Sermo 75.
Paris, Mazarine 1026, fol. 67ra-67va
[marg] De eodem
Item de eodem
- Omnis arbor, id est omnis homo vel voluntas hominis,id est… voluntas hominis] id est omnis voluntas hominis, vel omnis homo P2que non facit fructum bonum, eterni regni meritorium, excidetur, scilicet de terra viventium, et in ignem mittetur, scilicet gehenne, (Mt. VII. 19).
Notandum
3142
quod secundum philosophos homo arbor est eversa, cuius capilli sunt radices in superiori parte :
- Hec arbor quanto fortius radices, id est cogitationes,
3143
figit, firmius stat et melius fructificat, nec timet grandinem, nec tempestatem, cum in celum sit conversatio eius. Iuxta illud Apostoli Ad Phil. III. (20), Nostra conversatio in celis est.
- Hec arbor in initio vite sue asperitatem debet habere, ut planitiem et lenitatem inveniat in fine. Sap. III. (15), Bonorum laborum gloriosus est fructus, etc.
- Hec arbor florere debet per bonum propositum.
3144
- Hec arbor debet habere
3145
folia bonorum verborum, I. [67rb] Pe. IIII. (11), Si quis loquitur, etc. I. Ad Tim.
3146
IIII. (12), Exemplum esto fidelium, etc.
- Hec arbor umbram debet facere fessos sustinendo, proximum protegendo. Iob. XXXI. (32), Foris non mansit peregrinus; hostium meum patuit viatori.
- Hec arbor avulsa per peccatum, nisi cito replantetur per penitentiam, arescit. Eccli. XVII.
3147
Ne dormieris, etc.
- Hec arbor superfluis abscisis melius et citius fructificat.
3148
- Hec arbor sicca et inutilis apparet in hyeme, in estate vero viret. Iob. XII. (4), Deridetur iusti simplicitas, etc.
- Notandumnotandum] est add. P2 quod tria sunt genera arborum, que tria genera hominum designant, scilicet ulmus, ficus et oliva :
- Ulmus habet flores sine fructu, et significat ypocritas, qui odorem bone fame prestant aliis, et in se nihil fructificant. Et hic est vanum. Sap. III. (11), Vacua est spes illorum et labores sine fructu, etc.
- Ficus fructificat sine floribus, et significat illos qui in se tantum fructificant, odorem tamen bone fame aliis non prestant. Hoc bonum
3150
set tamen parum est. Iere. LI. (6), in persona talium: Salvet unusquisque animam suam, etc.
- Oliva fructificat cum floribus, et significat illos qui in se fructificant et aliis bone fame odorem prestant. Et hoc melius est. Iob. IX. (26), in persona talium: Dies mei transierunt quasi naves poma portantes, quasi dicat : cito transierunt. Tamen inde fructum bone fame aliis prestiti.
3151
- Sciendum quod tria impediuntsciendum quod tira impediunt] et sciendum est quod quatuor impediunt P2 istam arborem fructificare, scilicet :
- Ventus superbie. Osee. XII. (1), Effraym pascit ventum. Sap. IIII. (4), A nimietate ventorum eradicabitur, etc.
- Frigus avaricie. Eccles. V.
3153
(9), Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis.
- Estus luxurie. Ad Ro. VI. (21), Quem fructum habuistis tunc, etc, quasi dicat : nullum.
- Bona vero arbor triplicem fructum profecit, scilicet :
- Fructum cordis. Unde de talibus
3154
potest dici quod
3155
Helysabet dixit beate virgini (Luc. I. 42): Benedictus fructus ventris tui.
- Fructum oris. Ysa. (LVII. 19), Creavi fructum labiorum pacem, etc.
- Fructum
3156
operis. Mt. III. (8), Agite dignos fructus penitentie. Quidam enim habent florem penitentie, quia bene incipiunt satisfacere, set fructus non maturescit, quia non adimplent penitentiam. Tales sunt similes symie, que quando videt nuces virides. Dic exemplum.
3157
Notes
3143.
id est cogitationes om. P2
3144.
hec arbor… propositum rep. P2
3146.
I. Ad Thim. IIII.] et ad Phil. IIII. Pm
3148.
fructificat] et virescit add. P2
3150.
hoc bonum] hoc est bonum P2