Sermo 26.

Paris, Mazarine 1026, f. 49vb - 50rb

[marg] Dominica in quadragesima

  1. Luc. VIII. (5),Exiit qui seminat, etc. Seminator iste Christus est, qui exiit de sinu Patris, quo creature non erat accessus et venit in mundum ut ibi seminaret semen suum, id est Dei verbum, quod fecit per se ipsum. Mt. IIII. (17), Cepit Iesus predicare et docere: penitentiam agite, etc.Cepit Jesus predicare et dicere: penitentiam agite, etc. (vulg) Et non solum per se, set etiam per predicatores suos. Predicator enim dicitur seminator verbi Dei. Unde dictum est Paulo in Act. XVII. (18), Quid vult seminator hic verborum dicere? Quid vult seminiverbius hic dicere, etc. (vulg)

Seminator iste predicator dicitur 1621 , qui postquam in claustro diu 1622 studuit, debet exire ad seminandum semen suum, id est 1623 verbum Dei.

  1. Sed dum seminat aliud cecidit secus viam, per quam viam corda luxuriosorumluxuriosorum] luxuriorum P2 intelligi possunt, propter quatuor proprietates vievie] de quibus sequitur add. P2:
  1. Item.Item] Sequitur P2 Aliud cecidit super petram. Per petram que et si semen recipiat, tamtam] tamen P2 illud radicare non sinit, superbe mentis duritia designatur, propter quatuor proprietates petre:
  • Quia frigida. 1633 Mt. XXIIII. (12), Habundavit iniquitas, etc. Iere. VI. (7), 1634 Sicut frigidam facit cisterna, etc. 1635 Eccli. III. (17), Sicut in sereno, etc.
  • Quiainfructuosa. 1636 Sap. V. (8), Quid profuit nobis superbia?, etc. Ad Ro. VI. (21), Quem fructum habuistis, etc. Et Isa. LIX. (6), Opera eorum opera inutilia, etc.
  • Quia dura. 1637 Iob. XLI. (15), Cor eius indurabitur quasi [50ra] lapis, etc. Eze. II. (4), 1638 Filii dure cervicis sunt, etc. 1639 Zac. VII (12), Posuerunt cor suum ut adamantem, ne audirent legem. Iere. V (3), Induraverunt faciem suam supra petram, etc. Et bene dicit supra petram. 1640 Legitur enim Exo. XVII. (6), quod Moyses cum virga bis percussit petram et dedit aquam, quod non faciunt superbi, licet tangantur cum virga crucis, id est cum 1641 memoria passionis Christi. Contra quos Isa. (XLVI. 12), Audite me, duro corde, etc.
  • Quia ponderosa. 1642 Exo. XV. (5), Descenderunt in profundum quasi lapis. Ysa. XIIII. (12), Quomodo cecidisti, Lucifer, etc. Prov. XXIX. (23), Superbum sequitur humilitas. Luc. XIV. (11), Omnis qui se exaltat (humiliabitur), etc.
  1. Item.Item] Sequitur P2Aliud cecidit inter spinas. Per spinas corda divitum avarorum intelliguntur, ubi semen verbum Dei a sollicitudinibus et curis divitiarum tamquam a spinis suffocatur. Per spinas enim divitie intelliguntur quatuor rationibus:Per spinas corda divitium avarorum intelligitur… quatuor rationibus]Per spinas corda divitum avarorum quatuor rationibus de quibus sequitur P2
  • Quia 1645 in ortu molles sunt. Iob. XXX. (7), Esse sub 1646 sentibus divitiarum delitias computabam. 1647 Semper enim divites dicuntur decipientes semetipsos. 1648 Bonum est ut homo habeat unde tribuat necessitatem patienti, et sic(ut dicit beatus Bernardus): 1649 «Sub pretextu pietatis palliunt vitium cupiditatis.» 1650 Certe sicut dicit Eccli. XXXI. (8), Beatus dives qui inventus est (sine macula). Idem. XI. (10), Si dives fueris non eris immunis a delicto.
  • Quia in processu 1651 pungunt. (Unde Gregorius): 1652 Perfecte spine sunt quia per cogitationem suarum aculeos mentes pungunt.» 1653 Pungunt enim in mundo, et hoc tripliciter:
    • Primo, quia in labore 1654 adquiruntur. Eccles. IIII. (8), Unus est, et secundum non habet, etc.
    • Secundo, quia cum timore possidentur. Iob. XV. (21), Sonitus terroris semper in auribus illius, (scilicet) divitis, etc.
    • Tertio, quia cum dolore amittuntur. Mt. XIX. (21), Si vis esse perfectus, etc. Infra. (XIX. 22), Cum audisset adolescens verba hec, abiit tristis; erat enim multas possessiones habens, etc. 1655 Pungent in iuditio, scilicet per improperationem. 1656 Mt. XXV. (42), Esurivi, et non (dedistis michi manducare), etc. Pungent in inferno. Luc. XVI. (24), de divite qui in inferno 1657 guttam aque petiit ut punctiones quas pro divitiis contraxit, si fieri posset mitigeret.
  • Quia currentem impediunt. Qui enim spinam habent in pede, sicut habent avari, non possunt bene currere. I. Thi. VI. (9), Qui volunt divites fieri, etc. Sap. XIIII. (11), Creature Dei (in odium facte sunt), etc.
  • Quia semen ne oriatur impediunt, ut hic: simul exorte spine, etc, (Luc. VIII. 7). Iere. XXII. (21), Locutus sum ad te in habundantia tua, et dixisti: Non audiam. Iob. XXXIII. (20), Abhominabilis fit ei in vita sua panis, scilicet verbi Dei, anime ante cibus desiderabilis. Iere VI. (10), Ecce verbum Dei factum est eis in obprobrium, et non suscipiunt illud.
  1. Item.Item] Sequitur P2Aliud cecidit in terram bonam. [50rb] Per bonam terram corda fidelium intelliguntur, queque P2, qui Pm terra dicuntur:
  • Quia terram gerunt. Gene. III. (19), Pulvis es et in pulverem reverteris. Eccli. XVII. (31), Omnes homines terra et cinis.
  • Quia terram terunt. Phil. III. (8), Omnia reputavit ut stercora.
  • Quiaterram regunt. Prov. XX. (8), Rex qui sedet in solio iudicii intuitu suo dissipat omne malum. Apoc. I. (6), Fecit nos regnum, etc.
  • Quia terram querunt. Psal. (CXLI. 6), Portio mea, Domine, etc. 1660 Idem. XXVI. 13), Credo videre bona Domini, etc. 1661

