, in ipsa stetit ecclesia tota in triduo passionis. Desertum etiam dicitur beata Virgo: quia nullo virili corpore fuit corrupta. Desertum enim nullo aratro aperitur. (Sequitur:) Ad montem filie Syon,aperitur] Sequitur add. P2 id est ad utilitatem ecclesie, (Isa. XVI. 1).

Mansuetudo Christi apparuit in tribus scilicet:

  • In dulci responsione. Io. XVIII. (4), Quem queritis? Responderunt ei 1140 : Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum. Sic et tu. Quia ut legitur in Prov. (XV. 1), Responsio mollis frangit iram, etc.
  • In moderata correctione. Mt. XXVI. (23), Qui intingit mecum manum, etc. Sic et tu. II. Ad Thi. IIII. (2), Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Eccli. XIX. (15), Corripe amicum, etc.
  • In benigna amonitione. Mt. XXVI. (50), Amice, ad quid venisti? Sic et tu. Ad Gal. VI. (1), Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, etc.
  1. Quintum est humilitas Christi quod notatur cum dicitur: Sedens super asinam, etc. Quasi dicat: non super equm sicut faciunt hodie multi. Bernardusnon inveni: „Erubescant prelati nostri temporis in curribus et in equis. Cum rex celorum non legatur equitasse, set potius semel asinasse.“ Ad hanc humilitatem habendam monet nos Dominus dicens: Mt. XI. (29), Discite a me, etc. Simus ergo humiles, et hoc triplici de causa:
  • Prima, ut exaudiri mereamur. Ps. (CI. 18), Respexit in orationem humilium, etc. Eccli. XXXV. (21), Oratio humiliantis se, etc.
  • Secunda, ut gratiam Dei impetremus. Iac. IIII. (6), I. Pe. V. (5), Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam.
  • Tertia, ut saluari possimus. Ps. (XXXIII. 19), Humiles spiritu saluabit. Prov. XV. (33), Gloriam precedit humilitas.
Notes
1116.

Incipunt omelie sermonum fratris Hugonis de ordine cardinalis. ] add. P2

1120.

iustus] est add. P2

1121.

Et qui … poterit] flecti non poterit add. P2

1122.

viri] non parcet in die vindicte add. P2

1123.

dimittet] dimittit P2

1124.

fiunt] adducent add. P2

1125.

sapiens] est add. P2

1126.

poterit] unde add. P2

1127.

Bernardus Epistolae (182, 74B), ( “Veniet, inquam, veniet dies iudicii: ubi plus valebunt pura corda, quam astuta verba; et conscientia bona quam marsupia plena: quandoquidem Iudex ille nec falletur verbis, nec flectetur donis.“)

1128.

pura corda] corda pura inv. P2

1129.

quidem] scilicet P2

1130.

potens] est add. P2

1131.

Timere] P2, punire Pm

1132.

Confestim] vulg, confessum Pm

1134.

adventus] Domini add. P2

1135.

Hier., Liber interpretationis hebraicorum nominum (Thiel, 299)

1136.

Ergo… valeamus? om. P2

1137.

pro nobis… Deus om. P2

1140.

responderunt] P2, repondeat ei Pm