Sermo 42.

Paris, Mazarine 1026, fol. 57va-58ra 2311

  1. Ite in castellum, etc. (Mt. XXI. 2), Nota quod Dominus dicit predicatoribus suis: Ite, scilicet:

Ite, inquit, in castellum. Ad litteram. Civitatem Ierusalem vocat castellum respective. 2316 [57vb] Castellum mundum significat quod diabolus princeps mundano munierat ad modum castelli VII. turribus, scilicet superbie, invidie et huiusmodi. Et hoc contra Dei voluntatem et discipulorum. 2317

  1. In hoc castello, id est mundoid est mundo] id est in hoc mundo P2, asina, id est humana natura bestialiter construens. Iuxta illud: Ioel. I. (17), Computruerunt iumenta, etc. Ligata erat funibus peccatorum suorum. Prov. V. (22), Iniquitates sue capiunt impium. Ad hanc solvendam misit duos discipulos, id est duos ordines predicatorum: unum ad gentiles, alium ad Iudeos. Vel duos dicit propter geminam caritatem. Minus enim quam inter duos caritas haberi non potest. Vel propter oris et operis firmitatem. Ac. I. (1), Cepit Iesus facere et docere. Vel duos dicit propter humilitatem duplicem. Mt. XI. (29), Discite (a me, quia mitis sum). Vel duo dicuntur esse, sicut ex Glosis colligitur: Petrus et Philippus. In Petro, qui a petra dictus est, firmitas operis intelligitur. In Philippo, qui interpretatur os lampadis, doctrina oris lucidi,doctrina oris lucidi] doctrina oris lucida P2 aperta lingua. Vel bene Petrus,Vel bene Petrus] Item Petrus P2 qui dissolvens interpretatur, ad dissolvendum peccatorum vincula mittitur. Cui dictum est Mt. XVI. (19), Quodcumque solveris, etc. Set tamen sine Philippo non mittitur ut dictum est.
  2. Sequitur. Et statim invenietis asinam, id est humanam naturam alligatam, et bene dicit ‘statim’, quia sicut dicitur Eccles. (I. 15), id est: Stultorum infinitus est numerus.
  3. Sequitur. Solvite a vinculis peccatorum suorum.

Nota quod tria sunt vincula que ligant peccatorem ad modum asine per collum, ne peccata 2321 possint confiteri, set quodlibet per tria 2322 solvitur:

  • Secundum saturitas status sui. 2331 Vinculum istud similiter solvunt tria:
    • Sui ipsius perfecta cognitio. 2332 Eccles. IX. (1), Nescit homo. Prov. XVI. (25), Est via que videtur homini iusta. 2333 Eccli. V. 2334 (1), Ne dicas: es michi sufficiens. 2335 Eccli. VII. (5), Non te iustifices apud Deum. Prov. XII. (15), Via stulti iusta in oculis suis. I. Io. I. (8), Si dixerimus quia peccatum non habemus. 2336
    • Infinitorum bonorum omissio. Ps. (XVIII. 13), Delicta quis in[58ra]telligit? I. Cor. IIII. (4), Nichil michi conscius sum. Prov. XX. (9), Quis potest dicere: Mundum (est cor meum)? Luc. XII. (18), Cum omnia benefecit, dixit. 2337
    • Consummationis sanctorum desideratio. 2338 Iob. XXXIII. (27), Respiciet homines. Gregorius: 2339 „Sicut intentiuum elationis est respectus deterioris, sic cautela humilitatis est respectus melioris“.
  • Tertium vinculum est spes future vite habunde. Hoc solvunt tria, scilicet:
    • Difficultas 2340 conversionis. Prov. XVIII. (3), Impius cum in profundum (vitiorum venerit, contempnet), etc. 2341 Gregorius: 2342 „Peccatum quod permanet.“ 2343 Et ideo dicit, etc: „Cum somens a peccatis, expedive nititur, etc.“ 2344
    • Timor infirmitatis. Ieronimus: 2345 „Cum egritudine opprimeris nostre pacis aliud cogitate quam sentis, et ubi vertitur intentio mentis, ibi vis doloris“. 2346 Gregorius: 2347 „Ab hac anima diversione, etc.“ 2348
    • Incertitudo mortis. Eccles. IX. (12), Nescit homo finem suum. Prov. XXVII. (1), Ne glorieris in crastinum. Eccli. V. (8), Ne tardes converti. Luc. XII. (20), Stulte, hac nocte (animam tuam repetunt a te). I. Thes V. (3), Cum dixerint: Pax (et securitas), etc. Qui veniam petit, etc. 2349
  1. Sequitur. Adducite mihi. Sacerdos enim postquam solvit peccatorem a vinculis sathane etet om. P2 quasi iumentum per capistrum duxeritduxerit] ducit P2 ad Iesum, fequenter monendo et exhortando ad penitentiam. Set hodie sacerdotes nostri facti sunt velud structio. Iob. XXXIX. (14), Structiostructio om. P2 derelinquit in pulvere ova sua? Et obliviscitur quod pespes vulg; res Pm conculcet ea,quod pes conculcet ea om. P2 aut bestia agri conterat. Induciturinducitur] induratur P2 ad filios suos, quasi non sint sui.«Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea? Obliviscitur quod pes conculcet ea, au bestia agri conterat. Duratur ad filios suos, quasi non sint sui.» (vulg) Vix potest Christus hodie invenire unam gallinam, id est unum prelatum, qui infirmetur super pullos suos, set velud structio multi sunt qui nulla compassione commoventurcommoventur] moventur P2 super filios suos, id est sibi subditos.id est sibi subditos om. P2
Notes
2311.

