Sermo 120. 3957

Paris, Mazarine 1026, fol. 78rb-78va

(Item de eodem) 3958

  1. Recedite, non est enim mortua, set dormit, (Mt. IX. 24). Nota quod per tibicines, qui eiecti sunt de domo, adulatores intelligi possunt qui mortuos in peccatis suaviter quiescere faciunt. Ps. (X. 3), Laudatur peccator in desideriis, etc. Per turbam tumultuantem strepitus temporalium, sive secularium rerum intelligitur, qui eiciendus est de domo mentis, ut spiritus peccatoris requiescat. Tren. III. (28), Sedebit solitarius, etc. Spiritus enim qui suscitarisuscitari] resuscitari P2 desiderat, sedebit solitarius, etc. Separatus a strepitu temporaliumtemporalium] secularium P2 solicitudinum, et tacebit, scilicetscilicet om. P2 a clamore carnalium desideriorum, quia levabit se,levabit se] super se add. P2 scilicet spiritualem et hoc pennis virtutum, super se, scilicet carnalem.
  2. Isti de domo mentis eiciuntur et alii introducuntur :
  1. Sequitur. Non est mortua puella, set dormit. Quasi dicat Dominus:Dominus om. P2 Sic est facile michi mortuam puellam resuscitare, sicut est alicui dormienti a sompnis excitare.alicui dormienti a sompnis excitare] alicui dormientem a sompno excitare P2 Vel 'dormit' dicit, quia qui peccavit in presenti nondum mortui sunt set dormiunt, quia per penitentiam suscitarisuscitari] resuscitari P2 possunt.
Notes
3957.

Ce sermon fait partie du précédent (119) dans Pm, tandis qu'il constitue un sermon à part dans P2. Pour respecter la numérotation de Schneyer, nous avons suivi le découpage de P2.

3958.

Item de eodem om. Pm

3963.

veniunt] qui veniunt P2

3964.

Pater, etc. Pater meus] Pater meus es, etc. P2

3965.

mecum nata] est add. P2

3966.

putredo om. P2

3967.

Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 331)

3968.

movens contrictionem] movens ad contrictionem P2

3969.

Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 384)

3970.

agnosco Pm, cognosco P2, (vulg)

3971.

Lib. interp. hebr. nom. (Thiel, 320)

3972.

supplantabit] et supplantabit diabolum P2