Paris, Mazarine 1026, fol. 52vb-53rb
[Marg] Dominica secunda
Nota, 1855 valde subtiliter allegat hec mulier pro filia. Cum dicit: Miserere mei, Fili David, quasi dicat: bene debes filiam meam a demonio liberare, quia filius es David 1856 qui sono sue cithare 1857 Saulem a vexatione diaboli liberavit, I. Reg. XVI. (23). Non credas quod tanta vis esset 1858 in cythara, nisi signum crucis figuraret, quem iam demones fugat. Lignum huius cithare Christi crux 1859 fuit, in qua Christus loco cordarum extensus fuit. Ps. (XXI. 18), Dinumeraverunt omnia ossa mea, id est dinumerabilia reddiderunt.
Sonus huius cythare sunt VII. dulcia verba que protulit Christus pendens in cruce, quorum virtus et melodia si sonet in corde peccatoris, recedit diabolus victus et confusus, de quibus quere supra in sermone „Tantum dic verbo, etc.“
nota] notandum est quod P2
filius es David] tu es filius David P2
sue cithare inv. P2
vis esset inv. P2
Christi crux inv. P2
ut Christi… imitemur] ut Christi et discipulorum eius imittentur exemplum P2
Mc. XI.] Mt. XV. Pm, P2
ideo de Golya… triumphavit] de maligno spiritu, id est de Golya, triumphavit P2
Vere stultum interficit iracundia (vulg)
Zelus et iracundia minuunt dies (vulg)
societatem gratam inv. P2
Prov. XXII.] Prov. VI. Pm, P2
Noli esse amicus homini iracundo (vulg)
Ysa. XI.] Ysa. XLVI. Pm, P2
Et requiescet super eum spiritus Domini. (vulg: Isa. XI. 2)
Gregorius, Epistolae (77. 1108), („Sed quia, omnipotente Deo largiente, idonea est vestra sapientia, et rationes vigilanter ac subtiliter exquirere, et Creatoris vobis judicium per mansuetudinem placere, quoties ira animum invadit, mentem edoma, vince te ipsum.“)
Iustus prior est accusator sui. (vulg)
Eccli. XIX. om. P2, Eccli. XXX. Pm
Augustinus, Enarrationes in Psalmos (36. 315), («A te habeo, quidquid boni habeo; quidquid autem mali habeo, a me habeo.»)
multum om. P2
Prebe, fili mi, cor tuum mihi (vulg)
delectatur] gaudet P2
Ioel. II.] Ioel III. Pm, P2