Sermo 4.
Paris, Mazarine 1026, fol. 43rb-43va
Item de eodem
- TuncTunc] Pm, Vulg, Nunc P2 videbunt filium hominis, etc, (Luc XXI. 27). Dicit ergo evangelista tunc, scilicet quando erit tempus:
- Inevitabile. II. Ad Cor. V. (10), Omnes nos manifestari oportet ante tribunal, etc.
- Irrecuperabile.
1197
Apoc. X. (6), Tempus eorum non erit amplius. Sap. XVI. (14), Cum exierit spiritus, non revertetur.
- Inexcusabile. Prov. VI. (34) Zelus et furor viri, etc.
1198
- Inexorabile. Apoc. IX. (6), In diebus illis querent homines mortem et non invenient eam, etc. Nota quod illud quod plus desiderant homines
1199
in hoc mundo est vita temporalis
1200
et quod plus fugiunt est mors temporalis sive corporalis.
1201
Set certe post mortem accidet eis in contrarium. Nam tunc desiderabunt mortem et mors fugiet ab eis. Prov. (VI. 34), Zelus et furor viri in die vindicte non parcet, nec adquiescet, etc.
- Erubescibile. Ps. (II. 4), Qui habitat in celis, irridebit eos, etc. Ad Ro. VI. (21), Quem fructum ergo habuistis, etc.
1202
Nota quod tripliciter est visus
1203
filius Dei:
- Visus est enim in presenti seculo. Baruc. III. (38), In terris visus est et cum hominibus conversatus est. [43vb]
- Videbitur etiam in iuditio. Apoc. I. (7), Ecce venit in nubibus et videbit eum omnis oculus.
1204
- Videbitur in regno. Ysa. XXXIII. (17), Regem in decore suo videbunt.
Et notandum quod in qualibet visione
1205
eius ipse David qui manu fortis vel vultu desiderabilis intelligitur.
1206
- Primavisio misericordie.
- Secunda iusticie.
- Tertia erit
1207
glorie.
- In prima enim fuit David, id est manu fortis, quia autem ea
1208
manu forti potestates aereas debellavit.
- In ultima erit David, id est vultu
1209
desiderabilis. Ipse enim est sicut dicitur in I. Pe. (I. 12), In quem desiderant angeli prospicere.
- In media erit utrumque, id est manu fortis quantum ad malos, Mt. XXII. (13), Ligatis manibus et pedibus, etc; vultu desiderabilis quantum ad bonos, Mt. XXIII. (39), Venite benedicti, etc.
- Sequitur. Venientem
- Ad iudicandum ut terreantur. Prov. XIX. (12), Sicut fremitus leonis ita et ira regis, etc.
- Ad obiurgandum ut mali
1210
confundantur. Ysa. XLIII. (26), Veni ut iudicemur. Simul narra, etc. Iere. II. (9), Ad huc contendam in iuditio vobiscum, etc.
1211
- Ad sententiandum ut puniantur. Apoc. I. (16) et XIX. (15), Ex ore eius exibat gladius ex utraque acutus. Ysa. XI. (4), Spiritu labiorum suorum, etc.
- ad licentiandum ut rapiantur. Mt. XXV. (41) Discedite, etc.
1212
- Sequitur.In nube.
- Ut inde impiis vel
1213
impius obscuretur. Exo. XIIII. (19), Tollens se angelus Domini qui procedebat.
- Item ut per eandem pius vel piis
1214
refrigeretur. Prov. XIX. (12), Sicut ros super herbam et hylaritas eius, etc.
Nota quod in nube est obscuritas quantum ad malos et refrigerium quantum ad bonos.
- Sequitur. Cum potestate magna, scilicet cum exercitu magne potestatis:scilicet cum exercitu magne potestatis om. P2
- Celestis exercitus qui bonos congreget. Mt. XXIIII. (31), Mittet angelos.
- Infernalis exercitus qui malos capiet
1216
. Mt. XXII. (13), Ligatis manibus et pedibus, etc.
- Virtutis proprie cui nichil resistet. Ysa. XXIX. (16), Erit repente
1217
confestim. Visitabitur a Domino excercituum, etc.
- 5Sequitur. Et maiestate, id est gloria,
- Ut tristentur amissuri. Sap. V. (2), Tunc dicent inter se, etc. Ysa. XXVI. secundum aliam translationem,
1218
Tollatur impius. Sap. V. (2), Videntes, etc.
1219
- Item ut letentur percepturi. Apoc. XIX. (7), Gaudeamus et exultemus et demus gloriam Domino.
Notes
1198.
inexcusabile… viri, etc. om. P2
1199.
illud quod… homines] id quod plus peccatores desiderant P2
1200.
vita temporalis] sive corporalis add. P2
1201.
corporalis] P2, soporalis Pm
1203.
tripliciter est visus] Christus P2
1206.
vultu desiderabilis intelligitur] aspectu desiderabilis interpretatur P2
1208.
qui autem ea] quem in ea P2
1209.
vultu] vel aspectu add. P2
1211.
Iere. II. … vobiscum, etc. om. P2
1212.
ad licentiandum… discedite, etc. om. P2
1217.
Repente] vulg., P2, repetite Pm
1219.
Ysa. XXVI… Videntes, etc. om. P2