Sermo 94.
Paris, Mazarine 1026, fol. 71ra-71rb
Dominica XVIa
- Nemo potest duobus dominis servire, etc, (Mt. VI. 24), invicem discordantibus,invicem discordantibus] supple: invicem discordantibus P2 ut est DominusDominus] Deus P2 et diabolus. Nam quod Deus precipit, diabolus dissuadet.
Nota quod Deus et diabolus ambo dicuntur domini hominis, set diversis respectibus. Homo similiter dicitur utriusque servus, set secundum diversum statum hominis et diversum tempus. Ad. Ro. VI. (16), Servi estis eius cui obedistis, sive peccastis ad mortem, sive obedistis ad iusticiam
3437
.
Notandum est quod Deus dicitur dominus hominis:
3438
- Ratione creationis. Ps. (XCIX. 3), Dominus fecit nos, et non ipsi nos.
3439
Ad Ephes. II. (10), Ipsius factura sumus, creati in Christo Ihesu.
- Ratione empcionis. I. Ad Cor. VI. (20), Empti enim estis precio magno, etc.
- Ratione tuitionis. Iere. XV.
3440
(20), Bellabunt adversum te, set non prevalebunt, etc. Iere. XX. (11), Dominus mecum est, etc.
- Diabolus similiter dicitur dominus hominis :
- Ratione fraudulente subiugationis. II. Pe. II. (19), A quo quis superatus est, etc. Io. VIII. (34), Qui facit peccatum, servus est peccati, etc. Iob. XLI. (25), Ipse est rex super universos filios superbie, scilicet diabolus.
- Ratione violente detentionis. Isa. LII. (5), Ablatus est populus meus gratis, etc. Quasi dicat : dominus diabolus iniuste detinet hominem sub dominio suo. Non enim peccaverat homo in diabolum commedendo pomum, (set)
3441
trangrediendo mandatum. Nam diabolus non fecit ipsum, nec dedit mandatum, immo
3442
diabolus in hominem peccavit, in eo quod
3443
innocentem seduxit. Ysa. XXVI. (13), Dominus Deus noster Deum possiderunt absque te.
3444
- Ratione legifere remunerationis. Ad Ro. VI. (24), Stipendia peccati mors, etc.
- Sciendum etiam quod servitium Dei est :
- Honestum. Luc I. (74), Serviamus illi, in sanctitate et iusticia (coram ipso), etc.
- Levissimum. I. Io. V. (3), Hec est caritas Dei ut mandata eius custodiamus ; et mandata eius gravia non sunt.
- Fructuosum. Io. XII. (26), Qui michi ministrat me sequatur, etc. Et infra (26) : Si quis michi ministraverit, etc.
3445
- Contra, servitium diaboli est :
- Inhonestum. Legitur in Exo. I.
3446
(14), quod pharao rex Egipti faciebat filios Israel servire sibi in palea, scilicet superbie, et luto avaricie, et latere luxurie, que omnia valde inhonesta sunt.
3447
- Gravissimum. Iere. XVI.
3448
(13), Servietis (ibi) diis alienis, etc. [71rb] Idem. IX. (5), Ut inique agerent, laboraverunt, etc. Sap. V. (7), Lassati sumus, etc.
- Infructuosum. Ad Ro. VI. (21), Quem fructum habuistis, etc. Sap. III. (11), Vacua est spes illorum et labores sine fructu, etc. De hac materia habes superius in sermone
3449
«Dominus meus, et Deus meus».
Notes
3437.
«Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis eius cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad iusticiam?» (vulg)
3438.
dominus hominis] ratione creationis add. P2
3439.
«Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos.» (vulg)
3444.
Deus noster possederunt nos domini absque te. (Vulg: Isa. XXVI. 13).
3445.
Et infra…ministraverit, etc. om. P2
3446.
Exo. I.] Eze. XXI. Pm, P2
3447.
que omnia valde inhonesta sunt] que omnia sunt inhonesta P2
3448.
Iere. XVI.] Iere. XV. Pm, P2
3449.
in sermone] in sermone illo P2