Sermo 13.

Paris, Mazarine 1026, fol. 45va-45vb

[marg] Dominica prima in octavis natalis Domini

  1. Luc. II. (34), Ecce positus est hic in ruinam Iudeorum et resurrectionem gentium. Luc. I. (52), Deposuit potentes de sede, etc.
  1. Sequitur. In Israel, id est in hiis qui vident Deum [45vb]:

Inspectorem ut sint pavidiores. Ad Heb. IIII. (13), Omnia nuda sunt et aperta oculis eius. Boetius: 1355 „Magna est nobis indicta 1356 necessitas bene agendi cum omnia agamus ante oculos iudicis cuncta cernentis.“ Iob. XXIII. (15), A facie Domini, etc.

  • Item punitorem ut sint humiliores. Ps. (CXXII. 2), Sicut oculi ancille in manibus domine sue, etc, ut si benefecit 1357 inde munus accipiat, si vero male, inde lites expectat 1358 , et ita debent esse oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, etc.
  • Item adiutorem ut sint securiores. Ps. (XV. 8), Providebam Dominum in conspectu meo semper, etc.
  • Item remuneratorem ut sint fortiores. Ps. (XXIIII. 15), Oculi nostri semper ad Dominum Deum, etc.
  1. Sequitur. Et in signum cui contradicetur. Set quod est signum istud? Audi angelum loquentem ad pastores. Luc. II. (12), Et hoc vobis signum: invenietis infantem, ecce castitas, pannis involutum, ecce paupertas, positum in presepio, ecce humilitas. Hiis signis signantur et armantur milites ChristiHiis…Christi] Hiis tribus signis contradicunt tria genera hominum, scilicet: P2:
  • Cum primo superant 1360 carnem.
  • Cum secundo mundum.
  • Cum tertio diabolum.

Hiis tribus signis contradicunt 1361 :

  • Luxuriosi. Eccli. XXI. (18), Verbum sapiens quodcumque audiunt, etc.
  • Avari. Mt. XIX. (21), Vade et vende omnia que habes, etc. Sap. XV. (12), Estimaverunt, dicunt sancti, lusum 1362 esse vitam nostram. Vitam, scilicet paupertatis, et conversationem vite.
  • Superbi. Eccli. XIII. (24), Sicut abhominatio est superbo humilitas, etc. Osee. IX. (11), Effraim quasi avis, etc.

Hiis signis ergo Domini contradicunt hoc tria peccatorum. 1363 Unde Ps. (LXIIII. 8), Turbabuntur gentes, et timebunt quia habitant, etc. A signis tuis turbabuntur: 1364 voluptuosi a signo castitatis, avari a signo paupertatis, superi a signo humilitatis, et tamen sine hiis 1365 non est salus. Unde quotquot in Apoc. VII. (2) salvi esse leguntur signo Dei et agni signati 1366 esse dicuntur.

Notes
1351.

Positus… in ruinam om. P2

1352.

Positus… in ruinam om. P2

1353.

Positus… in ruinam om. P2

1354.

et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vite; (vulg) P2

1355.

Boetius, De consolatione philosophiae (63. 862C), ( „Magna vobis est, si dissimulare non vultis, necessitas indicta probitatis, cum ante oculos agitis judicis cuncta cernentis.“)

1356.

indicta] indita Pm

1357.

benefecit] bene facit P2

1358.

inde lites expectat] inde lites ancilla a domina sua recipiat P2

1360.

Cum primo superant] Primo ut vincant P2

1361.

contradicunt] tria genera hominum add. P2

1362.

lusum] lucrum P2

1363.

tria peccatorum] tria genera peccatorum P2

1364.

A signis… turbabuntur om. P2

1365.

hiis] signis add. P2

1366.

signati] salvati P2