Sermo 77.
Paris, Mazarine 1026, fol. 67va-67vb
[marg] Dominica Xa
3160
- Homo quidam erat dives, etc, (Luc. XVI. 1). Homo iste est Deus cuius villicus est quilibet fidelis. Villicus enim ville custos dicitur, ponitur tamen hic pro yconomo, id est dispensatore, qui totam domus substantiam dispensat.
Iste autem villicus non in fraude, set in prudentia nobis proponitur imitandus, et hec est parabola quasi in contrarium intelligenda, ac si dicatur : Si hic qui fraudem fecit tamen quia prudenter egit misericordiam faciens commendari meruit, multo fortius qui sine fraude misericors et prudens inventus fuerit
3161
a Domino commendabitur, sicut superius dixi. Villicus cui committitur villa, scilicet mens propria. Eccli. XV.
3162
(14), Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Homo igitur villicus et ipse est villa quam custodire debet, sicut bonus miles Christi. Prov. XVI. (32), Qui dominatur animo suo, melior est expugnatore urbium. Custodi ergo villam tuam, quia necesse est. Unde Gregorius:
3163
« Intuetur hostis mores uniuscuisque et cui vitio sint propinqui, ea
3164
ante oculos ponit ad quod novit facilius animum inclinari. » Iob. XIX. (12), Obsederunt in gyro tabernaculum meum. Per gyrum
3165
obsidetur, quicquid inde exit incidit in manus inimicorum. Tabernaculum est corpus nostrum, unde cum anima in mortali peccato existens tabernaculum corporis exit, statim incidit
3166
in manus demonum qui peccatorem tenent undique obsessum, ut diceret cum Ps. (CXVIII. 95), Me expectaverunt peccatores ut perderent me, etc. Custodi ergo villam tuam. Iuxta illud : Prov. IIII. (23), Omni custodia
3167
custodi cor tuum, et hoc ut dixi : tamquam villam a demonibus obsessam.
3168
Undique demones peccatores obsidentur:
3169
- A dexteris per prospera. Eccli. XI. (27), In die bonorum ne inmemor sis malorum, quasi dicat : in die prosperitatis, etc. Ps. (CXX. 6), Per diem sol non uret te, etc.
- A sinistris per adversa. Eccli.
3170
XI. (27), In die malorum ne inmemor sis bonorum.
- A posterioribus per delectationem peccatorum preteritorum. Set dicas cum Ezechia: Ysa. XXXVIII. (15), Recogitabo tibi, etc.
- Ab anterioribus per novos laqueos temptationum. [67vb] Ysa. LI. (23), Incurvare, etc. Bernardus:
3171
« Noli adquiescere quia non est transiturus. »
- A superioribus (per) presumptionem.
3172
Eccli. V. (6), Ne dicas : miseratio Dei magna est, etc.
- Ab inferioribus per desperationem. Eze. XVIII. (21), Quacumque hora, etc. Prov. XXVIII. (13), Qui abscondit scelera sua, non dirigetur.
- Huic villico committitcommittit] committitur P2 Dominus bona multa, scilicet nature, fortune, gratie que dissipat :
- Bona nature, id est V. sensus corporis male custodiendo que tamen sunt cum magna diligentia custodienda:
3174
-
- De visu. Ps. CXVIII. 37), Averte oculos meos, etc. Iob. XXXI. (1), Pepigi fedus cum oculis meis, etc. In Trenis. III. (51), Oculus meus depredatus est animam meam, etc.
- De auditu. Eccli. XXVIII. (28), Sepi aures tuas spinis.
- De odoratu. Ysa. III. (24), Erit pro suavi odore fetor, etc.
- De gustu. Prov. XXIII. (20), Noli esse in conviviis potatorum.
3175
- De tactu. Prov. VI. (27), Nunquid potest homo abscondere ignem (in sinu suo), etc.
Vel :
- Bona nature sunt
3176
sapientia, eloquentia, etc.
3177
Osee. II. (8), Dedi eis frumentum, id est scientiam sacre scripture, et vinum, id est ingenii acumen, et oleum, id est intellectus perspicacitatem, et argentum eloquentie, et aurum sapientie, que fecerunt Baal. Baal superior vel devorator
3178
interpretatur, etc.
3179
Certe
3180
qui eloquentiam habent et sapientiam ad hoc tendunt ut, facti superiores, aliorum sint devoratores, ut patet in prelatis ecclesiarum.
- Bona fortune, id est temporalia, in usus malos et superflue expendendo. Luc. XV. (11), de filio prodigo qui expendit omnem substantiam suam vivendo luxuriose. Eccli. XLVII. (20), Collegisti quasi auricalcum aurum, etc. Iere. V. (7), Saturavi eos, scilicet bonis temporalibus, et mechati sunt, etc. De superfluitate loquitur : Luc. XVI. (19), Homo quidam erat dives, et induebatur purpura, etc.
- Bona gratie, id est bonis operibus virtutes excercendo, contra I. Ad Cor. XV. (10), Gratia Dei sum id quod sum, etc, ecce Apostolus non ingratus gratie Dei attribuit quicquid boni habet, et gratia eius in me vacua non fuit. A fluctu, scilicet bonorum operum, immo magna operata est in me. Caritas enim magna operatur, si est. Si autem renuit, caritas non est, quod est contra desidiosos qui renuunt operari.
- Hic autem diffamatus est apud illum, id est accusatus, et hoc: propria consciencia. Iere. II. (19), Arguet te malitia tua, etc, quasi dissipasset bona illius ut dixi superius, et vocavit illum. Vocat Dominus peccatorem quandoque : per locutionem, vel predicationem,vel predicationem om. P2 vel per internam inspirationem, incutit ei dampnationis timorem.
Notes
3160.
[Marg] Dominica Xa] Dominica Xa P2
3162.
Eccli. XV.] Eccli. XVI. Pm, P2
3163.
Gregorius, Moralia (75, 1048A), («Intuetur ergo inimicus generis humani uniuscuisque mores cui vitio sint propinqui, et illa opponit ante faciem ad quae cognoscit facilius inclinari mentem, ut bladis ad laetis moribus saepe luxuriam, nonnunquam vanam gloriam; asperis vero mentibus iram, superbiam, vel crudelitatem proponat.»
3165.
per gyrum] cum tabernaculum per gyrum P2
3167.
custodi ergo… omni custodia om. P2
3172.
presumptionem Pm, per presumptionem P2
3174.
custodienda] custodiendi P2
3176.
vel bona nature sunt] bona etiam nature sunt P2
3178.
Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 254)
3179.
Baal superior… etc.] Baal interpretatur superior vel devorator, etc. P2