Sermo 108.
Paris, Mazarine 1026, fol. 75va-75vb
[marg] De eodem
Item de eodem
- Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nupcialem? (Mt. XXII. 12). Notandum quod tria sunt que peccatores a peccatis suis retrahunt, scilicet amor, pu[75vb]dor, timor, que tria in verbis iam dictis notari possunt.tria sunt que peccatores… notari possunt] tria sunt que peccatores timere debent, scilicet amor, timor et pudor, que tria in predictis verbis notari possunt P2
- Amor cum dicit : Amice, etc. Quasi dicat : Amice per confessionem fidei, set inimice per pravam operationem, quia fides sine operibus (mortua est), etc, (Iac. II. 17).
- Pudor cum dixit : Quomodo huc intrasti, id est quomodo ad iuditium venisti, non habens vestem nupcialem et
3782
opera caritatis. Ecce confusio
3783
quam sustinebunt dampnati in inferno. Iere. XX. (21), Confudentur vehementer, etc.
- Timor cum dicit : Ligatis manibus et pedibus, etc.
- Ideo dicit Ps. (CXVIII. 120) (A) iuditiis enim tuis timui. Habeat ergo quilibet, ne confundatur et ne eternaliter dampnetur, vestem nupcialem,vestem nuptialem] vestem etiam nuptialem P2 id est caritatem, et hanc triplicem, scilicet :
- Erga Deum. Ro. VIII. (35), Quis nos separabit a caritate Christi, etc? Mt. XXII. (37), Diliges Dominum Deum tuum. Luc. X. (27), Idem.
- Erga proximum. I. Io. IIII. (12), Si diligimus invicem, Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est.
- Erga se ipsum. Eccli. XXX. (24), Miserere anime tue, placens Deo. Quasi dicat : si vis placere Domino, miserere anime tue.
3785
Idem. X. (32), Peccantem in animam suam quis iustificabit, et quis honorabit exhonorantem animam suam.
- Sequitur. At ille obmutuit. Merito tacet quem propria consciencia reprehendit,reprehendit] remordet P2 cum etiam ille quem de nullo consciencia reprehendetreprehendet] reprehendit P2 in iuditio obmutescet. Iob. IX. (14), Quantus sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo ? Qui, etiamquoniam etiam Pm, etiam qui P2 («qui etiam» , vulg) si habuero quippiam iustum, non respondebo ei, set iudicem meum deprecabor.
[marg] Quod notatur ibi : at ille obmutuit.
Nota quod tria debemus timere in iuditio :
- Conscienciam accusantem.
3789
Ysa. In fine. (LVI. 24), Vermis eorum, scilicet remordentis consciencie, non morietur.
3790
Eccli.
3791
VII. (19), Humilia valde spiritum tuum. Et (a)d Ro. II. (15), Testimonium reddente illis consciencia. Sap. XVII.
3792
(10), Semper presumit seva, perturbata consciencia. Ideo dicit Eccli. XIII. (30), Bona est substantia cui non est peccatum in consciencia.
- Iudicis severitatem, quod
3793
notatur ibi : Ligatis manibus, etc. Prov. VI. (34), Zelus et furor viri, etc. Iob. XV. (31), Non credit frustra, quod aliquo pretio redimendus sit. Ps. (VII. 12), Deus iudex iustus, fortis, (et sapiens), etc, et ideo flecti non poterit.
3794
Fortis, et ideo ei resisti non poterit. Item falli non poterit,
3795
quia sapientie eius (non est numerus), etc. (Ps. CXLVI. 5).
- Penarum diversitatem, quod
3796
notatur ibi : Ibi erit fletus et stridor dentium. Iob. XXIIII. (19), Transibunt ab aquis nivium, etc. Ps. (X. 7), Ignis (et) sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Et nota quod dicit ‘pars’. Quasi dicat : Non tantum habebunt penam istam,
3797
set multas alias.
Notes
3785.
quasi dicat… miserere anime tue om. P2
3789.
conscienciam accusantem] ut hic: At ille obmutuit add. P2
3790.
Ysa. In fine… non morietur om. P2
3792.
Sap. XVII.] Sap. I. Pm, P2
3794.
et ideo flecti non poterit] iustus, et ideo flecti non poterit P2
3795.
item falli non poterit om. P2
3797.
penam istam] penas istas P2