Sermo 32.

Paris, Mazarine 1026, fol. 52ra-52vb

[marg] De eodem

Item de eodem

  1. Accedens temptator, etc, (Mt. IIII. 3). Temptator dicitur diabolus, quia eius officium est temptare:
  1. Notandum est quod multis de causis permittit Deus hominemhominem om. P2 temptari, scilicet:
  1. Temptatur homo, scilicet:
  • Ab alio. Prov. XVI. 1820 (29), Vir insipiens lactat amicum suum. 1821
  • A diabolo. Tripliciter ut hic 1822 : In rerum ablatione, in carnis persecutione, in uxoris et amicorum exprobratione.
  • A se ipso. Iac. I. (14), Unusquisque a propria concupiscentia.
  • A Deo. Ps. (XXV. 2), Proba me Domine, et tempta me, etc. Temptavit Deus Abraham, sicut homo equm suum, circumducendo, cursitando, stimulando, ma(c)tando. 1823
  1. Sequitur. Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant, etc.

Notandum quod tribus modis temptavit diabolus Christum:

  • Primo de gula cum dixit: Si filius Dei es, etc , quasi dicat: pane de lapidibus facto 1824 poteris esuriem relevare. Hoc dicebat non quia de eius salute curaret, set ut ex hominis virtute mirabili, virtutem cognosceret divinitatis. 1825 Et 1826 respondit Dominus: Deut. VIII. (3), Non in solo pane, etc, quasi dicat: persuasio tua temptatio est quod patet, quia agis 1827 de inferiori parte hominis, scilicet de cibo corporis et non de cibo mentis.
  • Secundo de peccato inanis glorie, cum statuit eum super pinnaculum templi, etc , ibi 1828 erat sedes doctorum, et inde 1829 predicabant. Ibi igitur Christum temptat, ubi multos deceperat per inanem gloriam. Et respondit Ihesus: Scriptum est, Deut VI. (16): Non temptabis etc , quod nemo 1830 debet facere.
  • Tertio de avaritia, cum dicit: Hec omnia (tibi dabo), etc , (Mt. IV. 9). Hoc dixit arroganter et mendaciter, 1831 non quia mundus suus sit. Tunc dixit ei Ihesus : Vade Satana , quasi dicat: Vade in ignem eternum qui adversaris saluti 1832 et suggeris michi ut te adorem, cum scriptum sit Deut. VI. (16), Dominum Deum tuum (adorabis), etc .
  1. Hiis tribus modis temptavit diabolus et superavit primos parentes. Gen. III. (1), Cur precepit vobis Deus ne comederetis?, etc, ecce gula. De vana gloriaDe vana gloria] ecce inanis gloria P2, cum dicit (Gen. III. 5): Eritis sicut dii. De avaritia, cum dicit (Gen. III. 5): Scientes bonum et malum. Non enim avaritia tantum est in pecunia, set est in scientia. De hiis Apoc. IX. (17), De ore eorum procedit ignis, scilicet avaritie, et fumus, scilicet superbie, et sulphur, id est fetor gule et luxurie. De hiis etiam I. Io. II. (16), Omne quod est in mundo, etc. Item. Exo. I. (14) dicitur quod filii Israel servierunt pharaoni in luto et latere et palea.
  2. Ita serviunt hodie multi diabolo:
  • In luto avaritie. Abac. II. (6), Usquequo aggravas contra te (densum lutum), etc. 1834
  • In latere carnalis concupiscentie, et bene caro dicitur later, quia quanto lautius procuratur, tanto fragilior et sordidior 1835 redditur, sicut later. Isa. XVI. (7), Hiis qui letantur super muros (cocti lateris), etc.
  • In palea, scilicet superbie, que in altum 1836 hominem ex[52vb]altat.
  1. Hec sunt tres turme quas faciunt Chaldei, id est feroces demones,Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 271) ut auferant res suas, id est fideles animas, Iob. I. (17). Christus qui dolores nostros portavit, Ysa. LIII. (4), contra istas turmas diaboli, sive temptationes in hochoc om. P2 sacro tempore militie Christiane, triplex remedium apponit, scilicetapponit, scilicet] apponitur P2:
  • Ieniunium contra gulam. Col. III. (5), Mortificate membra vestra, etc. Ieronimus: 1840 „Ieiunio sanantur pestes corporis, etc.“
  • Orationem contra inanem gloriam. Luc. XVIII. (13), Deus propitius esto mihi peccatori. Eccli. XXXV. (21), Oratio humiliantis se, etc.
  • Elemosinam contra avaritiam. Ysa. LVIII. (7), Frange esurienti panem tuum, etc. Tob. IIII. (7), Ex substantia tua fac elemosinas, etc.
  1. Hii sunt illi tres lapides, sicut legitur I. Reg. XVII. (40), cum quibus David, id est quilibet fidelisquilibet fidelis inv. P2, debet deiceredeicere] eicere P2 Goliam, id est diabolum. Golias enim transmigrans interpretatur,Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 318) per quem diabolus intelligitur, qui per superbiam de celo in infernum transmigravit. Quod ieiunium et oratio expellant demones, dicitur Mt. XVII. (20), Hoc genus demoniorum non eicitur, nisi in ieiunium et orationem. De elemosinaDe elemosina] dicitur add. P2 Augustinus:Augustinus, Enarrationes in Psalmos (37. 1860), („De nulla enim re sic vincitur inimicus, quam cum misericordes sumus.“) „De nullo sic vincitur diabolus, sicut de misericordia“, id est de operibus misericordie. Per alios vero duos lapides, qui remanserunt in pera David possunt intelligi spes et timor sine quibus nemo debet esse in hac vita. Deut. XXIIII. (6), Non accipies loco pignoris inferiorem vel superiorem molam. Mola inferior est spes que semper est firma. Heb. VI. (18), Fortissimum habeamus solatium, etc. Ista mola sustentat nos ne in foveam desperationis, cum Chaym, dilabimur.dilabimur] labamur P2 Mola superior est timor qui semper debet circumire angulos conscientie ut ibi peccatum non remaneat. Ista reprimit molammolam om. P2 inferiorem, id est spem, ne nimis presumat. De hiis duobus Eccli. XI. (27), In die malorum, ne immemor sis bonorum, etc. Dan. XIIII. (26) dicitur quod Daniel cum tribus, scilicet adipe et cum pice et cum pilis, drachonem quem adorabant Babilonii interfecit.draconem… interfecit] draconem interfecit quem adorabant Babilonii P2 Per adipem peccatum gule intelligitur, quia gula ad litteram impugnat hominem. Per picem que nigra est et fetet superbie peccatum intelligitur,quia gula… peccatum intelligitur om. P2 quod fetidum et nigrum reddit hominem, sicut patet in Lucifero. Per pilos peccatum avaritie intelligitur. Sicut enim sub pilis puerorum nisi radantur nascitur tinea que carnem consumit, sic ex habundantiaex habundantia] sub habundantia P2 rerum temporalium, nisi pauperibus distribuantur, oritur iniquitas que animam consumit. Iac. V. (1), Agite nunc, divites, etc. Decoquamus igitur ista tria, scilicet adipem gule, picem superbie, et pilos avaritie in ollain olla] molla P2 cordis nostri, scilicet igne contrictionis, et aqua lacrimose compunctionis, et inde per premeditationem massas faciamus, et postea proiciamus in os draconis, id est diaboli, manu confessionisconfessionis] nostre add. P2, et suffocabitur.
Notes
1809.

