Sermo 34.

Paris, Mazarine 1026, fol. 53rb-53va

[Marg] De eodem

Item de eodem

  1. Domine adiuva me, (Mt. XV. 25) quasi dicat: Domine, tibi debetur servitium naturale, venale, gratuitum et violentum. Adiuva me. Hanc distinctionem quere in sermone: „Dominus meus, etc.“

Notandum quod dum mulier de longe 1881 clamaret: Miserere mei etc, (Mt. XV. 22), Dominus non respondit ei verbum. Set postquam de propre dixit: Domine, adiuva me etc, tunc primo Dominus respondit ei. 1882 Qui enim clamat 'adiuva', se cooperari innuit, et talem Dominus exaudit. Multi tamen sunt qui, in sterquilinio peccatorum iacentes, clamant ad Dominum et tamen parvum digitum ad se ipsos extrahendos de viciis Domino 1883 non extenderent. 1884 Tales sunt similes ranis, qui 1885 existentes in lacu fetido, frequenter clamant et reclamant ac si vellent inde exire, tamen si se 1886 eis aliquis appropinquat cupiens eos inde extrahere 1887 , in profundo lacus se submergunt 1888 ; sic et ipsi in profundo peccatorum. Talibus comminatur Dominus: Sopho. I. (12), Visitabo super viros defixos in fecibus suis. Iere. XLVIII. (11), Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua et requievit in fecibus suis. Ioel. I. (17), Computruerunt iumenta, etc.

  1. Set quid est hoc quod Dominus tantum distulit exaudire preces istius mulieris et maxime cum discipuli rogassent pro ea? Propter multa:Propter multa] Et notandum est quod propter multa P2
  1. Vel: Adiuva me de peccati angustia:
  • Exeuntem quod notatur ibi: Ecce mulier Chananea a finibus illis, scilicet Tyri et Sydonis, egressa, (Mt. XV. 21). Tyrus angustia interpretatur 1898 et significat mundum, propter angustiam et sollicitudinem mundanorum. Sydon venatio tristicie interpretatur 1899 et significat venationem animarum quam faciunt demones in angustia mundi et paupertate et 1900 in angustia temptationis. Ysa. XXIII. (2), Tyrus negociatio Sydonis. Sydones causa negociationis veniebant ad Tyrum. Sic demones venatores animarum in angustia et paupertate huius mundi venantur animas. De hiis finibus erat hec mulier ad Deum accedens egressa. 1901 Sic et tu, exi de peccatis 1902 si vis a Domino exaudiri. Ysa. XLVIII. (20), Egredimini de Babilone, fugite a Chaldeis.
  • Misericordiam tuam implorantem. Ibi: 1903 Miserere mei, etc, (Mt. XV. 22). Sic et tu, Luc. XVIII. (13), Deus propicius esto, etc.
  • Infirmitatem consciencie 1904 ostendentem. Ibi: Filia mea, etc, (Mt. XV. 22). Sic et tu: Gregorius: 1905 „Vulnera clausa plus cruciant, set cum putredo que intus fervet eicitur, ad salutem dolor aperitur.“ Seneca: 1906 „Si medicinam expectas, opportet ut 1907 vulnus detegas.“
  • Te verum Deum et hominem confitentem. Ibi: Adoravit eum, etc, (Mt. XV. 25). Ecce quod ipsum 1908 verum Deum recognovit, quod eum verum hominem recognovit, notatur superius 1909 cum dixit: Fili David. Sic et tu. Ro. X. (9), Si confitearis in ore tuo Dominum Iesum Christum, etc.
  • In petitionemea perseverantem. Ibi: 1910 Adiuva me, etc, (Mt. XV. 25). Sic et tu: Luc. XVIII. (35) de ceco quem preteribat, etc. Et postea (Luc. XVIII. 39): Ipse vero multo (magis clamabat: Fili David, miserere mei), etc. 1911 Luc. XI. (9), Petite, et dabitur vobis, etc.
  • Vilitatem meam recognoscentem. 1912 Ibi: 1913 Etiam, Domine, etc, (Mt. XV. 27). Sic et tu, ut possis dicere: 1914 Gene. XVIII. (27), Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
Notes
1881.

de longe om. P2

1882.

verbum. Set postquam… respondit ei om. P2

1883.

Domino om. P2

1884.

non extenderent] non extendunt P2

1885.

qui] que P2

1886.

se om. P2

1887.

eos inde extrahere] eas extrahere P2

1888.

se submergunt] se inmergunt P2

1890.

Dominus] et tunc Dominus P2

1891.

Dei enim sumus adjutores (vulg)

1892.

intrabit, etc. Supple: om. P2

1893.

addat] addatur P2

1894.

suis om. P2

1895.

Luc. XI.] Mt. XI. P2

1896.

Gregorius, Homiliae in Evangelia (76. 1190C), („Sancta enim desideria, ut praediximus, dilatione crescunt. Si autem dilatione deficiunt…“)

1897.

Eccli. XXI.] Eccli. II. Pm, P2

1898.

Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 439)

1899.

Lib. interpr. hebr. nom. (Thiel, 420)

1900.

et] vel P2

1901.

egressa om. P2

1902.

exi de peccatis] de peccais exi P2

1903.

ibi] quod notatur ibi P2

1904.

conscientie] mee tibi add. P2

1905.

Gregorius, Moralia (75. 801), („Vulnera enim clausa plus cruciant, quia cum putredo, quae intrinsecus fervet, ejicitur, ad salutem dolor aperitur.“)

1906.

Non inveni

1907.

ut] quod P2

1908.

ipsum] ipsa P2

1909.

notatur superius inv. P2

1910.

ibi] quod notatur ibi P2

1911.

de ceco quem… ipse vero multo, etc.] de ceco quando Iesus preteribat, qui magis ac magis clamabat quando turbanti increpabant eum ut taceret. P2

1912.

vilitatem meam recognoscentem] vilitatem cognoscentem P2

1913.

ibi] quod notatur ibi P2

1914.

dicere] illud add. P2