Surge, tolle lectum tuum, etc, (Mt. IX. 6). Quasi dicat Dominus peccatori : 'Surge', scilicet a vitiis, quod debes facere tribus de causis:tribus de causis] de quibus sequitur add. P2
Propter vocantis dignitatem. Iob. XIIII. (15), Vocabis me et ego respondebo tibi, etc. Io. XI. (28), Martha dixit Marie,3721 sorori sue : Magister (ad)est, et vocat te. Illa autem, ut audivit, surrexit cito et venit ad eum.
Propter iacendi diuturnitatem. Ioel. I. (17), Computruerunt iumenta in stercore suo. Prov. (VI. 9), Usquequo piger dormies.
Propter loci pollutionem. Iere. XLVIII. (11), Fertilis fuit Moab, etc. Mich. II. (10), Surgite et ite, etc.3722 Iere. III. (2), Leva oculos tuos, etc.
Sequitur. Tolle lectum tuum, etc, etet] id est P2 carnem tuam in qua spiritus infirmus cepit computrescere. Tolle, inquam, a voluptatibus suis et hoc tripliciter, scilicet :
Rationabiliter ieiunando. Ro. XII.3724(1), Rationabile sit obsequium vestrum. Eccli. XXXIII. (25), Cibaria, et virga, et honus asino.
Sanctorum limina frequentando. IIII. Reg. IIII. (22), Vocavit Sunamitis virum suum et ait : Mitte mecum unum de pueris, et asinam, et ibo usque ad virum Dei, etc. IIII. Reg. V. (9), de Naamam qui ivit ad Helyseum, etc.
Vigiliis et orationibus insistendo. Eccli. XXXIX. (6), Iustus cor suum tradet, etc. I. Pe. V. (8), Vigilate quia adversarius, etc.
Sequitur. Et vade in domum (tuam), id est in celestem patriam, et ibi invenies :
Omnem dulcedinem. Ps. (XXX. 20), Quam magna multitudo dulcedinis tue, Domine.
Mentis exultationem. Ps. (CXLIX. 5), Exultabunt sancti in gloria, etc. Ysa. LXV. (19), Gaudebo in populo meo, etc.
Concordiam et pacem. Ysa. XXXII.3725 (18), Sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Ps. (CXXXII. 1), Ecce quam bonum, etc, que tria significata fuerunt3726 per illa tria que attulerunt exploratores de terra promissionis, Numeri XIII. (23), id est3727 per ficum ubi notatur dulcedo, per botrum ubi notatur gaudium, per malogranatum, ubi notatur concordia.
Notes
3721.
Marie om. P2
3722.
ite, etc.] Ysa. LXV. (19), Gaudebo in populo meo, etc. add. P2