Deus, gratias ago tibi, quia non sum, etc, (Luc. XVIII. 11). Arguendus est iste phariseus, quiqui] quia P2 aliorum culpas laudes suas facit, qui aliorum vitia virtutes suas facit,facit] fecit P2 cum quilibet attendere debeat non quod aliis desit ad iusticiam, set quod sibi. Gregorius:Non inveni « Sicut in centivum est elationis consideratio deterioris, sic est cautela humilitatis respectus melioris. » Notandum quod IIIIor sunt species superbie :
Prima est cum quis bonum quod habet, a se estimat habere. Qualis fuit Nabugodonosor Dan. IIII. (27), Nonne hec est Babilon civitas magna, quam ego edificavi in domum regni, in robore fortitudinis mee, etc?
Secunda est cum homo bonum quod habet, a Deo se habere non credit,3248 set pro meritis suis. Contra talem:3249 I. Ad Cor. XV. (10), Gratia Dei sum id quod sum. Ps. (XI. 5), Labia nostra a nobis sunt.
Tertia est cum homo iactat se habere quod non habet, quod vitium est3250 ypocritarum, et hoc iactantia est vel rapina. Iob. XXVII. (8), Que est enim spes ypocrite servare, si avare rapiat.3251
Quarta est cum despectis ceteris, appetit quis singulariter videri bonum quod habet. Hac peste laborabat iste phariseus cum dicebat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum.
Notes
3248.
se habere non credit] se habere credit P2
3249.
contra talem] dicitur add. P2
3250.
quod vitium est] quod est vitium P2
3251.
«Que est enim spes hypocrite, si avare rapiat» (vulg)