Sermo 15.
Paris, Mazarine 1026, fol. 46rb-46vb
[marg] Sermo in Epyphania
- Mathei II. (11),Apertis thesauris suis,etc. Set ubi aperuerunt isti reges thesauros suos? Ecce in domo coram Domino, non in via peregrinationis coram Herode. Non enim debent ostendi thesauri Domini nuntiis regis Babilonis, sicut fecit Ezechias. IIII. Reg. XX. (13) et Ysa. XXXIX. (2). Legitur in Exo. II. (2) de Moyse quod [46va] mater sua quando vidit eum elegantem, occultavit eum per tres menses quod si non fecisset interficeretur. Luc. I. (24), de Elysabeth que occultumDe Elysabeth que occultum] Dicitur de Elysabeth quod occultavit P2 partum suum per sex menses. Legitur enim in Exo. IV. (6), quod manus Moysi tracta de sinu leprosa apparuit, reposita autem in sinu, curata fuit.manus… curata fuit] Moyses quando traxit manum de sinu suo, leprosa apparuit, et quando eam reposuit in sinu suo, curata fuit. P2 Qui enim opus suum bonum ostendit causa inanis glorie, manum habet leprosam, et opus habet corruptum perversa intentione sua, quamquam] qui P2 si manum vellet in sinu reponere, id est opus suum quod facit vellet in occulto facere, curaretur.
- Sequitur.Suis. Quasi dicat non alienis, quod est:quod est] quod aperte est contra fures et raptores P2
- Contrafures
1398
. Eccli. XXXIIII. (23), Dona iniquorum, etc. Ephes. IIII. (28) Qui furabatur, etc.
1399
- Contra feneratores. Eccli. XXXIIII. (21), Immolantis ex iniquo, etc. Prov. XV. (8), Victime impiorum.
- Contra raptores.
1400
Eccli. XXXIIII. (24), Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, etc.
- Sequitur. Optulerunt ei, scilicet Domino, munera, quod quilibet debet facere, scilicet tribus de causis:
- Ut Deus honoretur. Prov. III. (9), Honora Dominum de tua substantia, etc.
- Ut proximus illuminetur. Mt. V. (16), Sic luceat lux vestra coram hominibus, etc.
- Ut eternaliter remuneretur. Eccli. XII. (2), Bene fac iusto, etc. Tob. XII. (9), Elemosina a morte liberat.
- Sequitur. Aurum. Per aurum sapientia designatur.designatur] que est add. P2Thesaurus desiderabilis regis, etc, (Prover. XXI. 20). Aurum ergo offerimus ut in conspectu Dei claritate superne sapientie resplendeamus. De hac sapientia Iac. III. (17), Que autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, contra luxuriam, deinde pacifica, quod est contra superbiam, modesta, contra avaritiam. Contra de quorumdam perversorumperversorum] perversa P2 sapientia. Idemidem] de qua Iac. P2 (Jac. III. 15), Non est ista sapientia desursum descendens, set terrena, ecce avaritia, animalis, ecce luxuria, diabolica, ecce superbia.
- Sequitur. Thus. Per thus quodquod] Domino add. P2 incenditur virtus orationis exprimitur. Ps. (CXL. 2), Dirigatur ad te oratio mea, etc. Thus ergo offerimus ut mortificationem carnis per sancta orationum studia in ara cordis incendamus. Legitur enim in Exod. XVII. (11) quod Aaron qui interpretatur montanus et HurHur] Ur P2 qui interpretatur ignis sustentabant manus Moysi orantis, in quo ostenditur quod (oratio)oratio P2, non Pm debet fieri pro celestibus bonis et in fervore devotionis. Thus enim non bene redolet, nisi super carbonem ardentem ponatur.
- Sequitur. Mirram. Per mirram carnis nostre mortificatio designatur. Unde in Cant. (V. 5), Manus mee distillaverunt mirram, etc. Mirram ergo offerimus si carnis vitia per abstinentiam mortificamus. Ad. Col. III. (5), Mortificate membra vestra, etc.
Et nota quod mirra que sponte manat prefertur illi que cum quadam violentia ab ardore extrahitur.
Nota etiam quod Christus recepit
1407
mirram a regibus cum adhuc parvulus esset. [46vb]
Corpus etiam eius
1408
conditum fuit in sepulcro per quod instruimur quod ab ingresu
1409
ad egressum huius mundi debemus in amaritudinem penitentie permanere. Prov. XIIII. (10) Cor quod novit amaritudinem anime sue.
- Vel aliter. Apertis thesauris suis, etc, quasi dicat: Domine, rex regum et Dominus dominantium, tu exposuisti hodie regnum tuum utut] unde P2 sancta ecclesia cantat: „Ecce venitvenit] veniet P2 dominator Dominus et regnum in manu eius“, et ideo nos trestres] tibi P2 tria attulimus, scilicet aurum, thus et mirram, scientes quod tribus modis adquiritur regnum tuum, scilicet:scilicet] primo modo P2
- Emendo a pauperibus quorum est Mt. V. (3), Beati pauperes spiritu, etc, et quod Deo attulimus aurum. Hoc pertinet ad coniugatos qui de melioribus debent dare pauperibus. Gen. XLIII. (11), Sumite de melioribus terre fructibus, etc. Zacheus
1414
quodam modo illud emit, dimidium bonorum suorum dando pauperibus ut in Luc. XIX. (8). Luc XVI. (9), Facite vobis amicos, etc.
- Furando orationibus et ideo attulimus thus per quod oratio designatur. Hoc pertinet ad virgines. Maria enim quasi furabatur
1415
, quando quasi nichil agens, ad pedes Domini sedebat et verbis eius spiritualiter deficiebat
1416
ut habetur in Luc. X. (39). Cant. V. (6), Anima mea liquefacta est.
- Rapiendo. Scilicet ieiuniis, vigiliis et afflictionibus et ideo attulimus mirram per quam carnis maceratio intelligitur
1417
. Hoc pertinet ad viduam.
1418
Mt XI. (12), Regnum celorum vim patitur et violenter rapitur illud. Martha enim quasi rapiebat circa frequens ministerium satagens, ut habemus in Luc. X. (40).
Notes
1398.
fures] et raptores add. P2
1400.
Eccli. XXXIV (21), Immolatus… raptores om. P2
1415.
furabatur] vel emebat add. P2
1416.
et verbis… deficiebat] et audiendo verbum eius quasi spiritualiter deficiebat vel fluebat P2
1417.
intelligitur] designatur P2