Sermo 118.

Paris, Mazarine 1026, fol. 77vb-78ra

[marg] De eodem

Item de eodem

  1. Reddite que sunt Cesaris Cesari, etc, (Mt. XXII. 21). Notandum quod diversa sunt genera monetarum:genera monetarum] scilicet add. P2
  2. Aurea que est imperatorum. Moneta aurea est anima in qua impressa est imago illius imperatoris qui imperat ventis et mari. Fecit enim Deus sicut pictor qui primo figurat ymaginem plumbo, deinde eam coloribus ornat. Ita Dominus primo figuravit animam naturalibus bonis, secundo coloravit eam gratuitis. Ps. (IIII. 7), Signatum est super nos, etc. Gen. I.Gen. I.] Gen. II. Pm, P2 (26), Faciamus hominem ad ymaginem, etc. Hoc autem [78ra] ideo fecit Dominus :
  1. Argentea. Ista est regum et principum, scilicet corpus hominis quod vilius est anima, sicut argentum auro. Argentum album est et corpus per munditiam. Ysa. (I. 16), Lavamini, mundi estote, etc. Hic denarius, id est corpus, habet ymaginem principis, id est Christi.
  2. Erea, et significaterea, et significat] erea ista significat P2 divitias seculi quas a mundo habemus. Ideo, si Christus non habuit imaginem Cesaris, et dedit censum Cesari, non de suo (dedit),dedit P2 Deus Pm set reddidit mundomundo] mundi P2 quod erat mundi.
  3. Si non vis esse obnoxius Cesari, noli habere que sunt mundi. Si habes divitias, obnoxius es Cesari. Si vis terreno regi nichil debere, omnia tua relinque, et Christum sequere. Non enim quis potest esse Dei, nisi prius mundum relinquat,mundum relinquat] mundus relinquerit P2 id est omnia redde que sunt Cesaris Cesari.

Notandum quod Cesari, id est domino terreno, debent subditi tria, scilicet :

Notes
3934.

suum simile inv. P2

3935.

Eccli] Eccles. Pm

3936.

suum simile Pm, simile sibi P2, (vulg)

3937.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos (36, 279)

3938.

gloriosam] pulcram et gloriosam P2

3939.

aurum est] nimis add. P2

3940.

Psal.] et idem P2

3941.

ita om. P2

3942.

Auctor incertus] Bernardus Pm, P2; Auctor incertus (Hugo de S. Victore), Miscellanea (177, 802C), («Regula disciplinae in Christo, quae accenditur ut dragma perdita inveniatur.»)

3947.

Rom. XVI.] Isa XIII. Pm

3948.

Ysa. XIII. Cui honor, etc. - Subjectionem. I. Pe. II. Servi subiecti estote om. P2

3949.

in sermone] in precedenti dominica, in sermone illo P2