Hiis autem fieri incipientibus, respicite, (Luc, XXI. 28)
Vos humiles. Psal. (XXXIII.19), Humiles spiritu salvabit.
Vos Deo obedientes. Prov. XXI. (28), Vir obediens loquetur victorias.
Vos penitentiam agentes. Mt. III. (2), Penitentiam agite, etc.
Respicite:
Rem quem vix credere voluistis. Psal. (XLVII. 9), Sicut audivimus, sic vidimus. Moraliter est vox [43vb] cuiuslibet anime venientis in paradisum, que dicit:1220sicut audivimus, sic vidimus, etc, a predicatoribus quod erit gaudium, quod oculus non vidit nec audivit, etc, (I. Cor. II. 9). Sic vidimus, in civitate Domini virtutum et in celesti Ierusalem, immo plura videbunt quam eis fuerant promissa quod significatur per reginam Saba que veniens ad Ierusalem1221 ait: II. Paral. IX. (5), Verus est sermo quem audivi in terra mea super sapientia tua, et non credebam narrantibus michi donec ipsa vidi, etc.
Regem quem dilexistis semper. Ysa. XXXIII. (17), Regem in decore suo videbunt. Ps. (CVI. 42), Videbunt me et letabuntur, etc.
Regnum eis qui vicerunt hostem.1222 Apoc. (III. 21), Qui vicerit dabo illi sedere mecum, etc.
Sequitur. Et levate capita vestra
Tamquam summa petentes. I. Ad Thes. IIII. (16), Deinde nos qui vivimus, etc.1223
Tamquam nihil timentes. Sap. V. (1), Tunc stabunt in magna constantia.
Tamquamcernentes viam. Io. I. (51), Amen dico vobis videbitis celum apertum et angelos Dei. Act. VII. (55), Intendens in celum, etc.1224
Sequitur. Quoniam appropinquat regnum celorum quod habebunt :
Veri pauperes. Mt. V. (3), Beati pauperes, etc.
In carcere huius mundi gementes. Io. XVI. (20), Tristitia vestra vertetur in gaudium. Prov. XIIII. (10), Cor quod non novit, etc.
In bono perseverantes. Mt. XXIIII. (13), Qui perseveraverit usque in finem, etc.