Sermo 121.

Paris, Mazarine 1026, fol. 78va-78vb

[marg] De eodem

Item de eodem

  1. Si tetigero fimbriam vestimenti eius, etc, (Mt. IX. 21). Hec mulier significat fidelem animamAnimam] anima cod. que XII. annis patitur fluxum sanguinis cum transgrediatur X. precepta decalogi et duo precepta caritatis. Set ad hoc quod sanetur necesse est :

Consuetudo enim est in quibusdam regionibus, quando 3980 aliquis malefactor capitur, si ante sententiam potest fugere ad aliquam dominam et pallium eius tenere, parcitur ei, et absolvetur. 3981 Et peccator si ante sententiam, id est ante mortem, accesserit cum devotione ad reginam celi et terre, et maxime si teneat fimbriam humilitatis eius manu bone operationis, vel sono pie orationis.

  1. Vel aliter. [78vb]

Si tetigero fimbriam vestimenti eius, etc. Vestimenta Domini sunt viri iusti. Fimbria huius vesti sunt pauperes. Fimbria ultima pars est vestis. Sic et pauperes abiecti et viles sunt et ultimi inter homines. Hanc ergo fimbriam debet tangere peccatrix anima pauperi elemosiam 3982 porrigendo. Eccli. VII. (36), Pauperi porrige manum tuam, etc. Non sunt ergo ut dicit Eccli. IIII. 3983 (36), Manus tue ad accipiendum porrecte, et ad dandum collecte. Immo, sicut dicit Dominus habenti manum aridam : Mt. XII. (13), Extende manum tuam, et hoc 3984 tripliciter:

Notes
3977.

Osee] Unde Osee P2

3978.

Ysa. XLIX.] Ysa. XXIX. Pm, P2

3979.

vestimenti huius inv. P2

3980.

quando] quod quando P2

3981.

et absolvitur] sic et peccator solvitur P2

3982.

pauperi elemosinam inv. P2

3983.

Eccli. IIII.] Eccli. III. P2

3984.

et hoc] etiam add. P2

3985.

Gregorius, Moralia (76, 43A)