Sermo 2.

Paris, Mazarine 1026, f. 42rv-42vb.

[marg] Item sermo de eodem

  1. Mathei. XXI. (1), Cum appropinquasset Iesus Ierosolimis, etc. Notandum quod euuangelium istud deservit duabus dominicis, scilicet dominice in ramis palmarum, quantum ad sensum et factum historicum, et prime dominice adventus, quantum ad sensum et quantum ad factum allegoricum. Nam per hunc adventum Christi in Ierusalem significatur allegorice adventus Christi in carne.
  • Appropinquavit enim Dominusspiritualiter Ierosolimis 1142 quando percarnis assumpcionem Ecclesiam, in qua est visio pacis, visitavit, quam per confessionem sibi reconciliavit quod significatur in hoc nomine Bethfage quod interpretatur domus bucce. Et hoc fecit ex magna misericordia sua quod significatur per montem 1143 Oliveti. Oleos enim misericordia interpretatur.
  • Nota per quam viam venit Dominus in Ierosolimis, quia non solum dicta 1144 Domini set etiam facta nos instruunt.
  • Venitenim Dominus de Bethania in Bethfage ut dictum est [42va] qui est mons in latere montis Oliveti. Et sic pervenit in Ierusalem, instruens nos per quam viam anima ingrediatur in celestem Ierusalem.
  1. Oportet igitur ut veniat de Bethania in Bethfage. BethaniaBethania] Bethphage P2 domus obedientie interpretatur. Inchoandum est igitur ab obedientia mandatorum Dei et hoc tribus de causis:
  • Primo ut habitaculum Dei esse valeamus. Dominus enim habitavit in domo Symonis leprosi. Mt. XXVI. (6), Cum esset Iesus in domo Symonis leprosi, etc. Et nota quod in hiis verbis duplex potest obedientia assignari, scilicet interior et exterior. Exterior 1146 in hoc quod dicit: in domo Symonis leprosi. Simon enim obediens intepretatur. Interior 1147 in hoc quod dicit: in Bethania. Bethania enim domus obedientie interpretatur, quasi dicat in tali habitat Dominus qui est obediens interius et exterius.
  • Secundo ut vicem pro vice Domino reddamus, 1148 qui fuit pro nobis Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, Ad Phil. II. (8).
  • Tertio ut sic per aliam viam ad patriam redeamus 1149 sicut fecerunt tres magi. Mt. II. (12), Per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Adam enim per inobedientiam eiectus est de Paradiso. Set nos redeamus per obedientiam. 1150 Et dicitur quod verberatur catulus ante leonem ut leonis crudelitas dometur. Si ergo leo domatur verberato catulo, multo magis domari debet catulus verberato leone. Nos enim possumus catulo comparari. Adam vero leoni. Prov. XIX. (25), Pestilente flagellato stultus sapientior erit. Flagellato enim Adam pro peccato inobedentie, invitamur ad obedientiam. Dicamus ergo cum Zach. XIII. (5): Adam, exemplum meum ab adolescencia mea. Veniamus, ergo cum Domino per Bethaniam, per quam obedientia intelligitur 1151 ut dictum est in Bethfage. Bethfage enim interpretatur domus bucce 1152 et significat confessionem in qua debemus non transitorii set mansionarii esse ut sic consideremus:
  • Peccati magnitudinem. Hanc bene considerabat Ps. 1153 (L. 3) cum dicebat: Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam. Quasi dicat: Hoc oro ut misericordia tua magna deleat 1154 peccata mea que sunt magna.
  • Peccati multitudinem. Hanc enim bene considerabat ipse Ps. 1155 (L. 3) cum dicebat: Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Quasi dicat: Hoc oro ut multitudo miserationum tuarum deleat multitudinem iniquitatum mearum.
  • Peccati vetustatem. Iere. XLVIII. b. (11), Fertilis fuit Moab, etc. Ioel. I. (17), Computruerunt iumenta in stercore suo. Gregorius: 1156 „Iumenta in stercore suo computruere 1157 est carnales homines in fetore luxurie vitam finire.“
  • Peccati alterationem. 1158 Iere. II. f. (36), Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas!
  1. Notandum quod Bethfage villa est sita in monte Oliveti qui sic dicitur ab olivis ibi crescentibus ex quibus fit oleum per quod misericordia designatur et significat quod confessio debet esse sita in operibus misericordie et hoc tribus de causiscausis] de quibus sequitur add.. P2 [42vb]:
  • Primo quia a peccatis animam liberat. Dan. IIII. (24), Peccata tua elemosinis redime. Prov. XIII. b. (8), Redempcio anime viri divitie sue. Homo enim vendidit se in culpa, redimat 1160 ergo se pecunia sua.
  • Secundo quia confitentis 1161 gratiam conservat. Eccli. XVII. (18) et XXIX. b. (11), Elemosina viri quasi sacculus cum eo. 1162
  • Tertio quia viam ad Paradisum preparat. Prov. XVIII. (16), Donum hominis dilatat viam eius, etc.

Certe, Karissimi, si per supradictam viam iuxta exemplum ipsius inerimus, 1163 ad celestem Ierusalem parveniemus. Ibi inveniemus:

  • Perfectam pacem. Ysa. XXXII. (18), Sedebit populus in pulcritudine pacis, etc. Ps. (CXXXII. 1), Ecce quam bonum, etc.
  • Omnem dulcedinem. Ps. (XXX. 20), Quam magna multitudo dulcedinis tue, etc.
  • Plenam iocunditatem. Ysa. LI. (3), Gaudium et letitia, etc. Idem. LXV. (19), Gaudebo in populo meo, etc. Ps. (CXLIX. 5), Exultabunt sancti in gloria, etc.

Notes
1142.

Ierosolimis] in Ierusalem P2

1143.

per montem] in montem P2

1144.

dicta] verba P2

1146.

exterior] interior P2

1147.

interior] exterior P2

1148.

Domino reddamus] reddamus ei P2

1149.

Ut sic… redeamus] Ut sic per eum ad aliam viam redeamus P2

1150.

Set nos redeamus per obedientiam om. P2

1151.

Hier., Liber interpretationis hebraicum nominum (Thiel, 265)

1152.

Hier, Liber interpretationis hebraicum nominum (Thiel, 266)

1153.

Ps] David P2

1154.

deleat] debeat delere P2

1155.

Ps] David P2

1156.

Gregorius, Moralia (76. 294C), („Jumenta quippe in stercore suo computrescere est carnales homines in fetore luxurie vitam finire.“)

1157.

computruere] computrescere P2

1158.

alterationem] iterationem P2

1160.

culpa, redimat] culpa sua, redimet P2

1161.

conferentis] Pm, confitentis P2

1162.

Elemosyna viri quasi signaculum cum illo (Vulg.)

1163.

si per… inerimus] si per viam fidelelem ierimus P2