Cuius est imago hec et superscriptio? (Mt. XXII. 20). Nota quod quilibet est moneta Dei. Ps. (IIII. 7), Signatum est, etc. Set diabolus, tamquam falsarius, imaginem suam et litteras suas imprimit in monetain moneta] Dei add. P2 quando hominem aliquo genere mortalis peccati seducit. Tunc enim peccator habet facies et ymagines diaboli cum habet peccata. Ps. (LXXXI. 2), Usquequo (iudicatis iniquitatem, et) facies peccatorum sumitis.
Leonis faciem habet per superbiam. Contra:3928 Eccli. IIII. (35), Noli esse sicut leo, etc.
Serpentis per detractionem et invidiam. Eccles. X. (11), Si mordeat serpens, etc. Iob. V. (2), Parvulum occidit invidia.
Apri per iracundiam. Prov. (XXVII. 4), Ira non habet misericordiam, etc. Psal. (LXXIX. 14), Exterminavit eam, scilicet fidelem animam, sicut aper de sylva.3929
Onagri per accidiam. Prov. XIII. (4), Vult et non vult piger. Iob. XI. (12), Vir vanus in superbiam erigitur.
Vulpis per dolositatem. Prov. IIII. (16), Non dormiunt nisi malefecerint. Iud(ic). XV. (4), de vulpibus Sampsonis.
Ursi per gulositatem. II. Pe. II. (12), Hii velud, etc. I. Reg. XVII.3930 (36), Sic3931 David interfecit leonem et ursum.
Asini per luxuriam. Eze. XXIII. (20), Insanivit libidine, etc. Ioel. I. (17), Computruerunt iumenta, etc. Tali ergo merito potest Dominus dicere : Cuius est imago hec, etc? Necessarium ergo est ut talis qui accipit contra faciem suam, malleo tribulationis vel infirmitatis percutiatur. Ut ita aptus sit recipere ymaginem Dei.
Notes
3928.
contra om. P2
3929.
Exterminavit eam… sicut aper de sylva] Exterminavit eam aper de sylva, id est fidelem animam P2