Dominica VIa add. P2

2312.

Quando misi vos] Quoniam nequit vos P2

2313.

fatigabiliter Pm, infatigabiliter P2

2314.

Noli contendere verbis (vulg)

2315.

Stultus… disciplina] Et infra: Stultas autem et indisciplina evita. «Stultas autem et sine disciplina questiones devita» (vulg: II. Tim. II. 23)

2316.

respective] despective P2

2317.

Castellum… discipulorum] Castellum mundum significat, quod diabolus princeps mundi huius munerat, id est mundanorum, ad modum turris, scilicet spiritu superbie et invidie, et huiusmodi, contra Dei voluntatem et veritatem et discipulorum P2

2321.

peccata om. P2

2322.

quodlibet per tria solvitur] quodlibet vinculum solvitur

2323.

illud vinculum] istud vinculum P2

2324.

comminatio] commutatio vel formatio P2

2325.

Gregorius, Regula pastoralis (77, 74A), («Otiosum quippe verbum est, quod aut ratione justae necessitatis, aut intentione pie utilitatis caret.»)

2326.

aut interntionis… utilitatis] aut intentione pie utilitatis caret P2

2327.

Gregorius, Regula pastoralis (77, 60A), («Quia igitur cum patientia reliquitur, etiam bona reliqua quae jam gesta sunt destruuntur.»)

2328.

pro peccatis] pro peccatis nostris P2

2329.

Item ultimo: Vinum sapientiae, etc.] et Sap. III. Initium sapientiae, etc. (Cf. «Virtus enim tua iustitiae initium est.» vulg: Sap. XII. 16) P2

2330.

Bernardus om. Pm; Bernardus, In nativitate Domini (183, 125A), («Agnosce, o homo, quam gravia sunt vulnera, pro quibus necesse est Dominum Christum vulnerari. Si non essent haec ad mortem, et mortem sempiternam, nunquam pro eorum remedio Dei Filius moreretur.»)

2331.

Secundum… status sui] Secundum vinculum est securitas peccati sui P2

2332.

perfecta cognitio] imperfecta cognitio P2

2333.

«Est via que videtur homini recta» (vulg: Prov. XVI. 25)

2334.

Eccli. V.] Eccli. VI. Pm

2335.

«et ne dixeris: Est michi sufficiens vita» (vulg)

2336.

«Si dixerimus quoniam peccatum non habemus» (vulg)

2337.

«Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam; et illuc congregabo omnia quae nata sunt michi, et bona mea.» (vulg: Lc. XII. 18)

2338.

desideratio] consideratio P2

2339.

Non inveni

2340.

difficultas rep. P2

2341.

«Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit.» (vulg)

2342.

Gregorius, Moralia (76, 334B), («Peccatum namque quod poenitentia non diluit ipso suo pondere mox ad aliud tahit.»)

2343.

«Peccatum quod per penitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit.» P2

2344.

Non inveni

2345.

Hieronymus, cité d'après Petrus Cantor Verbum abbraviatum (205, 357D), («Vix aliud potest cogitare quam sentias. Illuc enim tota mentis rapitur intentio, ubi est vis doloris.»)

2346.

«Cum egreditudine opprimeris, vix potes cogitare aliud quam sentis, et ibi vertitur intentio mentis, ubi etiam vis doloris.» P2

2347.

Non inveni

2348.

diversione, etc.] Quere eam supra add. P2

2349.

Qui veniam petit, etc. om. P2