Sermo 40.

Paris, Mazarine 1026, fol. 56vb -57rb

Item de eodem

  1. Est puer unus hic, (Joh. VI. 9). Per puerum istum Dominus Noster Iesus Christus intelligiturDominus… intelligitur] intelligitur Dominus Iesus Christus P2 qui habet V. panes, id est quinque vulnera que multum confortant peccatorem. Ro. V. (8), Cum adhuc peccatores essemus, etc. De hiis V. panibus Bernardus:De hiis V panibus Bernardus] de hiis V panibus dicit beatus Bernardus P2; Cf. Bernardus, Sermones de diversis (183,605B) («Ostendit tibi quanta te opportet pati.») „Ostendit tibi, o homo, manus ut facias que fecit, latus ut sentias que sentiit, pedes ut ambules quo perrexit.«Ostendit Christus tibi, o homo, manus suas ut facias que fecit, latus ut sentias que sentit, manus (sic!) ut ambules quo perrexit. P2
  2. Manus ergo ostendit nobis ut faciamus que fecit, id estid est] scilicet P2 bona opera. Ipse enim sicut dicitur Mc. VII. (37), Omnia benefecit, etc.«Bene omnia fecit…» (vulg) Declinemus ergo a malo et faciamus bonum et hoc multipliciter, scilicet:scilicet om. P2
  1. (Latus ostendit ut patiamur.)Latus… ut patiamur om. P2 Debemus autem pati multis de causis, scilicet:Debemus… scilicet] Latus ostendit ut patiamur. Debemus autem pati multis de causis, de quibus sequitur. Et hoc: P2
  • Ut Christi exemplum observemus humiliter. I. Pe. II. (21), Christus passus est pro nobis, etc. Idem. IIII. (1), Christo [57ra] passo in carne, etc. I. Io. II. (6), Qui dicit se in Christo manere debet sicut ipse, etc.
  • UtChristo vicem pro vice reddamus. Ps. (CXV. 12), Quid retribuam Domino (pro omnibus que retribuit michi?), etc. Idem: 2236 (CXV. 13), Calicem salutaris accipam, etc. Item Bernardus: 2237 «Calicem passionis prius bibit medicus,» ne postea abhorreret 2238 egrotus. Set sunt multi qui hunc calicem refutant. Unde videtur quod habent Christum pro leproso vel excommunicato, cum nolint bibere cum ipso qui dicit: Mt. XX. 2239 (22), Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Set nos 2240 viriliter cum Iohanne et Iacobo respondeamus: Possumus. Gregorius: 2241 „Si appetitis quod demulcet, prius bibite quod dolet“.
  • Ut angelos Dei letificemus. Luc. XV. (10), Gaudium est angelis Dei, etc.
  • Ut de necessitate virtutem faciamus. Ac. XIIII. (21), Per multas tribulationes, etc. Dicitur etiam Hester IIII. (11), quod nullus audebat accedere ad regem Assuerum, qui beatitudo interpretatur, 2242 nisi ille cui virgam porrigebat, per quam flagellum, vel tribulationem intelligimus.
  • Ut maiorem penam minori vitemus. Naum. I. (12), Afflixi te, et non affligam te ultra. Eccli. II. (22), Si penitentiam non egerimus, etc. Gregorius: 2243 „Sancti temporalem penam putant lucrum, 2244 quia per hanc eternam evadere non ignorant.“
  • Ut post laborem requiem habeamus. Ps. (LXV. 12), Transivimus per ignem et aquam, etc. Tob. (III. 22), verba sunt Sare: 2245 Post lacrimationem et fletum, (exultationem) infundis, etc. Sap. III. (5), In paucis vexati, in multis (bene disponentur), etc. Gen. XXV. (26), legitur quod Iacob prius dictus est luctator 2246 quam Israel. Mt. XXVI. (37), dicitur quod Petrus et Iacobus et Iohannes prius laboraverunt ascendendo montem quam interessent transmigrationi. Item apis sine aculeo non mellificat. Item. IIII. (Reg.) 2247 II. 2248 (1), dicitur quod Helias per turbinem raptus est in celum.
  1. Pedes etiametiam om. P2 ostendit ut ambulemus quo perrexit. I. Pe. II. (21), Christus passus est pro nobis, etc. Sequamur ergo Christum in quatuor locis, sicut Heliseus secutus est Helyam ut IIII. Reg. II. (1-6) dicitur:sicut Heliseus… dicitur] scilicet ut Helyseus secutus est Helyam, sicut dicitur in IIII. Reg. II., et hoc: P2
  • Primo in Galgalis (1) ubi cum eo ierat. III. Reg. XIX. (21), Abiit et secutus est Helyam.
  • Secundo in Bethel (2).
  • Tertio in Iericho (4).
  • Quarto in Iordanem (6).
  • Galgala collis circumcisionis interpretatur. 2251 Hec est via asperitatis contra luxuriam que omnem voluptatem abscondit. 2252
  • Bethel domus Dei interpretatur. 2253 Hec est via misericordie et caritatis, per quam in nobis Deus 2254 remanet et nos in Deo, (quod) 2255 est contra invidiam et iracundiam.
  • Iericho defectus interpretatur. 2256 Hec est via paupertatis, contra avaritiam que facit timere defectus huius mundi.
  • Iordanis humilis descensus interpretatur. 2257 Hec est via humilitatis contra superbiam. De hiis quatuor: I. Thi. VI. (11), Sectare (vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem), etc.
  1. Nota quod per ista quatuor [57rb] antedicta intelligimus quatuor, scilicet:Nota quod… scilicet om. P2
  • Iusticiam. Iustitia enim est carnem suam per asperitatem punire contra luxuriam. Eccli. XXXIII. (28), Servo malivolo tortura, etc.
  • Fidem. Fides est contra avaritiam, quia ut dicit Strabo: 2259 „Qui veram habet de Deo fidutiam, 2260 non cupit in hiis miseriis fieri dives.“
  • Caritatem. Hec est contra iracundiam et invidiam. Iob V. (2), Virum stultum interficit iracundia, etc.
  • Pacem. Hec est contra superbiam. Prover. XIII. (10), Inter superbos (semper iurgia sunt), etc. Qui sic facere voluerit, ipsum procul dubio consequitur.

