Sermo 119.

Paris, Mazarine 1026, fol. 78ra-78va

[marg] Dominica XXVa

  1. Domine, filia mea in domo defuncta est, etc, (Mt. IX. 18). Nota quod ista filia in domo defuncta significat anima(m)anima Pm, animam P2 in occulta cogitatione mortuam que bene dicitur filia Iayri, qui interpretatur illuminatus vel illuminans,Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 321) per quem chorus sanctorum intelligitur qui, illuminatus a Domino, alios illuminat [78vb] verbo et exemplo, et orat Dominum pro filia, id est pro peccatrice anima, ut imposita manu super eamsuper eam] super ea P2 vivat.

In impositione manus namque 3953 Domini consistit resuscitatio peccatoris. Iob. XXVI. 3954 (13), Obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus. Coluber tortuosus est malignus spiritus qui de mente peccatoris nequaquam educitur, nisi obstetricante manu divine misericordie. Sicut mulier parturiens non potest per se partum educere, sic nec peccator potest a se malignum spiritum removere, nisi per manum divine misericordie.

  1. Notandum quod tres mortui a Domino suscitatisuscitati] resuscitati P2 tria genera peccatorum de malo ad bonum convertentiumconvertentium] querentium P2 significant :
Notes
3953.

manus namque inv. P2

3954.

Iob. XXVI.] Iob. XVI. Pm, P2