Sermo 23.

Paris, Mazarine 1026, fol. 49ra-49rb

(Dominica in quadragesima) 1573

  1. Simile est regnum celorum, id est presens ecclesia, homini patrifamilias, etc, (Mt. XX. 1). Paterfamilias est Deus Paterest Deus Pater] dicitur Deus noster P2 qui omnes electos regit in mundo, sicut paterfamilias subditos in domosubditos in domo] regit in domo subditos P2. Psal. (XXII. 1), Dominus regit me et nichil michi deerit, etc. Vinea Ecclesia est. Ysa. V. (7), Vinea Domini excercituum domus Israel est. Operarii huius vinee fideles qui se vel alios bonis omnibusomnibus om. P2 operibus excolunt. Prov. XXIIII. (27), Prepara foris opus tuum, et diligenter excerce agrum tuum, etc.

Singulis autem denariis promittitur, quia unicuique fideliter laboranti vita eterna pro mercede dabitur. Sap. III. (15), Bonorum laborum gloriosus est fructus, etc. Et alibi: Reddet Deus mercedem laborum suorum 1577 , etc, (Sap. X. 17).

Notes
1573.

Dominica in quadragesima om. Pm

1577.

suorum] sanctorum Pm, P2

1578.

Eccli… vigilandum, etc. om. P2

1579.

vite] sue add. P2