Hec terra ad hoc ut bene fructificet : 1662

  • Debet arrari per confessionem. Osee. X. (11), Arabit Iudas, etc. Iere. IIII. (3), Novate vobis novale, etc.
  • Debet fimari per finis recordationem. Eccli. VII. 1663 (40), Memorare novissima, et in eternum non peccabis.
  • Debet seminari per sanctam predicationem. I. Cor. IX. (11), Si nos vobis spiritualia seminavimus.
  • Debet etiam 1664 fructificare per bonam operationem. Mt. III. (8), Agite dignos fructus penitentie.
Notes
1621.

dicitur] est P2

1622.

diu] qui P2

1623.

semen suum, id est om. P2

1626.

quia calcabilem] quia via cunctis prebet se calcabilem P2

1627.

lutosa] via lutosa P2

1628.

quia] via add. P2

1629.

Augustinus, Contra duas epistolas Pelagianorum, 44. 594.„…quoniam carnalis cupiditas, qua peccatum commutatur potius vel augetur, cupiditate alia non sanatur.“

1630.

Augustinus… peccatum om. P2

1633.

quia frigida] quia petra frigida est P2

1634.

Iere VI.] Levit. VI. Pm

1635.

Sicut frigidam fecit cisterna, etc (vulg)

1636.

quia infructuosa] quia petra infructuosa est sicut mens dura P2

1637.

quia dura] quia petra dura est sicut mens superbi P2

1638.

Eze II.] P2, Exo II. Pm

1639.

Et filii dura facie, etc. (vulg: Eze II. 4)

1640.

Et bene… petram om. P2

1641.

cum om. P2

1642.

quia ponderosa] quia petra ponderosa est sic mens superbia P2

1645.

quia] spine add. P2

1646.

sub rep. Pm

1647.

Et esse sub sentibus delicias computabant (vulg)

1648.

semet ipsos] se ipsos P2

1649.

et sic sub pretextu] et sicut dicit beatus Bernardus: Pretextu… P2

1650.

Non inveni

1651.

in processu] in progressu P2

1652.

Unde Gregorius om. Pm; Gregorius, Homiliae in Evangelia (76. 1131D)

1653.

Perfecte… pungunt] Perfectio divitie spine sunt quod cogitationum suarum acculeos mentem pungunt P2

1654.

in labore] cum labore P2

1655.

habens, etc.] Et notandum etiam quod similiter divitie nisi erogentur: add. P2

1656.

improperationem] vituperationem P2

1657.

in inferno] sepultus add. P2

1660.

Tu es spes mea, portio mea in terra viventium (vulg)

1661.

Idem… Domini, etc. om. P2

1662.

Hec terra… fructificet] Et notandum est quod hec terra ad hoc quod fructificat P2

1663.

Eccli VII] Eccli XIII Pm, Eccli VIII. P2

1664.

etiam om. P2