Sermo 54.
Paris, Mazarine 1026, fol. 61rb-61va
[marg] Dominica VIa
- Cum venerit Paraclitus, (Ioh. XV. 26) Hic datur intelligi quod Spiritus sanctus venit a se ipso et sua sponte.
Sequitur.
2662
Quem ego mittam vobis a Patre. Sicut enim Pater, ita et Filius et Spiritus sanctus mittit. Set Filius solet in sacra scriptura omne quod sui est
2663
attribuere Patri, quia quidquid habet, habet a Patre. Et ideo dicit: Quem ego mittam vobis a Patre,
2664
addens: Spiritum veritatis. Supple: inspiratorem,
2665
qui a Patre procedit. Ille, inquam, testimonium
2666
perhibebit de me, et de deitate mea.
2667
Preter testimonium Patris in baptismo Christi et in transfiguratione; preter testimonium etiam Iohannis Baptiste de Christo; preter testimonium ipsius Christi operum.
2668
Io. XV.
2669
(24), Que nemo alius facere posset. Perhibuit enim ipse,
2670
scilicet testimonium de Filio diffusum
2671
per ora predicantium, ita ut abiecto timore constanter eis predicarent, quod ante adventum Spiritus sacti facere non audebant.
- Moraliter. Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis etc, scilicet petentibus.scilicet petentibus om. P2
- Paraclitus enim consolator interpretatur, et penitentes pro peccatis consolatore indigent.
2673
Mt. V. (5), Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Iere. XXXI. (13), Convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos. Ysa. LI. (12), Ego, inquit Spiritus santus, ego ipse consolabor vos. Ps. (XCIII. 19), Consolationes tue letificaverunt animam meam. Consolatur enim Spiritus sanctus penitentes tripliciter, ostendens eis per predicatores suos quod penitentia quam pro peccatis suis faciunt est:
-
- Levis.
2674
Mt. XI.
2675
(30), Iugum enim meum suave est, et honus meum leve. Gregorius:
2676
„Sancti temporalem penam lucrum putant (quia per hanc eternam evadere non ignorant), etc.“
- Brevis.
2677
Ad Ro. VIII. (18), Non sunt condigne (passiones huius temporis ad futuram gloriam que revelabitur in nobis), etc. II. Ad Cor. IIII. (17), Id quod in presenti momentane (est), etc. [61va]
- A pena eterna immunis. Prov. XIIII. (10), Cor quod novit amaritudinem, etc. Idem. XX. (14), Malum est, malum est, etc.
- Paraclitus enim testis intepretatur.
2678
De ipso teste
2679
gaudebat Iob. XVI. (20), Ecce, inquit, in celo est testis meus et conscius meus in excelsis. De hoc testimonio et huiusmodi: I. Io. V. (7), Tres sunt qui testimonium dant, id est dabunt in die iudicii et hoc contra demones, in celo, id est in testimonio:
2680
- Pater qui
2681
fuit potens in opere. Ad Phil. IIII. (13), Omnia possum in eo qui me confortat. In Iudic.
2682
III. (15), Qui utraque manu utebatur pro dextera. Psal. (LVIII. 10), Fortitudinem meam ad te custodiam. Set certe multi habent hodie
2683
fortitudinem asininam. Asinus enim valde debilis est circa humeros ubi habet crucem. Set circa crura et circa caudam valde fortis est. Tales sunt
2684
maxime luxuriosi qui operibus
2685
crucis, id est penitentie, debiles sunt, set circa caudam, id est operibus
2686
luxurie, fortes sunt. Ideo
2687
dicit Psal. (XX. 13), Pones eos dorsum, etc. Iere. VII. (24), Facti sunt retrorsum, suple: fortes, et non ante. Iere. (XXIII. 10), Fortitudo eorum dissimilis.
2688
Set tales doleant et confiteantur peccata sua, et spem suam ponant
2689
in Domino. Quoniam sicut dicit Ysa. XL. (31), Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, scilicet malam, in bonam, et tunc poterunt dicere cum Apostolo Ad Phil. IIII.
2690
Posteriorum oblitus (ad anteriora me exeundo), etc.
- Filius qui
2691
fuit sapiens in sermone. Eccles. In fine. (XII. 11), Verba sapientium sicut
2692
stimuli, et quasi clavi
2693
in altum defixi. Stimulus
2694
duo facit: Asinum enim
2695
errantem ad viam rectam perducit et ipsum pigrem cito ire facit.
2696
Sic facit verbum sapientis: Peccatores errantes ad viam veritatis perducit et pigros citius ire facit. Sequitur: Et quasi clavi. Clavus in altera parte pungit et aperit, et in parte altera claudit et stringit. Sic verbum Dei pungit cor et aperit
2697
ut gratiam receptam custodiat. Ad Eph. III. (29), Omnis sermo malus de ore nostro non procedat, etc. I. Ad Thi. IIII. (12), Cito fidelis in verbo, etc.
2698
I. Pe. IIII. (11), Si quis loquatur, quasi sermones Dei. I. Reg. III. (19), habemus de Samule quod ex omnibus verbis eius non cecidit in terram.
- Spiritus sanctus, qui
2699
fuit benignus
2700
in elemosinarum largitione. Iob. XXX. (25), Flebam quondam super eo qui afflictus erat, etc. Item.
2701
XXXI. (16), Si negavi, quod volebant, pauperibus, etc. Idem. XXXI.
2702
(32), Foris non mansit peregrinus, etc.
Notes
2664.
Et ideo dicit… a Patre om. P2
2665.
inspiratorem] inspirationis P2
2667.
et de deitate mea] id est, de divinitate mea P2
2668.
Preter testimonium Patris… ipsius Christi operum] Preter testimonium Patris in baptismo Christi; et preter testimonium etiam Iohannis Baptiste de Christo; et preter testimonium operum ipsius Christi. P2
2671.
diffusum P2, diffusius Pm
2673.
et penitentes… indigent om. P2
2676.
Gregorius, Moralia (76, 350C)
2678.
Paraclitus… interpretatur] Sancte consolationis testis. Paraclitus enim testis interpretatur. P2
2679.
de ipso teste] de isto teste P2
2680.
in testimonio] in celesti viro P2
2682.
Iudic. III.] Numeris IIII. Pm, P2
2688.
difficilis Pm; dissimilis P2 (Vulg. Iere.XXIII. 10)
2694.
stimulus] nota quod stimulus P2
2696.
ad viam rectam… cito ire facit] ad viam rectam reducit et ipsum cito facit ire P2
2697.
Sic verbum Dei… aperit om. P2
2698.
Cito… in verbo, etc.] Scrutum esto fidelium in verbo P2 («Sed, exemplum esto fidelium, in verbo», vulg: I. Thim. IIII. 12)
2700.
benignus] scilicet add. P2
2702.
Idem XXXI.] Et in eodem P2