Per duos pisces possunt intelligi duo latrones qui cum ipso crucifixi sunt, per quos intelliguntur spes et timor. In latrone dextro notatur spes, in latrone sinistro timor. 2261 De hac materia habes supra.

Notes
2229.

ut si modicum istud] et idem: si modicum tibi fuerit, illud P2

2230.

Lc. XII…. manibus, etc. om. P2

2231.

Versus] quia P2; Auctor incertus (Tabula insigniorum) (87, 68B)

2232.

festinanter] confestim P2

2233.

«et non protrahas datum angustianti» (vulg)

2236.

Idem] Respondet P2

2237.

Bernardus] Gregorius Pm, P2; Bernardus, Sermones de diversis (183, 677C), («Ipse, tamquam pius et laudabilis medicus, prius bibit potinem quam parabat suis, id est passionem et mortem sustinuit»)

2238.

ne postea abhorret] ut postea non abhorret P2

2239.

Mt. XX.] Mt. XIX. P2

2240.

set nos] et nos P2

2241.

Gregorius, Homiliae in Evangelia (76, 1206D), («Si mens vestra appetit quod demulcet, prius bibite quod dolet.»)

2242.

Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 251)

2243.

Gregorius, Moralia (76, 350C), («et temporalem iram super se lucrum computant, per quam se aeternam posse evadere non ignorant.»)

2244.

putant lucrum inv. P2

2245.

Verba… Sare] dicitur et sunt verba Sarre P2

2246.

legitur… luctator] dicitur quod Iacob prius est luctator

2247.

Reg. om. Pm

2248.

IIII. Reg. II.] III. Reg. III. P2

2251.

«Galgala: collis prepuciorum, vel collis circumcisionis» (Paris, lat. 15467, f. 598rb)

2252.

abscondit] ascendit P2

2253.

Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 265)

2254.

in nobis Deus inv. P2

2255.

quod P2, qu (sic!) Pm

2256.

«Ierico: luna vel odor» (Paris, lat. 15467, f. 603vb)

2257.

«Iordanis: Rivus iudicii, vel fluvius iudicantis, sive descensio eorum aut apprehensio eorum» (Paris. lat. 15467, f. 605b)

2259.

Strabo] Hieronymus Pm, P2; Strabo, Epistola I ad Timotheum (114, 632B), («Qui veram fidem habet de Deo, non cupit in miseriis fieri dives, nec pluris est ei mundus, quam Deus.»)

2260.

Qui… fidutiam] Qui veram fidem de Deo habet P2

2261.

In latrone… timor om. P2