Sermo 94/a.
3450
Paris, Mazarine 1026, fol. 71rb-71rb
[marg] De eodem
Item de eodem
- Non potestis Deo servire et Mammone. Quod superius in generali dixerat, nunc per quoddam spirituale declarat.
Et nota quod Mammona syra lingua idem sonat
3451
quod divitie in latina. Mammon enim Mammonis nomen est demonis, qui preest divitia,
3452
non quod potestatem habeat dandi, set quod permittitur temptare per illas. Dicit ergo Dominus : Non potestis Deo servire et Mammone.
Nota quod non dicit : ‘Non potestis Deo servire et divitias’
3453
sicut fecit Abraham, Iob et multi alii iusti. Potest ergo quis Deo servire et divitias habere :
- In eis cor nullatenus apponendo. Psal. (LXI. 11), Divitie si affluant, nolite cor (apponere), etc. Ad Phil. III. (8), Omnia reputavi, etc.
3454
- Eas gratis accomodando. Luc. (VI. 35), Mutuum date, nichil inde sperantes, et erit merces vestra multa.
- Eas pauperibus largiendo. Ephe. IIII. (28), Qui furabatur iam non furetur.
- Eas
3455
magis ad necessitatem corporis adquirendo. Prov. XXX. (8), Mendicitatem et divitias, etc. I. Ad Thi. VI. (8), Habentes alimenta et quibus tegamur, etc.
- Non dicitNon dicit] Item non dicit P2 ‘Non potestis Deo servire et divitias habere’, sed ait ‘Non potestis Deo servire et Mammone’, quod faciunt avari et hocet hoc] et hoc faciunt multis de causis :
- Propter inanem gloriam. Osee. XII. (1), Effraim pascit ventum, etc. Sufficit avaro quod a populo dicatur : Ecce quomodo alte maritavit filias suas, ecce quam pulcras domos habet, et huiusmodi.
- Propter gule voluptatem. Luc. XII. (19), Anima mea, multa bona habes, etc. Idem. XVI. (19), Homo quidam erat dives, etc.
- Propter carnis suavitatem. Eccli. XLVII. (20), Collegisti quasi auricalcum aurum, etc. Iere. V. (7), Saturavi eos, scilicet bonis temporalibus, et mechati sunt, etc. Eze. XVI. (49), Hec fuit iniquitas Sodome, etc.
- Propter edificiorum preciositatem. Contra tales:
3458
Iere. XXII. (13), Veh qui edificat domum suam in iniusticia, et cenacula sua (non in iuditio), etc. Quere totam auctoritatem. Abac. II. (9), Veh qui congregat avaritiam malam domui sue,
3459
cum sit in excelso nidus eius, etc.
Notes
3450.
Ce sermon ne figure pas dans le Repertorium de Schneyer (t. II. p. 764), néanmoins, c'est un sermon distinct dans Pm et P2, je l'ai donc libellé sous le numéro 94/a.
3452.
Mammon enim… preest divitia] Nam Mammon Mammonis nomen est demonis qui preest divitiis P2
3454.
Ad. Phil. III. Omnia reputavi, etc. om. P2
3458.
contra tales] dicitur add. P2
3459.
domui sue P2, vulg, domo sue Pm