Sermo 18.

Paris, Mazarine 1026, fol. 47rb-48ra

[marg] Dominica prima post octavam Epyphanie

  1. Nuptie facte sunt in Chana Galilee, etc, (Ioh. II, 1).
  1. Hiis breviterbreviter om. P2 prenotatis, nota quod dicit euuangelista quod nuptie facte sunt in Chana Galilee. Chana vicus est Galilee et interpretatur zelusHieronymus, Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 272) quod est proprie amor coniugis ad coniugemquod… coniugem] qui est proprie coniugis ad coniugem P2. Zelat enim alter ad alteramalter ad alteram] alter alteram P2 tamquam sibi soli proprium, quod est contra (multos)contra iustos] Pm, contra multos P2 qui dimissis uxoribus propriis peccare cum aliis non verentur, licet ex illo adulterio multa alia mala oriantur:
  • Primum malum est superbia. Superbia magna est contra preceptum Domini facere scienter, quod facit adulter. Unde in Exo XX. (17): 1464 Non adulterabis, etc.
  • Secundum est invidia. Invidet enim proximo suo eo quod tam pulcram habet uxorem et libenter subripit eam sibi. Iob. V. (14), Per diem, id est per adulterii prosperitatem, incurrit tenebras, id est mentis obscuritatem. Gregorius: 1465 „Ibi cum mens de alterius melioratione affligitur, quasi a radio solis obscuratur.“
  • Tertium est ira et hoc multiplex: 1466
    • Primoenim odit se ipsum, quia qui diligit iniquitatem, 1467 odit animam suam (Ps. X. 6).
    • Secundo adulteram. Augustinus: 1468 „Amant se mala 1469 set amor eorum tartareus est et peior odio.“
    • Tertio proximum. Tob. IIII. (16), Quod ab alio oderis tibi fieri, vide ne tu aliquando alteri facias, et ibi non facias alii, etc.
  • Quartum est accidia. Fastidit enim dona diei 1470 pro delectatione momentanea. Gregorius: 1471 „Nichil insanius quam pro delectatione momentanea eternis se obligare suppliciis.“ De talibus conqueritur Dominus per Ysa. XLVI. (5), Cui assimulastis me, et adequastis, et comparastis me, et fecistis similem? Vel accidia notatur in hoc vitio: Eze. XVI. (49), Hec fuit iniquitas Sodome, etc. II. Reg. XI. Exemplum de David (II. Reg. XII. 7). 1472 Versus: 1473 «Queritur Egistus, quare sit factus adulter? In promptu causa est: desidiosus erat.» 1474
  • Quintum est avaritia sive cupiditas que est non solum in temporalibus set etiam in aliis rebus. Exo. XX. (17), Non concupisces uxorem proximi tui. Alibi: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, etc, (Mt. V. 28).
  • Sextum est gula 1475 . Prov. XX. (1), Luxuriosa res est vinum. 1476 Iere. V. (7), Saturavi eos et mechati sunt, etc.
  • Septimum est luxuria. Prov. VI. (32), Qui adulter est propter cordis inopiam, etc. 1477
  1. Hiis breviter prenotatis, sciendum quod sicut dicit Augustinus:Augustinus] beatus Augustinus P2; Augustinus, De Genesi ad litteram (34, 397), («Hoc autem tripartitum est; fides, proles, sacramentum.») super illum locum: I. Ad Cor. VII. (1), Bonum est homini mulierem non tangere. Tria sunt bona matrimonii scilicet [47vb] :
  • Fides. Ne cum alio vel alia commisceatur. Eccli. XXIII. 1479 (32), Omnis mulier, etc.
  • Proles ut religiose educetur. Tob. VIII. (9), Domine, tu scis, etc. Idem: Tob. 1480 VI. (17), Qui ita coniugium.
  • Sacramentum. Ne coniugium separetur. 1481 Mt. XIX. (6), Quod Deus coniunxit homo non separet.
  1. Notandum quod nupcie iste significant nuptias Christi et Ecclesie vel fidelis anime. Anima enim desponsatur Deo per fidem in baptismo. Osee II. (20), Sponsabo te michi in fide, et bene dicit 'sponsabo'.et bene… sponsabo] quia P2 In presenti enim vita non sunt nisi sponsalia, set in futuro que bene probate fuerunt et parate introibunt cum sponso ad nuptias eternales.

