Sermo 63.
Paris, Mazarine 1026 fol. 63va-64ra
[marg] De eodem
Item de eodem
- Villam emi, etc, (Lc. XIIII. 18). Nota quodnota quod] notandum est quod P2 tria sunt que a cena Domini retrahunt multos, scilicet:scilicet] de quibus sequitur, scilicet P2
- Superbia que notatur ibi: villam emi. Ibi enim notatur superbia dominandi, et tales non veniunt ad cenam Domini. Zac. VII. (11), Noluerunt attendere, et averterunt scapulas recedentes. Iere. II. (27), Verterunt ad me terga et non facies. Ubi notatur superbia. Ps. (C. 7), Non habitabunt in medio domus mee, etc.
- Sequitur: necesse habeo exire, id est illa emiturid est illa emitur] villa emitur P2 que utinam non gratis haberetur, quia compellit exire a semita Dei sui contemplationecompellit exire a semita Dei sui contemplatione] compellit ire ab intrinseca Dei sui contemplatione P2 ad exteriorem sollicitudinem. Unde legitur III. Reg. II. (40), quod cum Semey exivit de Ierusalem in Geth ut quereret servos suos,suos] et add. P2 interfectus est a Salomone, quia qui terrenam querit dominationem ut iste faciebat qui querebat suos servossuos servos inv. P2, exit de visione pacis in Geth, quod interpretatur torcular,Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 316) id est in oppressione divitiarum, a Christo vero pacifico condempnatur. Legitur enim in Gene. XXXIIII. (2), quod Dyna, filia Iacob, cum exiret ut videretDyna, filia Iacob, cum exiret ut videret] Dyna, que erat filia Iacob, exivit ut videret P2 mulieres illius regionis, corrupta est a Sychen, principe illius terre,corrupta est… principe illius terre] et corrupta est a Sychen, filio Emor, principe terre illius P2 et conglutinata est anima eius cum illa.anima eius cum illa] anima illius pro illa P2 Exit Dyna cum mens nostra interiora negligens studia ad secularia extrinsecusextrinsecus om. P2 evagatur, quam Sychen, princeps terrenorum, per avaritiam corrumpitcorrumpim Pm, corrumpit P2 et sibi eam conglutinat.conglutinat] illaqueat P2 Legitur etiam Gene. XXIII. (1-28), quod egressus est Esau, vir agricola, ad venationem, et Iacob, vir simplex, manens in mentis habitaculo, illiilli om. P2 subripuit benedictionem.
- Sequitur: Videre illam. Eleganter dicitur: Necesse habeo videre illam. Hic est enim unicus fructus divitiarum. Unde Eccles.Eccles.] Eccli. Pm V. (10), Quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?, etc.
- Sequitur: Rogo te, habe me excusatum. Humilitas sonat in voce cum dicit: Rogo te, set superbia in actione, cum cenam contempnit. Sic [63vb] frequenter dicitur ad virum iustum: ora pro me quia peccator sum. Ubi notatur (humilitas)notatur] humilitas add. P2 dum requiritur oratio, set manet superbia dum non recorditnon recordit] non recedit P2 a peccato.
- - Avaritia, que notatur ibi: iuga boum emi V., etc, quasi dicat: non possum venire, quia sollicitus sum de hiis que per V. sensus corporis administrantur, id est de exterioribus. Iere. VIII. (5), Apprehenderunt mendatium, id est temporalia, et noluerunt reverti. Iere. XXII. (21), Locutus sum ad te in habundantia mea, et non dixi: non audiam.
Et nota
2886
sicut boves combinantur in iugo, ita sensus corporis, que
2887
enim sunt aures, duo oculi, due nares, in gustu duo instrumenta: lingua et palatum, in tactu due manus.
Et bene per V.
2888
iuga boum quinque sensus corporis intelligimus, quia sicut boves cotidie terram vertunt, sic
2889
V. sensus corporis cotidie in terrenis implicantur.
- De visu. Prov. XVII. (14), Oculi stultorum in finibus terre, etc. Ps. (XVI. 1), Statuerunt oculos suos declinare in terram, id est terrenis.
- De auditu. Exo. XX. (19), ubi dicitur quod filii Israel dicebant Moysi, qui promittebat eis terram fluentem lacte et melle: Loquere nobis et audiemus; non
2890
loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Ysa. XXX. (10), In persona talium: loquimini nobis placentia, etc.
- De odoratu. Psal. (LXXI. 9), Inimici eius terram lingent.
- De lingua. Io. III. (31), Qui de terra est, de terra loquitur. XXIX. (4), Ysa. De humo musitabit eloquium meum.
2891
- De tactu. Ysa. I. (15), Cum extenderis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam, manus enim nostre plene sunt sanguine, etc. Eccli.
2892
(XXXIIII. 25), Panis egentium vita pauperum, etc.
Luxuria, que notatur ibi: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Multos enim non matrimonium set matrimonii abusio a cena Domini retraxit. Osee. V.
2893
(4), Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad virum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. Multi enim non propter prolis fecunditatem, set propter carnis desideria contrahunt matrimonia. Unde angelus ad Tob. VI. (17), In eos qui coniugia ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et sue libidini ita vacent, sicut equus et mulus quibus non est intellectus, habet super eos demonium potestatem. Item: Tob. (VIII. 9), orans ad Dominum: Tob. (VIII. 9), Domine, tu scis quia non luxurie causa accipio uxorem meam, set sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in secula seculorum.
- Notandum quod V. modis cognoscit uxorem suam vir, scilicet:Notandum quod… scilicet] Notandum est quod IIII. modis cognoscit vir uxorem suam, scilicet P2
- Aut causa prolis procreande, et tunc nullum est peccatum.
- Aut causa reddendi debitum, et tunc non solum non peccat,
2895
set etiam
2896
meretur. Ut XXXIII. Q. V. «Si dicat.»
2897
- Aut causa incontinentie vitande, scilicet cum prevenitur a voluptate, et tunc est veniale peccatum secundum quosdam, ego tamen credo nullum esse peccatum propter auctoritatem Apostoli: I. ad Cor. VII. (2), Propter fornicationem, suple: vi[64ra]tandam unusquisque uxorem habeat, unaquaeque suum virum habeat.
- Aut causa explende (li)bidinis, ut cum utitur calidis cibis et incentivis, ut potentior sit in illo facto, vel cum conatur facere, licet non multum appetat, et tunc credo ipsum mortaliter peccare. Ut XXXII. Q. IIII.
2898
- Aut cognoscit uxorem suam contra naturam, et tunc mortalissime peccat. Ut XXXII. Q. VII. «Adulterii malum.»
2899