Sermo 14.

Paris, Mazarine 1026, f. 45vb-46rb

[marg] Sermo in die circumcisionis Domini

  1. Luc II. (21), Postquam consummati sunt dies VIII, etc. Ad litteram, qui voluit pro hominibus nasci, voluit VIIIa die secundum legem circumcidi, et hoc multis de causis:
  1. Notandum quod quinquies Dominus fudit sanguinem suum pro nobis non tantum ut te redimeret, sed ut te erudiret:erudiret] de quibus sequitur add.. P2
  • Primoin circumcisione, ut hic.
  • Secundo in oratione. Luc XXII. (44), Factus est sudor eius sicut gutte sanguinis decurrentes in terram.
  • Tertio in columpne ligatione. Mt XXVII. (26), Pilatus vero Iesum flagell(at)um 1373 tradidit ut crucifigerent. In columpna enim adeo flagellatus fuit quod vestigia sanguinis ad huc ibi apparent. 1374
  • Quarto in crucifixione, quod factum fuit in precium 1375 . Mt XXVII. (35), Postquam autem crucifixerunt Iesum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes.
  • Quinto in lanceatione, que effusio facta fuit in sacramentum. Io XIX. (34), Unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua 1376 .

In hec facta 1377 docet te Deus quid debeas 1378 tibi, quia circumcisionem spiritualem, quid fratri, quia orationem, quid sibi, quia corporis tui pro amore suo flagellationem 1379 .

  1. Sciendum autem quod quadruplex est circumcisio:
  • Prima est carnalis, in Iudeis. Hec est hodie condempnabilis. Ad Gal. V. (2), Et ego Paulus dico vobis: Si circumcidimini, Christus vobis nichil proderit. Hec incepit ab Abraham, Gen XVII. (9) quam Deus instituit in signum obedientie, ut sciliet Abraham placeret ei propter bonum obedientie; cum 1380 Adam displicuerat propter inobedienciam et quia in illo membro culpam inobedientie primus homo cognovit, decuit ut in illo membro signum inobedientie acciperet.
  • Secunda est spiritualis in bonis christianis, hec est commendabilis. Ad. Ro II. (26), Si prepucium iusticias legis custodiat, nonne prepucium illius in illius circumcisione reputabitur? Stephanus in Act VII. (51), O duri cervice, etc.
  • Tertiaest superficialis in ypocritis, hec non minus est prima detestabilis. Ad Ro II. (28), Non est qui in manifesto etc, id est modo 1381 circumcidendi.
  • Quarta erit generalis in omnibus electis. Hec erit delectabilis. Hec sunt significata per circumcisionem quam fecit Iosue V. (2) filiis Israel in introitu terre promissionis. Hec erit post septennarium huius vite in octava etate 1382 que erit resurgentium. Tunc enim abscidetur ab electis per petram, id est per Christum, omnis corruptio carnis et spiritus et imponetur eis nomen Ihesus, id est salus. Unde (Phil. III. 20): Salvatorem expectamus, etc.
  1. (Et notandum est quod)
  • Prima dies est peccati cognitio. Ps. (L. 5), Iniquitatem meam ego cognosco, et II Reg. Ult. (XXIIII. 17), Ego sum qui peccavi, ego qui, etc.
  • Secunda dies est peccati abhominatio. Ps. (CXVIII. 16), Iniquitatem odio habui et abhominatus. II Reg. XIII. (15), de Amon, filio David, qui postquam cognovit [46rb] Thamar sororem suam, ipsam exosam habuit in tantum ut maius esset odium quo eam oderat amore quo ante eam dilexerat, ita et nos commissum facimus odio habeamus magis quam ante perpetrationem dileximus.
  • Tertia est peccati recogitatio. Ysa. XXXVIII (15), de Eze(chia): Recogitabo tibi omnes annos, etc.
  • Quarta est cordis contrictio. Mich. IIII. (10), Dole, satage, filia Syon, quasi parturiens, etc.
  • Quinta est oris confessio. Iob VII. (11), Non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus, etc.
  • Sexta est operis satisfactio. Luc III. (8), Agite dignos fructus penitentie, etc.
  • Septima est perseverentia in bono, et tunc in VIIIa 1383 die, id est in die iudicii, que erit post hos VII dies quibus presens tempus volvitur, circumcidemur a pena et a culpa. De hiis octo diebus II Pe. I. (5), Ministrate in fide vestra, etc.
  1. (Et notandum est quod:
  • Primus est contemptus divitiarum.
  • Secundus fulgur 1384 dignitatum.
  • Tertius erga carnales non affici.
  • Quartus contumelias non horrere.
  • Quintus iniurias 1385 tollerare.
  • Sextus dolores et angustias cum gaudio sustinere.
  • Septimus non horrere mortem.
  • Octavus non timere ignominiam.