Facultates et virtutes exaltant cor (vulg).

1810.

II. Reg. XII.] II. Reg. XI. Pm, P2

1812.

ad Deum] ad eum P2

1813.

Gregorius, Expositio in Palmos poenitentiales (79. 572), („Sed quia plerumque tanto citius ad Deum anima convertitur, quanto longius se ab eo separatam intuetur, adjungitur: Rugiebam a gemitu cordis mei.“)

1814.

agnoscat] cognoscat P2

1815.

Gregorius, Epistolae (77. 858), („Quia vero ad hoc opus ad quod perducti estis, infirmos vos esse dicitis, scimus quia prima virtus est cognitio infirmitatis, atque ex eo colligimus posse vos bene susceptum ministerium implere, quia vos videmus infirmitatem propriam ex humilitate cognoscere.“)

1816.

Servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. (vulg).

1817.

diabolus] et add. P2

1818.

agnoscat] cognoscat P2

1819.

probator] probatior P2

1820.

Prov. XVI.] Prov. XV. Pm, Prov. XXVIII. P2

1821.

Vir iniquus lactat amicum suum (vulg)

1822.

hic] Iob P2

1823.

mactando P2, matando Pm

1824.

pane de lapidibus facto] de lapidibus pane facto P2

1825.

virtutem cognosceret divinitatis] cognosceret virtutem deitatis P2

1826.

et om. P2

1827.

quia agis] per hoc agit P2

1828.

ibi] quod ibi P2

1829.

inde] de templo add. P2

1830.

nemo] fidelis etiam add. P2

1831.

dixit arroganter et mendaciter] arroganter et mendaciter dixit P2

1832.

saluti] humane add. P2

1834.

Usquequo et aggravat contra se densum lutum (vulg)

1835.

fragilior et sordidior inv. P2

1836.

in altum] multum P2

1840.

Ieronimus, Liber Psalmorum (29. 329), („Genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea immutata est.“)