Sermo 109.
Paris, Mazarine 1026, fol. 75vb-76ra
[marg] De eodem
Item de eodem
- Ibi erit fletus oculorum, (Mt. XXII. 13). Hic (in) vanisvanis Pm, in vanis P2 vaganatium. Eccles. I. (2), Vanitas vanitatum, etc. Ideo dicit Ps. (CVIII. 37), Averte oculos meos ne videant vanitatem.
Sequitur. Et stridor dentium. Hic de edacitate gaudentium. Prov. XX. (17), Suavis est homini [76ra] panis mendacii, set postea implebitur os eius calculo, id est lapide ignito. Calculus manducando consumi non potest, quia lapis est, nec de ore eius eici,
3799
quia os implet.
Notandum quod pena respondebit culpe in quatuor, scilicet:
3800
- In modo. Quia eo membro quo
3801
plus peccavit homo plus punietur, ut
3802
Sap. XI. (17), Per que peccat quis, etc. Hoc bene patet in divite.
3803
- In numero. Quia nullum peccatum relinquitur impunitum. Iob. XX. (18), Luet qui fecit omnia, etc. Eccles. In fine. (XII. 14), Cuncta que fiunt, etc. Mt. XII. (36), De omni verbo ocioso, etc.
3804
- In quantitate. Quia si magna fuerit culpa, magna erit pena. Luc. VI. (38), Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. Apoc. XVIII. (6).
3805
- In qualitate. Quia qui peccaverit
3806
ardore libidis, punietur ardore ignis. Legitur in Gene. XIX. (24), quod Sodomite qui peccaverunt in ardore et fetore libidinis, puniti fuerunt in fetore sulphuris et ardore ignis. Ps. (X. 7), Ignis, sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
Notes
3799.
nec de ore eius eici] nec ab ore eici P2
3800.
scilicet] de quibus sequitur in subsequanti distinctione add. P2
3802.
punietur ut] punitur ut hic et P2
3803.
in divite] epulone add. P2
3804.
Mt. XII. De omni verbo otioso, etc. om. P2
3806.
qui peccaverit] si peccaverit P2