Paris, Mazarin 1026, f 46vb - 47rb
[marg] Dominica in octavis Epiphanie
Et notandum quod cum de Nazareth, que flos interpretatur et significat mundum, id est vanitatem 1426 que ut flos cito arescit, ascenderet 1427 in Ierusalem que visio pacis dicitur et significat religionem vel pacem pectoris, erat Iesus cum eis.
Set cum de Ierusalem, id est de religione vel pace pectoris, 1428 descenderet 1429 in Nazareth, id est in vanitatem huius mundi, Iesum amiserunt. Ibi enim de facili amittitur, set in Ierusalem inquiratur 1430 , quia in pace factus est locus eius, etc, (Psal. LXXV. 3). Verumptamen ipsi putabant ipsum esse in commitatu suo nec mirum, quia cum hominibus mundanis prospera succedunt, Christum esse ibi dicunt. 1431 Psal. (CXLIII. 15), Beatum dixerunt populum cui hec sunt, scilicet temporalia, ita dixerunt amatores mundi. 1432 Set tu quid dicis propheta, scilicet quod beatus 1433 populus cuius Dominus Deus eius (Ps. CXLIII. 15).
Set nota quod postquam eum abesse cognoverunt, mox revertentes ipsum quesierunt quod est contra penitenciam deferentes 1434 , qui scienter sine Deo manent cum sit longe a peccatoribus salus, (Psal. CXVIII. 155). Revertantur ergo peccatores in Ierusalem, id est in pacificam conscienciam, cum dolore contrictionis, confessionis, satisfactionis et sic post illud triduum Ihesum, id est salutem potuerunt invenire.
vanitatem] mundi add. P2
ascenderet] ascenderunt P2
erat Iesus… pace pectoris om. P2
descenderet] descenderunt P2
inquiratur] moratur P2
Chritum… dicunt] ibi Christum esse dicunt P2
ita… mundi om. P2
beatus vulg P2, Deus Pm
deferentes] differentes P2