Nota quod in premissa auctoritate notantur tria que sunt cuilibet sponse necessaria ad hoc ut placeat viro suo, sic et tantum 1483 si vis placere Christo 1484 :

  • Primum est ut sit iusta et in se discreta per refrenationem illicitam 1485 et punitionem vitiorum. Osee II. (19), Sponsabo te michi in iustitia et iuditio, quia sine discretione et iuditio iustitiam exercere de carne non prodest. Eccli. XXXIII. (31), Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua, etc.
  • Secundum est ut sit misericors et leta, quo 1486 ad familiam et amicos sponsi. Unde sequitur in auctoritate premissa: in misericordia et miserationibus. Ecce secundum quo ad proximum ut dicatur misericordia in compassione cordis et miseratio in exhibitione operis. 1487
  • Tertium est ut sit fidelis in omnibus 1488 , quo ad sponsum. Unde sequitur: Sponsabo te michi in fide, (Osee. II. 20). Ecce tertium, ubi notatur fidelitas, quo ad sponsum. De hiis tribus 1489 in Mich. VI. (8), Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, ecce utilitas 1490 , quid Deus requirat a te, ecce necessitas: Utique facere iuditium, ecce primum, quo ad te, et diligere misericordiam, ecce secundum quo ad amicos sponsi, et sollicite 1491 ambulare cum Domino tuo, scilicet per fidem, ecce tertium, quo ad sponsum. Et bene dicit: sollicite ambulare enim investiganda 1492 est fides non nimis curiose. Hiis tribus modis paraverunt se virgines: Mt. XXV. (1), Ornaverunt, inquit, lampades suas. Ad ornatum lampadis 1493 tria exiguntur: claritas vitri, ecce vite puritas 1494 ad se ipsum, plenitudo olei, ecce misericordia ad proximum, lux intus accensa 1495 , ecce fides ad Deum.
  1. Sciendum etiametiam] est P2 quod oportet te esse virginem, id est incorruptum, vel incorruptam si vis esse sponsa Christi. Ipse enimenim] est add. P2 summus sacerdos qui tantum virgines ducit, non viduam, non repudiatam, non meretricem, ut legitur in Levit. XXI. (13).Levit. XXI.] Et notandum est quod anima: add. P2
  • Vidua fit anima per superbiam, que primum virum suum interfecit, scilicet luciferum, unde ei potest dici: Interfectrix virorum tuorum, tu es qui suffocas gentem tuam, (Tob. III. 9).
  • Repudiatur anima per avaritiam. Divitias [48ra] enim repudiavit Dominus, quia regnum celorum promisit pauperibus et non 1499 divitibus. Apostolus 1500 Ad Phil. III. (8), Omnia reputavi ut stercora.
  • Meretrix efficitur anima 1501 per luxuriam que vilior est ceteris 1502 vitiis. Iere. II. (36), Quam vilis facta es, etc.
  1. Sponsas istas sic repudiatas a Christo ducit diabolus: Hinc est quod Esau, qui interpretatur vanusvanus] populus vanus P2; Hieronymus, Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 305) per quam diabolus intelligitur, tres legitur uxores habuisse, Gene. XXXVI. (1):
  • Prima fuit Ada 1504 que interpretatur testificans. 1505 Hec est superbia, que se iactando de se tantum testimonium perhibet. Luc. XVIII. (11), Deus, gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum, etc.
  • Secunda fuit Oolibama 1506 que interpretatur tabernaculi altitudo. 1507 Hec avaritia que in altitudine edificiorum plantatur et delectatur 1508 . Ad Abac. II. (9), Veh qui congregat avaritiam malam domui sue ut sit in excelsis nidus eius, etc. Iere. XXII. (13), Veh, qui edificat domum suam in iniustitia, etc.
  • Tertia fuit Besamath que interpretatur confusio devoratoris. 1509 Hec est luxuria. 1510 Ille malus devorator diabolus 1511 temptare erubescit. Eze. XVI. (39), Dabo te in manus prodientium, te filiorum palestinorum, id est demonum 1512 qui in via tua scelerata erubescit. Hoc est maxime contra vitium sodomiticum. Interpretatur autem Besamath delinquens. 1513 Luxuriosus ante Dominum delinquit. 1514 Luc. XV. (11) de filio prodigo qui vivendo luxuriose elongavit se a patre in terram longinquam. Interpretatur enim derelicta 1515 . Talis enim a Domino derelinquitur. Prov. XV. (29), Longe est Dominus ab impiis. Psal. (CXVIII. 155) Longe a peccatoribus salus, etc. Istas 1516 ducit diabolus et non Dominus, set virgines incorruptas et mundas.
Notes
1457.