Hiis VIII diebus respondent VIII effectus 1386 spirituales circumcisionis. Hos effectus ponit beatus Augustinus 1387 in libro 'De Doctrina christiana,' loquens de Christo: „Satellites voluptatum divitias perniciose populi appetebant: pauper esse voluit; et imperiis 1388 inhyabant: rex fieri noluit. Carnales suos filios magnum bonum esse putabant: tale coniugium prolemque contempsit. Contumelias superborum horrebant: omnes gradus contumeliarum sustinuit. Intolerabiles iniurias 1389 esse arbitrabantur: que maior iniuria quam iustum innocentemque 1390 dampnare. Dolores corporis excecrabantur: flagellatus atque cruciatus est. Mori metuebant: morte mulctatus est. Ignominiosum genus mortis putabant crucem: cruciatus est, etc. 1391

Et imponetur nomen Iesus (cf. Lc. II. 21), quod interpretatur (salus vel salvator). 1392 Mt. X. (22), Qui perseveraverit usque in finem. Ysa. XXX. (15), Si revertimini, etc.

Vel VII dies sunt VII beatitudines, vel VII petitiones, vel quatuor virtutes cardinales et tres theologice: fides, spes et caritas. Vel [VIIdies sunt] VII opera misericordie 1393 .

Notes
1367.

Secundo… commendaret] Secundo ut legem mosaycam approbaret. Voluit etiam baptizari ut legem novam approbaret. P2

1368.

Tertio… occultaret] Tertio ut se verum hominem demonstraret, et sic se diabolo occultaret. P2

1369.

mercator] bonus add. P2

1370.

lac. Pm, instrennavit P2

1371.

lac. Pm, effusurus P2

1373.

flagellum Pm, flagellatum P2, (vulg)

1374.

vestigia… apparent] vestigia sanguinis ibi apparuerunt et adhuc apparent P2

1375.

precium] redempcionis nostre add. P2

1376.

aquam Pm, aqua (vulg)

1377.

In hec facta] in hoc facto P2

1378.

debeas] debeat P2

1379.

corporis… flagellationem] corporis flagellationem P2

1380.

cum] cui P2

1381.

modo] minus P2

1382.

etate om. P2

1383.

VIII Pm, octava P2

1384.

fulgur] fuga P2

1385.

iniurias] contumelias vel iniurias P2

1386.

effectus] affectus P2

1387.

Augustinus, De vera religione (34. 135), („Satellites voluptatum divitias perniciose populi appetebant: pauper esse voluit. Honoribus et imperiis inhiabant: rex fieri noluit. Carnales filios magnum bonum esse putabant: tale coniugium prolemque contempsit. Contumelias superbissime horrebant: omne genus contumeliarum sustinuit. Injurias intolerabiles esse arbitrabantur: quae maior iniuria quam iustum innocentemque damnari. Dolores corporis excecrabantur: flagellatus atque cruciatus est. Mori metuebant: morte multatus est. Ignominiosissimum mortis genus crucem putabant: crucifixus est.“)

1388.

imperiis] honoribus et imperiis P2

1389.

iniurias om. P2

1390.

insontemque Pm, innocentemque P2

1391.

Mori… cruciatus est om. P2

1392.

Et imponetur… salvator] Sequitur: Vocatum est nomen eius Iesus (Lc. II. 21) quod interpretatur salus vel salvator P2

1393.

Vel VII dies… misericordie] Vel octo dies sunt octo beatitudines, vel octo petitiones, vel IIII. virtutes cardinales et tres theologice, scilicet fides, spes et caritas. Gratia Dei in qua consistunt ipse septem virtutes. Vel VIII. dies sunt octo opera misericordie. P2