Suspiciens in celum, ingemuit, (Marc VII. 34). Cum omnis Christi actio nostra sit lectio,lectio] instructio et lectio P2 quilibet nostrum debet exemplo Christi in celum respicere, scilicet considerando celi gaudia :
Eterna pro momentanea afflictione. II. Ad Cor.3269 (IIII. 17), Id enim quod in presenti est (momentaneum), etc. Ysa. LI. (11), Letitia sempiterna super capita eorum.
Impermutabilia pro temporalis gaudii cessatione. Ysa. LXV. (19), Gaudebo in populo, etc. Legitur etiam in Gene. XLV. (1), quod Egipcii, qui merentes interpretantur,3270 non interfuerunt gaudio quod Ioseph habuit cum fratribus suis.
Delectabilia pro penitentie afflictione. Ad Heb . XII. (11), Omnis disciplina, etc. Prov. XX. (14), Malum est, etc.
Omnibus bonis fecunda pro brevi voluptatum restrictione. Luc. XXII. (28), Vos estis qui permansistis, etc.
Certe qui hiis quartuor modis respiceret celum, gemeret, et frequenter suspiraret,suspiraret] respiraret P2 quatuor rationibus :
Pro peccatis consciencie proprie, sicut fecit Petrus. Mt. XXVI. (75), Egressus foras, flevit amare. Ysa. XXXVIII. (15), Recogitabo, etc.
Pro peccatis etiam alienis. Iere. IX. (1), Quis dabit capiti meo aquam, etc. Luc. XIX. (41), Videns Iesus civitatem, etc. Bernardus:3272 «Flevit Christus, etc.»
Pro incolatu huius miserie. Ps. (CXIX . 5), Heu michi, quia incolatus meus (prolongatus), etc. Ad Ro. VII. (24), Infelix ego homo, etc.
Pro dilatione celestis patrie. Ad Phil. I. (23), Cupio dissol[69ra]vi, etc. Ps. (XLI. 3), Quando veniam ante faciem Domini. De hiis duobus membris ultimis habemus3273 in Iudicum I. (14), ubi dicitur quod Axa suspiravit pro irriguo superiori et inferiori.
Notes
3269.
II. Ad Cor.] I. Ad Cor. P2
3270.
«Tenebre, vel angustia, sive tribulatio coangustans, vel tribulationis coangustatio.» (Paris, lat. 15467, f. 593rc)