auctore] Pm, auctote P2

1458.

Tertio… peccatum] Tertio commendatur a tempore, quia secundum suum ante peccatum P2

1464.

Exo. XX. (17): … nec desiderabis uxorem eius… (Cf. Mt. XIX. 18, Non adulterabis…)

1465.

Gregorius, Moralia (75. 749D) . , („…quia mens eorum cum de aliena melioratione affligitur, de radio lucis obscuratur.“)

1466.

Tertium… multiplex] Tertium est ira que tria mala facit, de quibus sequitur P2

1467.

iniquitatem] sicut dicit Ps. add. P2

1468.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos (37. 1816), („Amor iste tartareus est: viscum habet…“)

1469.

mala] mali P2

1470.

diei] Dei P2

1471.

Non inveni

1472.

Exemplum de David] Exemplum de David qui otiosus erat in palatio suo, vidit Bethsabee et concupivit eam (II. Reg. XII. 7) P2

1473.

Ovidius, Remedia amoris, 159-160

1474.

erat] Et ideo dicit Ieronimus (Epistolae, 22,1078): «Semper aliquid boni facito, ut te diabolus semper inveniat occupatum» add. P2

1475.

gula] et tumultuosa ebrietas add. P2

1476.

Prov… vinum om. P2

1477.

Prov… inopiam, etc] Prov (V. 9), Ne des fornicariis honorem tuum, etc, et idem (V. 32): animam suam, etc. P2 (Ne des aliis honorem… vulg)

1479.

Eccli XXIII] Eccli. XXXII. P2

1480.

Tob VI.] Iac. V. Pm

1481.

Ne… separetur] coniugii ut non separetur P2

1483.

tantum] tibi P2

1484.

Christo] Domino P2

1485.

illicitam] illicitorum P2

1486.

quo om. P2

1487.

in compassione…operis] in passione cordis et miseratio in opere P2

1488.

in omnibus om. P2

1489.

tribus] dicitur add. P2

1490.

ecce utilitas om. P2

1491.

sollicite] sollicitum P2, vulg

1492.

enim investigenda] investigenda enim P2

1493.

ad ornatum lampadis] ad ornandum lampades P2

1494.

puritas] vite add. P2

1495.

accensa] incensa P2

1499.

non] veh P2

1500.

apostolus ad Phil. III.] et ad Phil. III. dicit apostolus P2

1501.

anima om. P2

1502.

ceteris] aliis P2

1504.

Ada] Abda P2

1505.

Hieronymus, Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 227)

1506.

Oolibama] vulg, Corbania Pm, P2

1507.

Hieronymus, Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 373)

1508.

plantatur et delectatur] pulsatur vel delectatur P2

1509.

Non inveni.

1510.

luxuria] de qua: add. P2

1511.

diabolus om. P2

1512.

Dabo te… demonum] Dabo te in manus filistinorum, id est demonum P2

1513.

Hieronymus, Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 260)

1514.

Luxuriosus… delinquit] Luxuriosum enim Dominus derelinquit. P2

1515.

derelicta] derelictum P2

1516.

istas] istas uxores P2